BEATA TERESIA BENEDICTA A CRUCE
CARMELITIS EXCALCEATA
EDITH STEIN IN CAELITUM SANCTARUM FASTOS REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - «
Quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi
Iesu Domini mei »(Philp 3, 7-8).
Per diligentem veritatis ipsius altamque
inquisitionem Beata Teresia Benedicta a Cruce, Edith Stein, ad Christi Iesu
opitulante gratia pervenit cognitionem. Quo ex tempore nullum ei superfuit,
perinde ac sancto Paulo quoque, praestantius bonum quam Iesu, viae veritatis
vitaeque, intellectus supernus. Parentibus orta a Iudaeis Vratislaviae Beata
haec die XII mensis Octobris anno MDCCCXCI in Patrum et maiorum suorum adolevit
religione. At dum disciplinas apud Vratislaviensem Universitatem persequebatur,
magnum pertulit animi discrimen evasitque revera in Dei negationem. Studiis
ardenter sese devovebat ac valde quidem laudabiliter unde in Universitate
Friburgi Brisgavorum est anno MCMXVI philosophiae laurum adepta ac magistri sui
effecta Edmundi Husserl adiutrix. Perseverans veritatis investigatio nec non
fidei ipsius testificatio illius in amicis christianis ferventioribus, tum ad
extremum vitae narrationis perlectio sanctae Teresiae a Iesu, eam ad Christi
deduxerunt familiaritatem qui Magister deinceps eius est factus et amor totus
omneque vitae propositum. Accuratam profundamque exsecuta praeparationem in
Ecclesia Catholica Kalendis Ianuariis anno MCMXXII baptisma percepit suamque
continuo ob fidelitatem erga Christum eiusque Ecclesiam effulsit. Se ad Carmelum
deinde quamquam vocari sentiebat non statim suum explere poterat ad consecratam
vitam anhelitum. Undecim ideo annos docendi in munus Spirae incubuit posteaque
Monasterii ubi institutionem suam in philosophia ac disciplinis locupletavit at
potissimum in Sancti Thomae Aquinatis doctrina. Suam in Christum luculenter
testabatur ubique fidem, quem in mysteriis praesertim Incarnationis
contemplabatur et Passionis; quam fidem sedula incendebat precatione. Evangelii
institutis mores eius integri movebantur atque intenta spiritalis vitae cura
confirmabantur.
XLII annos nata Coloniae pridie Idus Octobris anno MCMXXXIII
inter Carmelitides numerata est Excalceatas nomine Teresiae Benedictae a Cruce
sibi indito. Sollemnia vota anno MCMXXXVIII nuncupavit velumque est induta.
Ordinis sui deinceps Regulam magno adservavit et constanti animo suamque implens
consecrationem ulterius usque in sanctitatis progressa est via. Antistitae vero
illi concesserunt se ut scientiarum diutius studiis dicaret, quae ministerium
Deo factum ipsa esse censebat tum etiam coniunctionis cum Deo instrumenta.
Interea Hebraei manifestius usque in Germania crudeliusque vexabantur unde
Ordinis illam praefecti in coenobium Echtense mandaverunt in Neerlandiam. Sibi
cum periculorum probe conscia esset imminentium, se Dei voluntati totam subdens
illum vitae exitum accepturam scripsit qui divinitus sibi contigisset. Opus in
Echtensi coenobio de santo Ioanne a Cruce cui titulus « Scientia Crucis »
contexuit. Altero autem mensis Augusti die anno MCMXLII una cum Rosa sorore est
a Nationalibus Socialistis comprehensa qui episcopos catholicos Neerlandicos
ulciscentes, a quibus pastorales litterae scriptae essent diffusaeque adversus
Iudaeorum relegationes, unde etiam accidit ut vexatio etiam in catholicae fidei
Iudaeos propagaretur. In castra delata est occisionis infamia Auschwitz Birkenau
appellata. Serena omnino mente Patrisque caelestis consilio dedita suam
conscendit Calvariam, quandoquidem ignis fuerat ei semper Christi amor quo ita
tota illius ardebat vita ut cum sancto Paulo effari valeret: « Mihi autem absit
gloriari nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi» (Gal 6, 14). Saevientibus
iisdem vero insectationibus, haec Israelis filia fide sua caritateque cum Domino
crucifixo uti catholica perpetuo coniungebatur, suo autem cum populo item semper
consociebatur uti Iudaea. Subsequenti dein Augusti mensis IX die coniunctim cum
sorore et ipsa catholica plurimisque sua ex gente aliis hominibus letifero
exstincta est vapore. Mulieris, quae sua in vita fidem conciliaverat cum animi
cultura, specimen elucet praeclarum Teresia Benedicta a Cruce, quae odio in
Iudaeos obnoxia fuit tum etiam in Ecclesiam. Numquam illius evanuit recordatio,
quin immo sanctimoniae ac martyrii post obitum percrebuit claritas. Hisce de
causis Coloniensis Archiepiscopus anno MCMLXII canonizationis imposuit Processum
iisque universis rite peractis quae vigentes de sanctorum causis praefiniebant
leges, decretum Ianuarii mensis XXVI die a. MCMLXXXVII de virtutibus heroicis
ipsoque huius Servae Dei martyrio protulimus. Sollemnia postmodum
beatificationis eiusdem anni Kalendis Maiis peregimus cum pastoralem Coloniae
exsequeremur salutationem.
Divina vero dedit ipsa exinde providentia in hac
beata novum sanctimoniae indicium prodigiosa propter ipsius deprecationem
intercedente sanatione. Quem casum Congregatio de Causis Sanctorum rite
perpendit unde factum quoque est ut Nostro in conspectu Decretum die VIII mensis
Aprilis anno MCMXCVII super miraculo ederetur. Exauditis deinde Patrum
Cardinalium Episcoporumque congregatorum faventibus sententiis, in Concistorio
die XXII mensis Maii eodem anno celebrato ritus canonizationis decrevimus ut
Romae XI die mensis Octobris MCMXCVIII perficeretur: hodie nempe faustissimo
sane die, ubi summa cum animi Nostri et totius populi Dei laetitia in foro quod
est ante basilicam sancti Petri in Vaticano, quo plurimi sodales utriusque sexus
ex amplissima Carmelitana familia concucurrerant adstabantque complures
Cardinales et Episcopi sacerdotes et familiarum religiosarum consortes nec non
christifideles, obsecrati sumus ut Teresiae Benedictae a Cruce Edith Stein
sanctarum caelitum adscriberemus honores. Auxilio omnium sanctorum rite
implorato precibusque Divino Spiritui adhibitis virtute ipsa supremi magisterii
quo fungimur has inter sacra pronuntiavimus gravissimas voces:
« Ad honorem
Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae
christianae incrementum, auctoritate Domini nostri lesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam
Teresiam Benedictam a Cruce Edith Stein Sanctam esse decernimus et definimus, ac
Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eam in universa Ecclesia inter
Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti ».
Quibus singulis elate praedictis, gratias pariter egimus Nos
omnipotenti Deo una cum innumeris sollemnium participibus atque de novensili hac
sancta eiusque virtutibus singularibus et operibus habuimus sermonem deindeque
caeleste illius primi Nos expetivimus patrocinium iamque promptiore animo
augustioreque ritu divinum sacrificium ad eius similiter honorem facere
perreximus. Haec ideoque omnia ut diligentissime animadvertantur praecipimus et
congruae de iis conficiantur ac expediantur decretales hae litterae.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana