The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PERINDIGNUS PRESBYTER

VENERABILI DEI SERVO ARCHANGELO TADINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Perindignus presbyter sum Sanctae Dei Ecclesiae eiusque pauper legatus: omnis scientia mea Crux est et omnis fortitudo mea stola . His sane verbis presbyter Archangelus Tadini humilitatem ostendebat ingentemque fiduciam in Iesu cruci affixo, hominis redemptore. Ipse quidem, verus Domini Iesu discipulus et amicus, pastor exstitit animarum omnino intentus voluntati Dei, necessitatibus spiritalibus suae gentis nec non socialibus sui temporis difficultatibus. Hic dignus Ecclesiae minister in urbe vulgo Verolanuova, ex dioecesi Brixiensi, die XII mensis Octobris anno MDCCCXLVI a christianis parentibus natus est, et aliquot post dies in paroecia natali baptismali aqua ablutus. Infirma affectus valetudine, peculiari sollicitudine et caritate a matre Antonia Gadola est custoditus. Rudimenta litterarum ibidem didicit, deinde in urbe Lovere studia perrexit. Pater eius, Petrus Iosephus Tadini, volebat eum advocatum; ipse vero munus fabri aedium cupiebat; Dominus tandem ut suum ministrum vocavit. Seminarium Brixiense ingressus est, ubi comitate, morum probitate et pietate sibi omnium aestimationem conciliavit. Tridenti die XIX mensis Iunii anno MDCCCLXX presbyteratus ordine insignitus, sacrum explicavit diversis in locis ministerium et in oppido vulgo Botticino Sera archipresbyter-parochus est constitutus. Ardenti pastorali studio varia obivit munera pro pueris, iuvenibus, adultis, infirmis. De pauperibus et operariis singularem adhibuit curam, pro quorum humano et christiano progressu, licet gravia oppetens incommoda, vires profudit.

Omnibus iugiter adfuit et gaudia aerumnasque participavit. Proximi necessitatibus tractus, auxilium et solamen illi adeo ferebat ut aliquando quandam provocaret asperitatem et popularem contemptum. Assiduus et efficax concionator exstitit, quin tumido indulgeret sermoni. Quandoquidem a Deo missum sese profitebatur, aperte et incunctanter integrum salutis nuntium ubique diffudit. Cum verbum Dei responsionem obtineat in anima orantis, hac de causa Servus Dei, orationi deditus, miro fuit omnibus exemplo.

Eius coniunctio cum Christo, pia divinorum mysteriorum actio, fervens caritas, arduum asceticum studium fulcrum exstiterunt efficacitatis pastoralis adeo ut communitas paroecialis vitam religiosam et socialem participaret. Socialem asserens renovationem, dignitatem laboris et defendit et proclamavit, conferens ad validius verae humanae promotionis instrumentum reddendum. Servus Dei femineum ingenium permagno habuit pretio; peculiari praeditus sensibilitate erga mulieres operarias, pro eis haud parva promovit incepta: oratorium femineum constituit, Societatem Sanctae Angelae Merici condidit, lanificii officinam aedificavit ut puellis sanam laboris condicionem largiretur. Convictum quoque mensa et cubiculis instructum exstruendum curavit; anno MCM fundavit Congregationem Sororum Operariarum a Domo Nazarethana, quibus commisit munus significandi Dei praesentiam in ambitu laboris, et vestigia Iesu divini opificis sequendi. Spiritales filias his hortabatur verbis: Probis laboribus Verbum honorate, eiusque exempla sequimini . Deo, Ecclesiae et populo inserviens, in universum mundum lumen profudit et caritatem Christi. Meritis onustus famaque sanctitatis circumdatus die XX mensis Maii anno MCMXII obdormivit in Domino, post quinque et viginti elapsos annos in paroeciali munere. Causa beatificationis et canonizationis Brixiae anno MCMLX est incohata. Servatis de iure servandis, die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII declaravimus Servum Dei heroum in gradum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Die XXVIII mensis Iunii hoc anno Nobis coram Decretum prodiit de miraculo intercessioni eiusdem Servi Dei adscripto. Deinde statuimus ut ritus beatificationis die III mensis Octobris hoc ipso anno Romae celebraretur. Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Vaticanam Basilicam inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iacobi Cardinalis Biffi, Archiepiscopi Bononiensis, Arturi Luysterman, Episcopi Gandavensis, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Mauri Meacci, Abbatis Ordinarii Sublacensis, et Ottorini Petri Alberti, Archiepiscopi Calaritani, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ferdinandus Maria Baccilieri, Eduardus Ioannes Maria Poppe, Archangelus Tadini, Marianus ab Arce Casali, Didacus Oddi et Nicolaus a Gesturi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ferdinandi Mariae Baccilieri die prima Iulii, Eduardi Ioannis Mariae Poppe die decima Iunii, Archangeli Tadini die vicesima prima Maii, Mariani ab Arce Casali die trigesima Maii, Didaci Oddi die sexta Iunii et Nicolai a Gesturi die octava Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti .

Quae vero hisce Nostris Litteris edicta sunt et decreta, tam in praesens ea singula valere et suam exserere vim volumus quam posterum in tempus et rata firmaque perpetuo, contrariis quibusvis causis rebusque minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top