IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
DOMINUS AUTEM
VENERABILI DEI SERVAE THEODORAE GUÉRIN
BEATORUM
HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut
per me praedicatio impleatur (2 Tim 4, 17) ».
Vita Theodorae Guérin eiusque apostolicus ardor tamquam imago his in beati Pauli
verbis referuntur. Numquam illa, inter plurimas angustias difficultatesque,
fiduciam in Domino amisit, Divinam Providentiam semper veluti firmam regulam
consideravit. Venerabilis Serva Dei die II mensis Octobris anno MDCCXCVIII
Galliae in loco v.d. Etable-sur-Mer orta est, in dioecesi Briocensi, e
parentibus firmae fidei rectaeque vitae, a quibus validam accepit humanam
christianamque institutionem. Mater quidem Theodoram edocuit artem precandi et
meditandi. Inde ab adulescentia desideravit se Deo dicare, varia tamen ob
familiaria incommoda et praesertim ob violentam patris mortem, aliquamdiu
exspectare debuit antequam suum propositum compleret. Maxima deditione res
familiares curavit atque artem sartoriam exercuit. Viginti et quinque annos nata
Congregationem Sororum a Providentia ingressa est, cuius est parvulos
pauperesque instituere et adiuvare. Anno MDCCCXXV vota temporaria nuncupavit,
sex post annos vero perpetua. Rhedonensis urbis in suburbio officium
exsequebatur quod deditione nec non apostolico suo studio in meliorem
condicionem vertit. Praefuit deinde parvulae communitati loco v.d. Soulaines.
Anno MDCCCXL, Episcopo Vincennapolitano postulante, eius in dioecesim quinque
cum sororibus est missa, ut apostolatum impleret in regione deserta et invia
Saint Mary of Woods vulgo appellata. Animosa illa mulier, fide caritateque
plena, suum munus explevit inter multas difficultates acerbitatesque, quas una
cum sororibus, sereno fortique animo tulit se dedens animarum saluti et
Congregationis suae progressioni. Cum Galliam petiit ut moderatricibus
difficultates explanaret missionis, illae decreverunt separationem a communitate
in America exstante. Hoc modo anno MDCCCXLIII Congregatio Sororum a Providentia
S. Mariae ad Nemus condita est, cuius Venerabilis Dei Serva fuit legifera mater
et suprema antistita. Institutum, plurimis non obstantibus difficultatibus,
incrementum habuit matre Theodora moderante, quae aequo animo magnoque spiritus
ardore missionem suam exercuit, Sororum institutionem curans et in sanctitatis
itinere progrediens. Meritorum dives coram Deo et populo, in Domino obdormivit
die XIV mensis Maii anno MDCCCLVI. Sanctitatis fama qua vivens fruebatur, post
eius mortem crevit; qua de causa Indianapolitanus praesul anno MCMIX
beatificationis canonizationisque causam incohavit. Nos Ipsi, die XI mensis
Iulii anno MCMXCII, declaravimus Dei Servam heroum in modum virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Nobis coram, die VII mensis
Iulii anno MCMXCII, decretum super mirum prodiit, Venerabilis Servae Dei
intercessioni adscriptum. Statuimus ergo ut ritus beatificationis Romae
celebraretur die XXV mensis Octobris anni MCMXCVIII.
Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Basilicam Sancti Petri, inter Missarum
sollemnia hanc ediximus formulam: « Nos, vota Fratrum Nostrorum Flavii Roberti
Carraro, Episcopi Veronensis, Claudii Hummes, Archiepiscopi Sancti Pauli in
Brasilia, Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfin, Episcopi Xetafensis, et
Danielis Marci Buechlein, Archiepiscopi Indianapolitani, necnon plurimorum
aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de
Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Zephyrinus Agostini, Antonius a
Sancta Anna Galvao, Faustinus Miguez et Theodora Guérin Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum: Zephyrini Agostini die vicesima quarta
Septembris; Antonii a Sancta Anna Galvão die vicesima quinta Octobris; Faustini
Miguez die octava Martii; et Theodorae Guérin die tertia Octobris in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti.
Ea vero omnia et singula quae his Litteris decrevimus, eadem tam nunc quam in
posterum tempus rata solidaque esse volumus atque praecipimus ut diligentissime
animadvertantur, contrariis quibusvis rebus haudquaquam abstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Octobris anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana