IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
INTER SACRAS
TEMPLUM PAROECIALE SANCTAE MARIAE A VICTORIA, QUOD
IN URBE
« SAN VITO DEI NORMANNI » INTRA FINES ARCHIEPISCOPALIS SEDIS
BRUNDUSINAE-OSTUNENSIS
EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. - Inter sacras aedes antiquae et insignis
archiepiscopalis sedis Brundusinae-Ostunensis merito celebratur paroeciale
templum Sanctae Mariae a Victoria in urbe S. Vito dei Normanni saeculo XVI
aedificatum in votum factum a Brundusinis reducibus e notissima navali pugna
Naupacti, ubi impensa pietate colitur imago Dei Genetricis « Nicopeia »
nuncupatae, quam Nos Ipsi in Petriano huiusce almae Urbis foro anno MCMXCVI
coronavimus. Quod quidem, archipresbyterali dignitate insignitum, constat esse
sive fontem praecipuum christianae et civilis vitae eiusdem communitatis, ex qua
orti sunt haud pauci ecclesiastici religiosique viri ac mulieres, sive actuosum
centrum operum pastoralium et caritatis. Qua re, cum Venerabilis Frater
Septimius Todisco, Archiepiscopus memoratae Ecclesiae, litteris die X huiusce
mensis Decembris datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut
templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae
benevolentiae documentum istis dilectis Apuliae filiis cupientes praebere, eius
Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur
plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, quod diximus, ad
Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite
competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum « De titulo Basilicae
minoris » die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has
denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,
die XXX mensis Decembris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De
mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana