IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
NISI GRANUM
VENERABILI DEI SERVO ALOISIO VICTORIO
STEPINAC
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. « Nisi granum frumenti cadens in ter ram mortuum
fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert »(Io
12, 24).
Insigniter verba haec id complectuntur quod Venerabili Dei Servo Aloisio
Victorio Stepinac, Archiepiscopo Zagrebiensi ipsique Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinali, evenit, qui tristissimos saeculi XX casus expertus est, quique
Ecclesiae Croatae persecutionum in tenebris claritate, fidei soliditate,
Ecclesiae Christi Romanique Pontificis applicatione effulsit. Ex eucharistico
convivio ac precatione virtute deprompta, divini Pastoris caritatem usque ad
martyrium imitatus est, prorsus sibi conscius, e dum quis cum lesu patitur - ut
aiebat omnia tum facilia evadere ». Firmus ille Archiepiscopus in oppido
Brezarić Croatiae die VIII mensis Maii anno MDCCCXCVIII ortus est.
Iuventutem intra familiam transegit, quae affectu christianoque sensu
locupletabatur. Re mature perpensa, sacerdotium affectavit, quod anno MCMXXX
Romae suscepit. Patria repetita, animose pastorali muneri operam dedit. Anno
MCMXXXLV Archiepiscopus Coadiutor factus est senis Archiepiscopi Zagrebiensis,
cuius locum anno MCMXXXVII occupavit. Fidelis usque fuit sententiae illi quae
est: « In te, Domine, speravi »(Ps 31, 1) atque in difficillimis
acerbissimisque quoque casibus permagnam vim interiorem divinaeque Providentiae
fiduciam ostendit. Historiae provocationibus occurrit atque, Evangelio
inserviens, prophetice perniciosam vim denotavit illarum ideologiarum, quae Dei
adorationi personaeque humanae dignitati adversabantur. Omnes immerito vexatos
atque Ecclesiae iura tuitus est, cui usque fidelis mansit, qui eam communistarum
regi ideologia eamque a Christi Vicario dissociari, ecclesia sic dicta
constituta nationali, haud est passus. Sui gregis bonus pastor, largiter verbi
panem per praedicationem et catechesim dispensavit. Eucharisticam pietatem
curavit, saepe dictitans: « Omnia sunt facilia ei qui cum Christo est ».
Filialem in Redemptoris Matris devotionem ostendit atque studiosam caritatis
operam pro pauperibus, aegrotis, profugis sustinuit, populum patientem sic
solando. Nova paroecialia instituta condidit, catholica scripta promovit,
consociationes laicorum catholicas composuit, religiosos religiosasque in
pastoralem archidioecesis operam et caritatis immisit. Assidue cum Deo
coniunctionem fovit, pie divina mysteria celebrando atque Missa eiusdem dierum
apostolatusque fuit cardo. Aequo animo aerumnas et contumelias toleravit,
certitudine illa roboratus Ecclesiae universalis pro se precatione coniungi se
cum Episcopo Romano. In illa permagna adversus Ecclesiae persecutores
concertatione, se ipsum aliosque incitavit ad fidelitatem dicens: « Ubi est
Petrus, ibi est Ecclesia. Et suam spem his verbis confirmabat: « Temperies
transibit, sed Deus manet in aeternum. Has propter causas communistarum
potestatibus captus est et iniquo iudicio XVI annos ad vincula condemnatus.
Iudicibus obiurgantibus respondit: « Scitote Iesum Christum esse Deum! Pro eo ad
moriendum sumus usque parati ». Plus quam quinque annos in carcere Legoplavae
detentus est, deindeque anno MCMLI translatus est ad oppidum Krašić, ubi in
paroeciali domo vixit, a publicis custodibus inspectus. Magna cum animi
fortitudine suam crucem baiulavit, universo mundo claram reddens amoris in
Evangelium Ecclesiaeque unitatis testificationem. Pius XII anno MCMLIII in
Cardinalium numerum eum rettulit. Eo quod in carcere ante detentus est deindeque
in certo domicilio est coactus, id irreparabiliter eius valetudini detrimentum
intulit. Orans, patiens suamque vitam Deo dicans, in Domino pie obdormivit die X
mensis Februarii anno MCMLX. Martyris claritas quam vivus habuit, annorum
decursu increbruit, ideo Archiepiscopus Zagrebiensis beatificationis
canonizationisque causam anno MCMLXXXI incohavit. His perfectis rebus a iure
statutis, Nobis coram die V mensis Iulii anno MCMXCVIII decretum super martyrio
prodiit. Statuimus ideo ut beatificationis ritus die III subsequentis mensis
Octobris, Nobis commorantibus pastoralem ob rationem in oppido Marija Bistrica
Croatiae, celebraretur.
Hodie idcirco, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:
Mi, udovoljavajući želji Našega brata zagrebačkoga nadbiskupa Josipa Bozanića te
brojne druge braće u biskupstvu i mnogih vjernika, pošto smo razmotrili
mišljenje Zbora za proglasenje svetih, Našom apostolskom vlašću dopuštamo da se
sluga Božji Alojzije Stepinac od sada naziva blaženim i da se svake godine, na
dan njegova rodenja za nebo, desetoga veljaće, može slaviti njegov spomendan na
mjestima i na način kako je to odredeno kanonskim propisima U ime Oca i Sina i
Duha Svetoga.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse,
contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Marijae Bistricae, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris, anno
MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana