The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AMARE ET DOLERE

VENERABILI DEI SERVAE ANNAE SCHÄFFER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Amare et dolere necnon, cum Deus volet, mori meum est desiderium ».

Sententia haec omne vitae patientis consilium itemque sanctitatis arcanum Venerabilis Dei Servae Annae Schäffer complectitur, quae crucis vitam tenens, cunctis significavit in adversa quoque valetudine pulchrum esse Iesum sectari et animarum saluti Christique regno in terra aedificando cooperari.

Anna Schäffer die XVIII mensis Februarii anno MDCCCLXXXII in pago Mindelstetten, Ratisbonensis dioecesis, humilibus parentibus orta est. Inde a pueritia facile quietumque ingenium demonstravit, ad precationem oboedientiamque pronum. XI annos nata, sacram Eucharistiam recepit, quae eius gaudium fuit eiusque vis. Ut dotem sibi compararet, ad aliquod institutum religiosum ingrediendum necessariam, varia nonnullas apud familias obivit opera. Anno MCMI gravissimus intervenit casus, qui initium fuit eius aerumnarum. Cecidit namque in aheneum ubi aqua fervebat ipsaque graviter et irreparabiliter crura perussit. Curata est, at nullo bono exitu, immo ita in peius vertit valetudo ut e lecto ab anno MCMII surgere non posset. Postquam principio reluctata est, suam porro condicionem accepit atque suum morbum in coniunctionis cum Deo apostolatusque instrumentum immutavit. Una cum matre, cui erat nomen Teresiae Forster, ac sorore in egestate vixit, parocho iuvante, qui eandem spiritaliter quoque moderabatur. Quamvis e lecto surgere non posset, totum diem auxilium ferebat vestimenta suendo et acu pingendo. Cotidie sacram Eucharistiam recipiebat ad eandemque animum colligens se comparabat, plane sibi conscia Iesum esse magistrum qui eam de voluntate Patris facienda cruceque baiulanda docebat. Usque ad homines complures suscipiendos parata, eosdem cohortabatur et solabatur qui cotidie ipsam convenire solebant atque apostolatum hunc cum precationis, sacrificii, sui doloris oblationis apostolatu iugavit. Fidem caritatemque per Dei timorem, peccati odium, apostolicum studium, desiderium hominum peccata reparandi testificata est. In acerbissimis quoque probationibus, interiorem quietem, tranquillitatem et erga Deum providentiamque fiduciam servavit. Spe sustentata, bona aeterna concupivit atque prudenter perseveranterque subsidia ad ea adipiscenda adhibuit. Eius omnis habitus, species, mos coronam quandam magnarum virtutum ostendebant, quas per continuatam sui dominationem, patientiam, humilitatem, animi facilitatem, bonitatem adepta est. Cum eius valetudo imbecillior fieret, usque dum silens re esset hostia, die V mensis Octobris anno MCMXXV diuturnis aerumnis purificata de hoc mundo demigravit. Sanctitatis fama, quam ipsa vivens obtinuit, magis ac magis increbruit; Ratisbonensis ideo Episcopus anno MCMLXXIII beatificationis canonizationisque Causam incohavit. Die II mensis Iulii anno MCMXCV Nos declaravimus Ipsi Dei Servam heroum in modum virtutes exercuisse. Exinde Nobis coram die III mensis Iulii anno MCMXCVIII decretum super miro prodiit, eius intercessioni adscripto. Statuimus idcirco ut beatificationis ritus die VII mensis Martii anno MCMXCIX Romae ageretur. Hodie idcirco in Basilica Petriana, inter Missarum sollemnia formulam bane protulimus:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Caíiizares Llovera, Archiepiscopi Granatensis, Ioannis Mariae Cardinalis Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, et Manfredi Muller, Episcopi Ratisbonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Soler et sex Socii, Emmanuel Martin Sierra, Nicolaus Barré et Anna Schäffer Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Soler et sex Sociorum, et Emmanuelis Martin Sierra die quinta Maii; Nicolai Barré die vicesima prima Octobris; et Annae Schaffer die quinta Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Commendabilis haec mulier insignes pietatis patientiaeque dedit testificationes, quae non modo suam religiose toleravit infirmitatem verum et per earn mirificum apostolatum explicavit. Spectata illius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt documento firmoque subsidio, quo expeditius faciliusque sustineant difficultates et, si forte, aegrotationes.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Martii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

De mandato Summi Pontificis

 ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top