IOANNES PAULUS
PP. II
LITTERAE
DECRETALES
INFIRMUS ERAM*
QUIBUS AUGUSTINAE LIVIAE PIETRANTONI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
«
Infirmus eram, et visitastis me » (Mt 25, 36).
Dei spiritu perfusa beata
Augustina in Iesum amorem cum fratrum, humiliorum potissimum, infirmorum et
derelictorum famulatu coniunxit. Talia ipsa agens, congruenter tenuit
evangelicas caritatis monitiones necnon charisma, quod eius Congregationis
conditrix, scilicet sancta Ioanna Antida Thouret, Caritatis Sororibus
praebuerat, quodque Dei gloriam personalemque sanctificationem per
misericordiae opera persequendam complectitur. Beata in oppido Pozzaglia,
Tiburtinae dioecesis, die XXVII mensis Martii anno MDCCCLXIV e frequenti
familia orta est, quae eximiis in bonis humanis religiosisque innitebatur,
inter quae Dei praesentia praestabat. Livia, quod nomen in baptismi fonte
obtinuerat, adolevit ac spiritaliter in hac familia instituta est, atque usque
Dei de se voluntatem veluti animae lucem vitaeque normam animadvertit. Mitis,
simplex, docilis, sincera fuit puella, quae pariter fortis ingenio ac firma
voluntate. Ut familiam alendam iuvaret, gravia opera, sive intra domum sive
extra, gessit. Sacramenta, Eucharistia et precatio praesertim, perpetuam Deo
adhaerendi voluntatem ac simul sese consecrandi Domino apostolatusque operibus
desiderium sustentarunt. Divinae gratiae mancipata, statuit dolentibus, senibus,
indigentibus se consecrare. Dei in creaturas
amori credidit atque hoc cum amore sociari voluit. Vitae consecratae vocationi
ipsa respondit, eo quod Iesus imperavit: « Diliges proximum tuum sicut teipsum »
(Mt 22, 39). XXII annos nata, Institutum Sororum Caritatis Romae, ingressa est,
sibi Augustinam sumens nomen, atque post novitiatum vota religiosa nuncupavit.
Sancti Spiritus valetudinarium, quod prope Petrianam basilicam reperitur, eius
apostolatus fuit locus. Varia post officia obita, ad phthisi affectos destinata
est, difficiles scilicet aegrotos ac periculosos, quibus Soror Augustina amica,
soror ac mater fuit, tametsi in loco doloris illo odium cleri vigebat. Inibi
Beata proximi dolentis utilitati totam se addixit. Phthisi ipsa correpta,
postulavit ut in loco illo manere posset, ne aliae sorores eodem morbo
afficerentur. Scripsit: « Laetor sciens Deum ut hic inter phthisi laborantes
maneam velle ». Magna quidem animi firmitudine ac spectabili promptitudine cum
aegrotis infirmitatem communicavit, quae tunc sanari non poterat. Humilis,
urbana, indefessa illis sese dicavit. Sua simplicitate humaniores
valetudinarii condiciones reddidito Sine festinatione inserviebat; in
comitate, patientia, mansuetudine eius reperiebatur vis, quam ipsa ex
precatione, Eucharistia, in Virginem Mariam pietate hauriebat. Vitae fuit nuntia
in mundo quodam ubi mors usque, ei etiam, insidiatur. Saepe nonnulli aegroti,
beneficiorum immemores, eius caritatem ac sacrificia contumeliis rependebant.
Eorum unus, violentior ceteris et impatientior, perperam Sorori Augustinae
suam ex valetudinario demissionem tribuit atque, ut se ulcisceretur, eam die
XIII mensis Novembris anno MDCCCXCIV pugione mortifere confodit. Veniae quaedam
enuntians verba, paulo post e vita cessit. Mors vi illata effecit ut ipsius
virtutes extollerentur, et eius sanctitatis fama in die crevit. Romanus
Vicariatus anno MCMXXXVI beatificationis canonizationisque causam incohavit. His
peractis a iure Congregationis de Causis Sanctorum statutis rebus, Decessor
Noster Paulus VI, die XII mensis Novembris anno MCMLXXII Beatorum honores ipsi
decrevit. Anno MCMLXXXVI divina Providentia novum sanctitatis Beatae ostendit
signum per miraculum quod Melitae factum est idque intercessioni eiusdem Beatae
adscriptum. Eventus a Congregatione de Causis Sanctorum favorabilibus suffragiis
est pervestigatus atque die VI mensis Aprilis anno MCMXCVIII Nobis coram
Decretum super miro prodiit. Sententiam porro rogatis et consentientibus
Patribus Cardinalibus et Episcopis in Consistorio die IX mensis Ianuarii anno
MCMXCIX coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die XVIII subsequentis
mensis Aprilis Romae celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano, inter sacra
hanc elocuti sumus Canonizationis formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae
Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae
incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum
Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope
saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Marcellinum losephum Benedictum Champagnat, Ioannem Calabria et Augustinam
Liviam Pietrantoni Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo
adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione
recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Praestabilis haec
mulier insignes dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes,
quae totam suam vitam Deo omnino addixit ac perquam studiose aegrotis inservivit. Exoptamus igitur ut huius caelitis patrocinio exemplisque homines qui nunc
sunt transitura posthabeant et superna rebus bene gerendis affectent. Quod autem
decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime
officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die decimo
octavo mensis Aprilis anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono,
Pontificatus Nostri vicesimo primo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae
Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 562-563
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana