The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CARITATE VIVA

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTI VINCENTII DE PAUL
IN URBE AC DIOECESI ASSISENSI, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Caritate viva motus et animarum zelo, sanctus Vincentius, vir profecto apostolicus, merito pauperum aestimatur protector, pupillorum defensor omniumque maerentium consolator. Volentes quidem maiori ipsius gloriae atque christifidelium bono spiritali favere, libenter accepimus postulationem Venerabilis Fratris Antonii de Sousa, Episcopi Assisensis, ut ecclesia paroecialis Deo dicata in honorem sancti Vincentii de Paul, presbyteri, dignitate Basilicae minoris exornaretur. Certiores facti hanc aedem etiam recta ratione atque aequo modo aedificatam et ornatam esse, eiusmodi petitioni concedimus, confisi sane fore ut, intercedente sancto Vincentio, hoc ad populi Dei totius dioecesis caritatem et fidem confirmandam multum conferat.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramen potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut ecclesia paroecialis in urbe ac dioecesi Assisensi Deo dicata in honorem S. Vincentii de Paul, titulo et dignitate Basilicae minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Deeretum De titulo Basilicae minoris die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Octobris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS Card. SODANO

 

Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top