IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
NOS VOS*
DEI VENERABILIS SERVUS, IOSEPHUS ANTONIUS TOVINI,
CAELITUM BEATORUM REFERTUR IN FASTOS.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Nos vos me elegistis, sed Ego elegi vos et posui
vos, ut vos eatis et fruetum afferatis, et fruetus vester maneat» (Io 15,
16). Vocare Dominum omnes homines, suo ut quisque in vitae statu sanctitatem
adipiscatur cum Venerabilis Dei Servus Iosephus Antonius Tovini perbene
noverit, intra suae aetatis societatem Evangelium est testificatus seque officio
obstrinxit ut Dei regnum inter homines aedificaret viamque sic sanctimoniae
percucurrit. Ardens hic Christi discipulus die XIV mensis Martii anno MDCCCXLI
ortus est in oppido «Cividate Camuno» parentibus Moyse et Rosa Malaguzzi qui
primam ei christianam impertiverunt institutionem. Municipalis collegii apud «Lovere» fuit alumnus ubi ingenii dotibus morumque praestitit integritate. Cum
condicione pauperiore esset ipsius domus, hospes receptus est in collegium
Veronae a sacerdote Nicholao Mazza conditum suscipiendis egenis
adulescentibus, atque postremos duos lycaei annos in Seminario dioecesano
traduxit. Patre vita functo mense Iulio anno MDCCCLIX perstitit cum minoribus
aetate fratribus quos sustineret. Post lycaei licentiam iuris prudentiae
facultati nomen dedit apud Patavinam Studiorum Universitatem, cum eodem tempore
suam operam alicui iurisconsulto Veronensi navaret. Disciplinis Universitatis
absolutis etiam matre orbatus est. Insequenti tempore apud Universitatem Papiensem lauream est adeptus deindeque ad vitae suae munus sese comparavit in
officio legis periti atque notarii loco iam memorato «Lovere». Pergrave
interea opus suscepit alterius moderatoris et praeceptoris in municipali collegio eodem in palustri oppido. Brixiam se contulit anno MDCCCLXVII, hospes
primum sacerdotis Petri Capretti, postmodo advocati Iordani Corbolani cuius
filiam Aemiliam in matrimonium duxit quorum conubium a Domino decem liberis est
decoratum. Tamquam urbis praefectus «Cividate», publicae commoditatis
praestantiora opera peregit: nam adiuvavit ut conderetur argentaria mensa apud
Breno «Banca di Vallecamonica» atque alacri voluntate operam dedit
exstruendae ferriviae qua vallis illa cum urbe principe Brixiensi coniungeretur.
Insigniter partes contulit ad acta diurna catholica excitanda quibus nomen «Il
Cittadino di Brescia». Utiliter se in pauperrimorum ac debilium tutelam
impendit. Sibi cum persuasisset necesse esse plenam praestari libertatem
oeconomicam catholicorum Institutorum praesertim vero educationis, excitavit
Brixiae anno MDCCCLXXXVIII mensam cui nomen «Banca San Paolo» octoque post
annis Mediolani alteram «Banco Ambrosiano» appellatam. Acriter principium
tuitus est libertatis in docendo sustinuitque liberam scholam ubi, inter alia,
instrumentum repperit validum quidem ad iuniores homines efformandos etiam in
civilibus ac socialibus officiis. Anno MDCCCLXXXII asylum constituit «Giardino d'infanzia s. Giuseppe» et collegium «Ven. A. Luzzago» tum etiam «Scholarium patronatum» atque «Opus fidei in Italiae scholis conservandae»;
statuta contexuit societatis de vitae cautione cui titulus «Lega per
insegnanti cattolici» anno MDCCCXCI quo insuper commentarios condidit «Fede e
Scuola» nuncupatos. Operam praeterea dedit ut sodales Societatis Iesu «Leonis XIII Institutum» Mediolani gubernandum susciperent. Anno MDCCCXCIII
commentarios paedagogicos ac didacticos concepit «Scuola italiana moderna» dictos nec non hebdomadalem scriptionem «La voce del popolo». Obiit Brixiae
die XVI mensis Ianuarii anno MDCCCXCVII, eiusque exuviae sollemni ritu sunt
translatae in sancti Lucae templum Brixiemse die X mensis Septembris anno
MDCCCCXXII. Disseminata sanctitatis fama effecit ut beatificationis institueretur causa anno MCMXLVIII. Omnibus quae hac in re statuunt iura rite peractis
die VI mensis Aprilis anno MCMXCV, ediximus hunc Dei Servum heroum in modum
theologales et cardinales adnexasque factitavisse virtutes. Interea apud
Lucensem curiam anno MCMXCVI canonica expleta est inquisitio in asseveratam
prodigiosam sanationem sororis religiosae laborantis «adenomesenterite acuta
di probabile natura tubercolare» quae anno MCMLII contigerat, Iosephi Antonii
Tovini adscriptam deprecationi. Casus primum ponderatus a medicis est deinde
a theologis consultoribus Patribusque ipsis Cardinalibus et Episcopis
Congregationis de Causis Sanctorum. Quandoquidem ex inquisitionibus responsio
affirmans est collecta, Nostro in conspectu Decretum prodiit super miraculo
die XVIII mensis Decembris anno MCMXCVII. Quapropter ut beatificationis ritus
Brixiae perficeretur die XX mensis Septembris anno MCMXCVIII. Hoc igitur die
ipso sacra inter Eucharistica ibidem hanc protulimus formulam:
«Noi,
accogliendo il desiderio del nostro fratello Bruno Foresti, Vescovo di Brescia,
di molti fratelli nell'episcopato, di molti fedeli, dopo aver avuto il parere
della Congregazione delle Cause dei Santi, con la Nostra Autorità Apostolica
concediamo che il Venerabile Servo di Dio Giuseppe Tovini d'ora in poi sia
chiamato Beato e che si possa celebrare la sua festa, nei luoghi e secondo le
regole stabilite dal diritto, ogni anno nel giorno della sua nascita al cielo,
il 16 gennaio.
Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo».
Quae
ideo his constituimus Litteris censemus ut et in praesens et in posterum omne
tempus suam sortiantur vim ac plane valeant, contrariis quibuslibet rebus
haudquaquam obsistentibus.
Datum Brixiae, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Septembris anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, pp. 312-314
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana