The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DOMINUS MIHI

VENERABILI DEI SERVO ANTONIO A SANCTA ANNA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Dominus mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur» (2 Tim 4, 17). Verba haec, quae Paulus apostolus Timotheo dixit, apposite vitam apostolatumque reddunt Venerabilis Dei Servi Antonii a Sancta Anna (quem saeculari nomine Antonium Galvão de França appellabant), qui, Christi amore captus, Deo vocanti respondit, animose Sancti Francisci Assisiensis semitas tenens ac sollicite Domini laudi itemque animarum spiritali moderationi et evangelico famulatui pauperum et afflictorum sese dicans. In Brasilia anno MDCCXXXIX, in Guarantinguetá oppido, quod tum ad Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii deinde ad Sancti Pauli in Brasilia sedem pertinebat, ortus est. Parentes, Antonius Galvão de França et Isabella Leite de Barros quadam rei familiaris prosperitate politicoque pondere fruebantur, qui, cum probi essent christiani, filium curiose in humanis spiritalibusque disciplinis instituerunt, qui Ordinem Fratrum Minorum Alcantarinorum ingressus est, Discalceatorum, ut aiebant. Novicius pietate et virtutum cultu eminuit. Anno MDCCLXI vota religiosa nuncupavit et anno post sacro Ordine auctus est. Ut altius erudiretur, ad claustrum destinatus est Sancti Francisci Sancti Pauli in Brasilia, ubi regno Dei proferendo sese addixit. Concionator, confessarius, atriensis sui claustri fuit. Hoc officium summi aestimabatur, quia eius perfunctio occasiones praebebat alios homines conveniendi, eos audiendi atque apostolatum pro iisdem exercendi. Sanctae Teresiae Recessus egit quoque confessarium, ubi nonnullae mulieres degebant. Ibidem Sororem Helenam Mariam a Spiritu Sancto cognovit, mulierem scilicet altae orationis et paenitentiae, quae suasit ut novum Recessum sub Nostrae Dominae Conceptionis Divinae Providentiae vocabulo conderet, Lucis quoque Recessum vocatum, ubi fervens mulierum communitas facta est, quae, ut vota religiosa nuncupare propter illius temporis leges civiles non possent, Deo veluti consecratae inserviebant. Venerabilis Antonius a Sancta Anna sese huic Operae summa diligentia ac prudentia dicavit, cum spiritus disciplinaeque bonum communitatis curaret, eandemque in difficultatibus defenderet atque sedi laxandae novique templi aedificationi consuleret. In urbe Sorocaba opus suum in Recessum Sanctae Clarae condendum contulit. Magni momenti officia suo in Ordine egit, veluti superiorem, definitorem provincialem, visitatorem generalem. Apud superiores, sodales atque civiles potestates magnopere aestima- tus est atque verus Dei vir, pacis caritatisque testis, habitus est. Fides, Dei proximique amor eum penitus ad populi, Ecclesiae, eius Ordinis Recessusque quem instituerat famulatum compulerunt. Fervens Eucharistiam coluit, filius et perpetuus Mariae Virginis Immaculatae servus, veritatis, iustitiae caritatisque christianae defensor fuit necnon consiliarius prudens ac pauperum pater. Fideliter divinas ecclesiasticasque leges necnon Franciscanam regulam votaque religiosa servavit. Postremos suae vitae annos in Lucis Recessu exegit, communitati penitus deserviens eamque regens, precans ac paenitentiam agens. Die XXII mensis Decembris annum MDCCCXXII pie in Domino obdormivit, ampla solidaque sanctitatis fama saeptus. Eiusdem insignium virtutum memoria in populo ipsiusque spiritalibus filiabus perstitit, quae deinde ad Sorores Conceptionistas transierunt. Beatificationis canonizationisque Causa anno MCMXXXVIII incohavit. Die VIII mensis Aprilis anno MCMXCVII Nobis coram Decretum super heroicis virtutibus, die vero VI mensis Aprilis anno MCMXCVIII Decretum super miro eiusdem intercessioni adscripto prodierunt. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus Romae die XXV mensis Octobris celebraretur. Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, Claudii Hummes, Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia, Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfín, Episcopi Xetafensis, et Danielis Marci Buechlein, Archiepiscopi Indianopolitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Zephyrinus Agostini, Antonius a Sancta Anna Galvão, Faustinus Miguez et Theodora Guerin Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Zephyrini Agostini die vicesima quarta Septembris; Antonii a Sancta Anna Galvão die vicesima quinta Octobris; Faustini Míguez die octava Martii; et Theodorae Guerin die tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Octobris anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top