IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
IN ANTIQUO OPPIDO
IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO «NOSTRA SEYNORA DE
CANÒLICH»
INVOCATAE, QUAE PIE COLITUR IN ANDORRAE PRINCIPATUS OPPIDO «SANT
JULIÀ
DE LÒRIA» INTRA FINES URGELLENSIS DIOECESIS POSITO, PRETIOSO
DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. - In antiquo oppido Andorrae Principatus « Sant Julià
de Lòria » intra fines dioecesis Urgellensis posito, iam a saeculo XIII a
fidelibus loci finitimarumque regionum peculiari veneratione colitur decora
imago beatae Mariae Virginis titulo « Nostra Seynora de Canòlich » invocatae,
quae pie servatur in paroeciali templo. Qua re, cum Venerabilis Frater Ioannes
Martí Alanis, Episcopus Urgellensis, litteris die XV mensis Octobris hoc anno
datis, cleri populique sui vota excipiens, petiverit ut imago, quam diximus,
Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset redimiri, Nos, paternae
benevolentiae signum dilectis filiis illius communitatis cupientes praebere,
eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia
igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam
habemus, Apostolica potestate concedimus ut imago Beatae Mariae Virginis titulo
« Nostra Seynora de Canòlich » invocatae Nostro nomine et auctoritate, pretioso
diademate possit coronari secundum probatum liturgicum ritum. Quod faustum ac
felix sit atque in spirituale cedat bonum eorum omnium, qui eandem imaginem
venerantur. Denique volumus ut hae Litterae Nostrae accurate serventur suosque
plenos effectus legitime consequantur, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Decembris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana