IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
INTER SANCTI
SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINI DE MONTE CARMELO ET
SANCTAE
TERESIAE DICATUM, POPULARIQUE SERMONE «NATIONAL SHRINE OF THE
LITTLE
FLOWER» DICTUM, IPSUMQUE INTRA ARCHIDIOECESIS SANCTI ANTONII
FINES SITUM, IN
CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - Inter Sancti Antonii archidioecesis fines
mirabile visu exstat templum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo et Sanctae
Teresiae, quippe quod compluribus artificiis locupletetur et artis operibus
decoretur. Ibidem insuper peculiarem in Virginem Mariam ac in Sanctam Teresiam
Lexoviensem, parvum Iesu florem, animi affectionem demonstrant fideles.
Congruentes igitur iustasque repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae
nuper admovit Venerabilis Frater Patricius F. Flores, Archiepiscopus Sancti
Antonii qui, vota cleri fideliumque significans, flagitavit ut Beatae Mariae
Virgini de Monte Carmelo et Sanctae Teresiae dicatum templum, quod « National
Shrine of the Little Flower » appellant, ipsius in dioecesi situm, inter
Basilicas minores referretur, iuribus et privilegiis publice riteque
locupletaretur. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nostra pro auctoritate, sacrum
aedificium de quo supra est facta mentio, Basilicarum Minorum dignitate
tituloque honestamus, omnibus iuribus et privilegiis templis his consentaneis
exornamus. Teneatur deinde Decretum « de titulo Basilicae minoris », die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contrariis rebus minime officientibus
quibuslibet.
Ceterum, exoptamus ut fideles ad sanctuarium hoc accessuri spiritalia
beneficia quam plenissime adipiscantur alacriusque christiana opera gerant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana