IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SINITE PUEROS*
VENERABILI DEI SERVO NICOLAO BARRÉ
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare;
talium est enim regnum Dei» (Lc 18,16). Haec Iesu Christi verba, ipsius
in pueros humilesque dilectionem ostendunt, qui in Deo sperant.
Evangelicae exinanitionis sub luminequae in Verbi Vitae Incarnatione summopere
manifestatur, Nicolaus Barré sacerdos, sancti Francisci de Paula dignissimus
discipulus, humilitatis caritatisque semitam calcavit atque operam dedit ut
parvuli humana christianaque disciplina promoverentur, cum vellet ut tamquam
filii Dei carissimi susciperentur, instituerentur et educarentur, perinde ac si
humanitas esset Filii dilecti humanitati coniuncta. Sacerdos hic apostolico
studio compulsus, in Gallia Ambiani die XXI mensis Octobris anno MDCXXI honestis
piisque parentibus ortus est. Sancti Nicolai collegii fuit alumnus, ubi
celebrati magistri Iesuitae praestabant, exinde Ordinem Minimorum ingressus est,
cuius regulam Lutetiae Parisiorum professus est. Presbyterali ordine auctus,
operam theologiae docendae dedit atque apostolatui, uberes fructus consequens
spiritales. Superiores, qui eum valde existimabant, varia munia ei
concrediderunt, videlicet concionatoris, laicorum religiosorumque confessarii,
variorum coenobiorum superioris, bibliothecarii, definitoris provincialis. Eius
opera Ordinis Minimorum fines praetergressa est atque Galliae gentem attigit.
Etenim cum deteriorem condicionem, in qua puerilis institutio versabatur,
videret, caritate, impulsus, diuturnam post cogitationem ac precationem in loco
qui Sotteville appellatur, in Rotomagensi scilicet suburbio, parvulos per
scholae institutionem evangelizare coepit. Hac de causa Scholas gratuito pro
pueris puellisque populi constituit, quas personae eiusdem sexus temperabant,
quasque in feminarum et virorum congregationem redegit, laicali retento statu
sine votis religiosis. At feminarum dumtaxat mansit congregatio, quae in duo
instituta sui iuris divisa est: Institutum Sororum a Iesu Infante et Institutum
Sororum a Providentia. Dum magistrae magistrique caritatis scholis operam
navabant, quas P. Nicolaus Barré condiderat, ipse eorum spiritalem asceticamque
institutionem diligenter curavit itemque complures alios homines coluit, qui in
ipsius doctrina, exemplis ministerioque lucem reperiebant. Inter eos sanctum
Ioannem Baptistam de la Salle et Beatum Nicolaum Roland memorare placet. Praeter
spiritalis moderationis ministerium sacramentum paenitentiae perquam efficaciter
ministravit; ii namque qui gratiae aversiores videbantur ei committebantur
veluti aptissimo cuidam ad conversionem obtinendam. Nonnulli etiam, qui poenis
aerumnisque mysticis vexabantur, eum prudentem patientemque consiliarium
reperiebant. Tanta de animarum salute deque Dei Regno aedificando sollicitudo e
corde fidei, spei caritatisque repleto manabat. Christi germanus amicus eius
voluntatem fideliter adimplevit et sine cunctatione evangelicae perfectionis
altiora fastigia affectavit. Summa operositate cum Domino coniunctionem,
precationem, paenitentiam, continentiam coluit. A rebus mundanis abstractus,
totum sese divinae Providentiae applicavit atque voluit ut filii filiaeque
spiritales idem facerent. Testimonium et Venerabilis Dei Servi opera erga
Ecclesiam, Galliam et Ordinem Minimorum Altissimi fuerunt donum atque id probe
eo vivo eoque mortuo intellectum est. E vita Lutetiae Parisiorum die XXXI mensis
Maii anno MDCLXXXVI concessit. Magna sanctitatis fama quae eum vivum comitata
est publice occurrente funere et posteros annos eminuit. Complura adiuncta ut
beatificationis canonizationisque Causa inciperet ante annum MCMXXX non
siverunt, cum Archiepiscopus Parisiensis Processum Ordinarium instituit. His a
iure illius temporis praescriptis rite exactis rebus, Nobis coram die XXI mensis
Martii anno MCMLXXXIII, Decretum super virtutibus Dei Servi heroicis prodiit.
Sanatio exinde quaedam pervestigata est, quae mira dicebatur, ipsius Dei Servi
intercessioni adscripta. Nostra de voluntate die VI mensis Aprilis anno
MCMXCVIII Decretum super miro evulgatum est atque statuimus ut sollemnis
beatificationis ritus die VII mensis Martii anno MCMXCIX Romae ageretur.
Hodie idcirco in Basilica Petriana, inter Missarum sollemnia formulam hanc
protulimus: Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Cañizares Llovera, Archiepiscopi
Granatensis, Ioannis Mariae Cardinalis Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, et
Manfredi Müller, Episcopi Ratisbonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Vincentius Soler et sex Socii, Emmanuel Martín Sierra,
Nicolaus Barré et Anna Schäffer Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque
festum: Vincentii Soler et sex Sociorum, et Emmanuel Martín Sierra die quinta
Maii; Nicolai Barré die vicesima prima Octobris; et Anna Schäffer die quinta
Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse,
contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Martii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 27-29
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana