The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BONUM CERTAMEN*

VENERABILIBUS DEI SERVIS VINCENTIO A SANCTO
ALOISIO GONZAGA SOLER Y MUNÁRRIZ ET SEPTEM SOCIIS
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

:

Ad perpetuam rei memoriam. — « Bonum certamen certavi, cursum con- summavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex » (2 Tim 4, 7-8).

Apostolus Paulus, postquam ad Evangelium diffundendum vitam inter pericula, insectationes, angustias immolaverat, extremo iam instante transitu, haec verba exaravit, spe plena, quibus quasi in antecessum mercedem a Christo promissam praegustare coepit. Similiter Venerabiles Servi Dei Vincentius a Sancto Aloisio Gonzaga Soler y Munárriz, sodalis Ordinis Augustinianorum Recollectorum, sex eius confratres nec non eorum socius Emmanuel Martín y Sierra, presbyter dioecesanus, immolationem vitae pro fide oppetentes, eosdem ac Paulus animi sensus sunt perpessi et ducti sunt aeterno in lumine ad benignum caelestis Patris vultum contuendum. Sex sacerdotes Augustiniani Recollecti plerosque apostolicos labores uti Evangelii praecones longinquis in regionibus impleverunt. Confrater laicus eorum condicionem et victoriam participavit. Septem sodales Augustiniani Recollecti simplicitate fruebantur, a fallaciis publicis remoti, divino ministerio omnino dediti, nihil aliud appetentes nisi perfectionem in Christi sequela. Omnes, solida fide christiana praediti, spiritalem restinxerant sitim ad fontes Evangelii, Liturgiae et doctrinae Sancti Augustini. Vincentius a Sancto Aloisio Gonzaga Soler y Munárriz Caesaraugustae in oppido vulgo Malón ortus die IV mensis Aprilis, anno MDCCCLXVII, presbyteratus ordine in Insulis Philippinis est insignitus, ubi decem fere annos pastorale exercuit ministerium. In Hispaniam reversus, anno MCMXXVI electus est supremus moderator Ordinis, quem Beatae Mariae Virgini concredere voluit. Humilitatis causa abdicans a munere supremi moderatoris, in quietem coenobii Motrilensis se secessit, quo die XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI insectatores irruerunt: quinque sodales Augustinianos Recollectos in viam protraxerunt quos, plurimis spectantibus, interfecerunt. Hi quidem erant: Prior coenobii, Pater Deogratias a Sancto Augustino Palacios y del Río, quinque et triginta aetatis annos natus, ex terra patria vulgo Baños de Valdearados; Pater Iulianus Benignus a Sancto Nicolao a Tolentino Moreno y Moreno, quinque et sexaginta aetatis annos, natus in loco vulgo Alfaro; Pater Leo a Maria Virgine a Rosario Inchausti y Minteguía, aetatis annos septem et septuaginta, ortus in loco vulgo Ajánguiz; Pater Iosephus a Virgine Perdolente Rada y Rojo, aetatis annos quattuor et septuaginta, qui Turiasone natus erat; Frater Iosephus Richardus a Sacro Corde Díez, qui ante annos septem et viginti natus erat in loco Camposalinas.

Die XXVII mensis Iulii interempti sunt Pater Vincentius a Sancto Aloisio Gonzaga Pinilla e Ibáñez et presbyter dioecesanus Emmanuel Martín y Sierra, parochus Ecclesiae Matri Divini Pastoris dicatae in oppido Motril: ii supremam degerunt noctem in templo ad Eucharistiam celebrandam. Primo quidem mane extra templum sunt abducti et apud illius aditum manuballista sunt necati.

Pater Vincentius a Sancto Aloisio Gonzaga Soler y Munárriz, die XXIX mensis Iulii anno MCMXXXVI in vincula ductus, animi fortitudine, pietate et longanimitate exemplo fuit sociis in vinculis, quos hortabatur ut probationis hora Dominum invocarent. Vestigia persequens Sancti :Maximiliani Mariae Kolbe, petivit ut hominem quendam in carcere detentum et octo filiorum patrem substitueret; quae petitio denegata est. Caritas eius ultra est progressa. Suam exspectans vicem —decimus enim erat — sociis in carcere absolutionem impertitus est, dum singuli procedebant in coemeterium, ubi erant necandi. Absolvit quoque undecimum virum, iuvenem sodalem Actionis Catholicae, qui, superstes exsecutioni, strenuam descripsit fortitudinem Patris Vincentii qui anno MCMXXXVI, in sollemnitate Beatae Mariae Virginis in caelum assumptae, sanguinem suum effudit.

Perdurante fama martyrii octo militum Christi, Archiepiscopus Granatensis anno MCMLII causam canonizationis incohavit. Die VIII mensis Aprilis anno MCMXCVII Nobis coram Decretum prodiit de martyrio. Itaque statuimus ut beatificationis ritus Romae die VII mensis Martii anno MCMXCIX celebraretur.

Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Cañizares Llovera, Archiepiscopi Granatensis, Ioannis Mariae Cardinalis Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, et Manfredi Müller, Episcopi Ratisbonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Soler et sex Socii, Emmanuel Martín Sierra, Nicolaus Barré et Anna Schäffer Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Soler et sex Sociorum, et Emmanuelis Martín Sierra die quinta Maii; Nicolai Barré die vicesima prima Octobris; et Annae Schäffer die quinta Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quibus prolatis verbis, cum adstantibus cunctis hos Beatos venerati sumus et quasi praeeuntes Nos Ipsi primi consentanea prece eos in adiutorium totius Ecclesiae advocavimus. Quae autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Martii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 29-31

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top