IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTI ASSECLE
BEATA MARIA V. SUB TITULO «OUR LADY OF THE SOUTHERN CROSS»
PATRONA APUD DEUM DIOECESIS TUUMBANAE CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. - Christi asseclae qui dioecesim Tuumbanam in cara
terra Australiana incolunt, Beatam Mariam Virginem sub titulo « Our Lady of the
Southern Cross » a clara veneratione prosequuntur atque, Ea intercedente,
caelestium gratiarum copiam sibi exposcunt. Ipsorum praesertim animarum
utilitate permotus, Venerabilis Frater Villelmus Martinus Morris, Episcopus
Tuumbanus, communia cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae
Virginis in Patronam apud Deum dioecesis suae peregit rite, atque petivit ut
huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero comprobatis iis
quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, facultatibus a
Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate Beatam Mariam Virginem
sub titulo « Our Lady of the Southern Cross » Patronam apud Deum dioecesis
Tuumbanae confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus
secundum Instructionem « de Calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis », n. 30. Ceterum volumus ut hae Litterae
Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum
consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Novembris, anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card.
SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana