The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PROCEDENTIBUS CHRISTIANAE

BEATAE MARIAE VIRGINIS SUB VOCABULO «NUESTRA SEÑORA
DE LA MISERICORDIA» IMAGO, QUAE IN URBE BURRIANA COLITUR,
NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS CORONATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Procedentibus christianae salutis termporibus omnium ordinum fideles ad Virginem Mariam fidenti animo decurrerunt, probe scientes superna se beneficia indulgenter accepturos. Nos vero hanc pietatem cupimus augeri et proferri, ideoque subveniendum censuimus postulatis Venerabilis Fratris Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Segobricensis-Castellionensis, qui poposcit, ut clara imago Beatae Mariae Virginis « Nuestra Senora de la Misericordia », quae in urbe Burriana colitur, nomine auctoritateque Nostra pretioso diademate coronaretur. Itaque, probatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, potestatis Nostrae usi plenitudine, concedimus ut Beatae Mariae Virginis imago quam supra memoravimus pretioso diademate nomine Nostro Nostraque auctoritate redimiri possit, ob oculos videlicet sacrae liturgiae habitis praescriptis. Ceterum enixe huius loci fideles cohortamur, ut maiorum sectantes exempla, Virginis imagine eximiis honoribus elata, maiorem in caelestem Matrem conferant pietatem ipsamque suae vitae habeant solamen ac praesidium.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Septembris anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top