The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN VIA

VENERABILI DEI SERVO FAUSTINO MÍGUEZ
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis » (Ps 118, 14).

Fide illuminatus caritateque inflammatus, Faustinus Miguez suas repperit delicias cum Dei voluntatem compleret operamque Eiusdem regno proferendo daret, pueris iuvenibusque instituendis sese studiose dicando secundum S. Iosephi Calasanctii rationes itemque animarum bono, mulieribus humane christianeque promovendis, aegrotis curandis sese devovendo.

Venerabilis Dei Servus die XXIV mensis Martii anno MDCCCXXXI in pago Xamirds, qui ad municipium Acevedo del Rio pertinet, Auriensis dioecesis, ortus est, atque sacro fonte aspersus nomen obtinuit Emmanuelis. Vitae consecratae studens atque iuvenes instituere cupiens, viginti fere annos natus Ordinem Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum ingressus est sibique nomem Faustinum ab Incarnatione imposuit. Anno MDCCCLIII sollemnia vota nuncupavit et anno MDCCCLVI presbyterali ordinatione auctus est. Primum in insula Cuba sustinuit ministerium, quo una cum quibusdam sodalibus, S. Antonio Maria Claret poscente, missus est. Magister fuit scientiarum naturalium et peculiarem peritiam in herbaria disciplina consecutus est, quasdam cognitiones, ad futuram operam perutiles, cum obtineret. Patria repetita, variis in claustris commoratus est, ubi studiose periteque docuit; aequali industria apostolatum egit atque ex herbis medicamenta paravit, quibus latam opinionem, aestimationem ac simul dissensiones et aerumnas sibi conciliavit. Humanum namque dolorem animo animadvertens, mala corporisque dolores levare conatus est: « Quem amorem in dolentem humanitatem habeo dictitabat eundem in scientiam habeo  . . . quia Divini Magistri instar ante omnia de salute animarum cogitare debeo, sed oportet pro viribus corporis sanitati quoque operam dem ». Cum in claustro Sanlúcar de Barrameda esset, generalis Superioris de licentia atque Archiepiscopo Hispalensi comprobante, Sorores Calasanctianas Filias « divinae Pastorae » pro pauperibus puellis educandis condidit, quae matres coniugesque essent futurae. Huic operi se prudenter animoseque applicavit, haud paucis difficultatibus superatis. Diligenter Sorores instituit quas cohortabatur ut operarentur et se compararent ad frugiferum apostolatum, ut deditionis spiritum haberent, homines indigentes suam quoque vitam periclitando iuvarent, nullo adhibito subsidio praeter caritatem, nulla re impellente praeter Dei gloriam et propriam aliorumque salutem. Providentia eum solata est cum Congregationem in varias Hispaniae Americaeque Latinae regiones diffusam videret. Dei Servus postremum vitae suae tempus in claustro Getafe traduxit, ubi proximo fuit utilis, Christi lucem effudit et in sanctitatis semita processit. Sacerdotalia officia complevit atque sui ordinis religiosi charismati regulaeque fidelis mansit. Christianas virtutes perseveranter, accurate spiritalique oblectatione exercuit necnon cum Domino coniunctionem aluit per piam divinorum mysteriorum celebrationem, precationem, continentiam, votorum religiosorum observantiam ipsaque apostolatus opera. Patienter difficultates adversamque valetudinem toleravit. Meritis onustus et sanctitatis fama circumdatus, die VIII mensis Martii anno MCMXXV obdormivit in Domino.

Beatificationis canonizationisque Causa anno MCMLIII apud Curiam Matritensem incohata est. Die XXI mensis Decembris anno MCMXCII Nos declaravimus Ipsi Dei Servum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse. Nobis coram die vI mensis Aprilis anno MCMXCVII Decretum super miro eiusdem intercessioni adscripto prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die xxv mensis Octobris celebraretur. Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, Claudii Hummes, Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia, Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfín, Episcopi Xetafensis, et Danielis Marci Buechlein, Archiepiscopi Indianopolitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Zephyrinus Agostini, Antonius a Sancta Anna Galvão, Faustinus Míguez et Theodora Guerin Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Zephyrini Agostini die vicesima quarta Septembris; Antonii a Sancta Anna Galvão die vicesima quinta Octobris; Faustini Miguez die octava Martii; et Theodorae Guerin die tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime nullis.

Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis octobris anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top