VENERABILI DEI SERVO PIO A PIETRALCINA
BEATORUM
HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - «Ad Christi crucem animae luce vestiuntur eaeque
amore inflammantur: hinc illae sublime feruntur excelsiora petiturae. Usque
nobis quoque sit crux nostrae quietis lectus, perfectionis schola, nostra amata
hereditas ».
Verba haec, quae Venerabilis Dei Servus Pius a Pietrelcina iuvenis scripsit,
vitam ipsius spiritalem apostolatumque maxime frugiferum summatim complectuntur.
Etenim Iesum cruci affixum sic dilexit ut eum in crucis via fideliter sequeretur
idemque in spiritu corporeque passionis dolores cum eo communicaret atque diu
noctuque ad ipsius Regnum aedificandum operaretur, cum omnibus omnia fieret, ut
aliquos utique faceret salvos (cfr 1 Cor 9, 22). Gratii Mariae Forgione
et Mariae Iosephae Di Nunzio filius, die XXV mensis Maii anno MDCCCLXXXVII is
Pietrelcinae, Beneventana in dioecesi, ortus est ac postridie ibidem in templo
S. Mariae Angelorum baptismatis fonte est auctoratus cui nomen Franciscum
indiderunt. Puer et adulescens in loco quieto pacatoque suam exegit aetatem. XII
annos natus confirmationis sacramentum suscepit primumque ad sacram synaxin
accessit. Deinde die XXII mensis Ianuarii anno MCMIII franciscale vestimentum
induit atque Frater Pius vocatus est. Novitiato expleto, vota temporalia
nuncupavit atque die XXVII mensis Ianuarii anno MCMVII vota emisit perpetua.
Sacerdotali ordine die X mensis Augusti anno MCMX Beneventi auctus, inter suos
usque ad annum MCMXVI valetudinis gratia versatus est. Mense Septembri eiusdem
anni ad Sancti Ioannis Rotundi (in archidioecesi Sipontina-Vestana) coenobium
missus est, ubi magno cum fidelium emolumento usque ad mortem mansit. Anno
MCMXVIII in eo Passionis Domini Nostri Iesu Christi signa aliaque dona
singularia reperta sunt. Humilis Capuccinus suam per vitam penitus ad
precationem dicatam et fratres audiendos mundum admiratione affecit: innumeri
homines in claustro Sancti Ioannis Rotundi eum convenerunt. Complures eum
convenientes fidem iterum invenerunt. Quibus omnibus dicebat: «Iesus nullam
aliam prae manibus habere curam videtur praeter vestrae animae sanctificationem».
Pater Pius mature intellexit iuvenis se una cum Iesu spatium complere debere
tribus modis: scilicet per animarum moderationem, sacramentalem confessionem
Missaeque celebrationem. Epistularum ex voluminibus perquam peritus animarum
moderator reperiri potest. Haud facile factu erat apud Patrem Pium peccata
confiteri, quod prae se ferebat aliquam exspectationem cuiusdam incommodae
congressionis. At eius apostolicae operae maximum momentum in Eucharistiae
celebratione inveniebatur. Centena fidelium milia in ea culmen plenitudinemque
ipsius spiritalitatis perceperunt. Ad eum undique terrarum concurrebant homines
eique per epistulas suas corporis spiritusque difficultates committebant. Dei
amore proximique absumptus suam ipse penitus vocationem vixit, ut hominum
redemptioni per suam peculiarem missionem sociaretur. Ceterum ipse peculiarem in
modum Passionem participavit. Nec minus fuerunt graviora quae sua propter
peculiaria charismata pati debuit. In sanctorum annalibus accidit nonnumquam ut
electus, Deo provide sinente, agnitus non sit. Si id usu venit, oboedientia ei
fit purificationis catinus.
Animarum curiositatem cum humano dolore coniungens, apud Sanctum Ioannem
Rotundum valetudinarium excitandum curavit, « Domum scilicet allevamenti doloris
», quam die V mensis Maii anno MCMLVI expiavit. Nosocomium ipse voluit maximae
dignitatis, at summopere ipse cupiit ut curationes inibi « humaniter » agerentur,
aegroto sollicite lepideque recepto. In spiritali provincia precationis Coetus
condidit, quos ipse « fidei seminaria amorisque foculos » definivit quosque
Decessor Noster Paulus VI « magno personarum flumini quae orant » assimilavit.
Quietus de hoc mundo eius transitus die XXIII mensis Septembris anno MCMLXVIII
accidit: eius corpus in crypta quiescit S. Mariae Gratiarum Sancti Ioannis
Rotundi. Beatificationis et canonizationis Causa incohata est, cum apud
archiepiscopalem Curiam Sipontinam-Vestanam Processus Cognitionalis celebraretur,
qui anno MCMLXXXIII incepit et anno MCMXC ad finem adductus est. His rebus a
iure praescriptis rite peractis, Nobis coram die XVIII mensis Decembris anno
MCMXCVII decretum prodiit, quo declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Dioecesana inquisitio de
quadam mira sanatione acta est, quae anno MCMXCV evenit, intercessioni ipsius
Venerabilis Dei Servi adscripta. Suetis scrutationibus eventu pervestigato coram
Nobis die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII decretum super miraculo prodiit.
Idcirco statuimus ut Beatificationis ritus Romae die II mensis Maii anno MCMXCIX
ageretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter
Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
Nos, vota Fratris Nostri Vincentii D'Addario, Archiepiscopi Sipontini-Vestani,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Pius a Pietrelcina Beati
nomine in posterum appelletur eiusque festum die ipsius natali, id est vicesima
tertia Septembris, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Iuvat denique huius Beati extollere praestantiam, qui penitus se divino cultui
mancipans nostri temporis multorum hominum sibi conciliavit animos eosdemque
fortiter ad Domini monitiones tenendas incitavit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Maii,
anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana