IOANNES PAULUS
PP. II
LITTERAE
DECRETALES
NOLITE ERGO*
QUIBUS BEATO IOANNI CALABRIA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid
bibemus?", aut: "Quo operiemur?" ... Scit enim Pater vester caelestis quia his
omnibus indigetis. Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec
omnia adicientur vobis» (Mt 6, 31-33). Haec Domini Iesu verba optime
complectuntur vitam et actionem beati Ioannis Calabria, qui in semet ipso Deum
ut Patrem mirabiliter ostendit. A Domino se vocari ipse percepit ut «mundo
ostenderet Dei Providentiam, ut certiores homines faceret Deum advenam non
esse, immo Patrem esse qui ad nos cogitationem vertit, dummodo nos Eum
cogitemus, et quod nostrum est agamus, nempe ut imprimis Regnum Dei quaeramus et
iustitiam eius» (Lettere ai suoi religiosi, III, 19 marzo 1933). Ioannes Calabria die VIII mensis Octobris anno MDCCCLXXIII Veronae ortus est. Paupertatem
magistram ab incunabulis habuit. Post patris mortem, anno MDCCCLXXXVI, ludum
litterarium relinquere debuit ut operibus fabrilibus auxilio esset coniunctis
suis. Undeviginti annos natus curriculum iniit apud Seminarium dioecesis
Veronensis, quod tamquam externus discipulus frequentavit. Studia, ob munus
militiae, per biennium intermittere debuit. Studiis resumptis, nocte quadam
mensis Novembris anno MDCCCXCVII iacentem ad ianuam domus suae invenit puerum
qui a Cingaris fugerat. Domi excepit eum, eundem cibum cum ipso participavit
lectumque ad quiescendum dedit. Semen ita sparsit operis sui ut orphanis et
derelictis subveniret. Sequenti anno condidit «Piam unionem
infirmis pauperibus curandis». Presbyteratus ordine insignitus anno MCMI,
praepositus est pauperrimae paroeciae Sancto Stephano dicatae, et confessarius
factus est apud Seminarium. Anno MCMVII munere Vicarii functus est Rectoratus
Sancti Benedicti ad Montem, ubi illico orphanos ac derelictos excepit,
atque eodem anno exeunte hospitium condidit vulgo dictum «Casa Buoni
Fanciulli». Ad eiusmodi caritatis opus exsequendum, virum Dei adierunt quidam
laici qui cum illo in paupertate Deo se dederunt. Sic ortus est primus grex
illius Instituti «Sacerdotum et Fratrum», quod anno MCMXXXII Episcopus
Veronensis adprobavit sub nomine «Congregationis Pauperum Servorum Divinae
Providentiae», atque anno MCMXLIX pontificiam consecutum est approbationem.
Deerat prope pueros praesentia materna. Quapropter anno MCMX excitatae sunt
quoque «Sorores», quarum Institutum sub appellatione «Congregationis
Pauperum Servarum Divinae Providentiae» iure pontificio anno MCMLXXXI est
approbatum. Duo Instituta per Italiam valde sunt diffusa. Apostolicum studium
Ioannis Calabria sese quoque vertit ad vulgo dictos «paria» in India, ad quos
anno MCMXXXIV quattuor misit Fratres. Domum condidit formationis vocationalis
iuvenibus pauperibus, ut iuvaret eos ad detegendam vocationem vel sacerdotalem
vel religiosam. Statuit insuper ut sodales apostolatum exercerent illis in
regionibus a quibus nulla humana haberi poterat retributio. Inde ab altero
mundiali bello ineunte usque ad finem suae terrestris exsistentiae Vir Dei in
se studiose percepit vocationem Praecursoris qui viam sternere cupit ad Christi
reditum in societatem. Beatus Alfredus Card. Schuster appellavit eum «Dei
Ecclesiae Lumen», Praesules vero Triveneti scripserunt: «Dominus Calabria ad
parandam Ecclesiam anni bismillesimi vitam suam mutavit in dolentem ac maerentem
provocationem ad conversionem, ad renovationem, ad horam Iesu». Ad eiusmodi
missionem laicos quoque vocavit, in quorum utilitatem anno MCMXLIV condidit «Familiam Fratrum Externorum». Ecclesiam ardenter dilexit. Die III mensis Decembris anno MCMLIV, corpore graviter aegrotans sed mente lucidus, percepit Summum
Pontificem Pium XII vehementi corripi morbo, qua de re victimam sese obtulit pro
eius valetudine; insequenti die spiritum emisit. Pius XII, miro ac repentino
modo, physicas recepit vires. Causa beatificationis et canonizationis incohata
est anno MCMLVII. Servatis omnibus de iure servandis, Nosmet Ipsi eum Beatum
declaravimus die XVII mensis Aprilis anno MCMLXXXVIII. Ad canonizationem quod
attinet, Nobis coram prodiit Decretum de miraculo intercessioni eiusdem Beati
adscripto. Affirmativam sententiam Cardinalium et
Episeoporum in consistorio congregatorum excipientes, statuimus ut ritus
canonizationis die XVIII mensis Aprilis anno MCMXCIX in Urbe ageretur. Hodie
igitur in area Petriana, inter missarum sollemnia hanc protulimus formulam: Ad
honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et
vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et
divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Marcellinum Iosephum Benedictum Champagnat, Ioannem Calabria et
Augustinam Liviam Pietrantoni Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia
devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Sanctus
hic, qui complura maxime pro pauperibus iuvandis patravit ac miranda dedit
virtutum exempla, non modo fidelibus est colendus, verum etiam imitandus,
praesertim nostra aetate qua homines, innumeris negotiis distracti multisque
illecebris allecti, in rectam viam inducantur oportet. Quae autem decrevimus, et
nunc et in posterum tempus vim sortiri volumus, contrariis rebus minime
officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo
mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono,
Pontificatus Nostri vicesimo primo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, pp. 305-307
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana