IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SICUT PALMES*
VENERABILIS SERVUS DEI ZEPHYRINUS AGOSTINI
IN BEATORUM CAELITUM ALBUM RITE REFERTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Sicut palmes non potest ferre fructum a
semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis» (Io15,
4).
Sacerdotalem vitam ministeriumque pastorale Venerabilis Servi Dei Zephyrini
Agostini intima cum Domino coniunctio atque fidelis eius verbo oboeditio nec non
apostolicus ardor ac perpetuus ad sanctitatem anhelitus conformaverunt. Ipse
enim caritate impulsus in spiritale communitatis suae paroecialis commodum totus
incubuit et illius Congregationis quae pro christiana puellarum pauperiorum
institutione ab eo condita erat, unde etiam forma gregis factus est sibi prius
commendati (cfr 1 Pe 5, 3). Humilis hic studiosusque Evangelii testis, alter
nempe coniugum Antonii Agostini, spectati medici, et Angelae Hadrianae
Frattini filius, Veronae ortus est die XXIV mensis Septembris, anno MDCCCXIII,
et aliquot post diebus per Baptismatis sacramentum Ecclesiam ingressus. Sex post
menses orbatus ille suo patre est, quam ob causam curam educationis ipsius
susceperunt tum optima mater tum avi paterni, qui nonnullos eum annos domi
suae in vico Terrossa nutriverunt, ubi primam etiam scholasticam recepit
educationem. Studia deinceps suamque christianam et humanam institutionem
Veronae persequebatur et, vocatione ad sacerdotium percepta, exterior
Seminarii dioecesani factus est alumnus. Presbyteratu die XI mensis Martii, anno
MDCCCXXXVII, initiatus, adiutor parochi fuit in templo Sanctorum Nazarii et
Celsi, ubi natus erat et ad vitam supernaturalem renatus. Confestim operarius in
vinea Domini fervidus emicuit. Oratorii iuvenum administrationem tractabat tum
etiam Doctrinarum Christianarum Scholae, dum Dei verbo variis in dioecesis suae
templis praedicando se alacriter dedebat. Qui magni eum faciebat Episcopus etiam
Curiae coadiutorem destinavit. Anno MDCCCXLV curio amplae atque egenae paroeciae
Sanctorum Nazarii et Celsii constitutus est, quam summis usque ad mortem curis
gubernavit. Innumerabiles etiamsi inter difficultates versatus, animum numquam
deposuit, verum in fide persistebat et tota erga Providentiam divinam fiducia.
Omnibus omnia se fecit ut aliquos utique faceret salvos (cfr 1 Cor 9,
22), boni Pastoris exemplar sectatus qui in vitae aeternae pascua gregem
perducit (cfr Io 10, Iss). Quotidianam huius Venerabilis Servi Dei gnavam industriam componebant hinc catechesis ac sermones ad varios populi ordines habiti, liturgia
sacra et cultus divinus nec non sacramenti poenitentiae dispensatio tum etiam
spiritalis hominum moderatio, illinc vero aegrotantium visitationes atque
familiarum Unionisque Matrum Christianarum spirituale adiumentum, etiam
christiana iuvenum educatio. Quidquid vero alios docebat ipse in primis
factitabat suamque vitam spiritalem divinis celebrandis mysteriis abunde
alebat, adhibita simul Eucharistica et Mariali pietate, oratione continua et
ipsa tandem apostolica opera quam magno amore seque dedendi voluntate complebat.
Viros et mulieres catholici laicatus consociationes provehebat quos omnes in
sanctimoniae viis progredi docebat. Bello praesertim aut lue saeviente,
particeps sui populi fuit dolorum. Necessitatibus similiter gregis sui intentus
videbat puellis, praesertim in urbem ex montibus et villis migrantibus,
peculiari opus esse pastorali adiutorio. Earum itaque gratia oratorium aperuit
et «Piam Unionem Sororum Sanctae Angelae Merici Devotarum» instruxit, cum
illam Sanctam vitae exhiberet exemplum. Ex hoc deinceps instituto exorta est
Congregatio Ursulinarum Filiarum Mariae Immaculatae, quam ipse pius conditor
in Dei viis et iuventutis femineae educatione direxit. Annis licet onustus hic
Venerabilis Servus Dei, cui valetudinem natura solidam concessit tenacemque
voluntatem, omnibus suis viribus operari pergebat officia sua veluti christiani
et presbyteri et pastoris perdiligenter laetanter perseveranter exsecutus.
Universis honestatus virtutibus sanctitate vitae effulsit quem ad se Dominus,
qui lumen ei fuerat et sacerdotii columen, die VI mensis Aprilis, anno
MDCCCXCVI, arcessivit.
In Veronensi Curia anno MCMLXV est beatificationis et canonizationis causa
incohata. Eundem Venerabilem Servum Dei Ipsimet die XXII mensis Ianuarii, anno
MCMXCI, virtutes ediximus theologales et cardinales adnexasque heroicum in
modum exercuisse. Nobis deinde adstantibus die VI mensis Aprilis, anno
MCMXCVIII, Decretum prodiit super miraculo eiusdem Venerabilis Servi Dei
precibus adscripto nonnullisque ante annis patrato.
Ritum postremo igitur censuimus beatificationis Romae per agi die XXV mensis
Octobris, anno MCMXCVIII. Hoc igitur eodem ipso die inter Eucharistica
sollemnia coram christiani populi multitudine atque Fratrum in Episcopatu
Nostrorum numero permagno iuvit Nos sequentem proferre sollemniter
beatificationis formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis.
Claudii Hummes, Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia, Francisci Iosephi Pérez
y Fernández-Golfín, Episcopi Xetafensis, et Danielis Marci Buechlein,
Archiepiscopi Indianopolitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Zephyrinus Agostini, Antonius a Sancta Anna Galvão, Faustinus Míguez et
Theodora Guerin Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumqùe festum:
Zephyrini Agostini die vicesima quarta Septembris, Antonii a Sancta Anna Galvào
die vicesima quinta Oc- tobris, Faustini l\Iiguez die octava Martii; et
Theodorae Guerin die tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Sic feliciter pronuntiatum caelitem beatum Zephyrinum Agostini ante omnes
Nobis Ipsis perplacuit pia prece invocare eiusque singularia vitae christianae
ac presbyteralis merita illustrare celebrare documenta quae nihil dubitamus quin
plures alios christifideles ad ipsius imitationem incitatura sint ideoque hunc
faustissimum diem novo decore posteros in annos illuminatura.
Has propterea Litteras, huius rei nuntias in posterumque semper valituras,
quibusvis rebus contrariis haudquaquam obsistentibus promulgari rite iubemus.
Datum Romae. apud Sanctum Petrum. sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Octobris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 24-27
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana