The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE DECRETALES

SINITE PARVULOS*

BEATO MARCELLINO IOSEPHO BENEDICTO CHAMPAGNAT SANCTORUM
HONORES DECERNUNTUR.

 

« Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum » (Mt 19, 14).

Beatus Marcellinus Champagnat a Christo facultatem illam recepit sese ad pueros iuvenesque applicandi desideriumque eos ad illum perducendi. « Conspicere non possum puerum, quin catechismum ei tradere desiderem eundemque doceam quantopere Christus ipsum dilexerit ac quantopere vicissim eum diligere debeat ». Ut illi humana christianaque disciplina educarentur, Institutum Parvulorum Fratrum Mariae condidit. In vico quodam Le Rosey, oppidi Marlhes (Ligeris) die xx mensis Maii anno MDCCLXXXIX a Ioanne Baptista ac Maria Chirat ortus est. Si aliter evenisset, dominus futurus esset praediorum vel ovium cultor et institor; sed Dominus eum elegit ut in sua vinea elaboraret. Postquam sacerdos quidam ei revelavit Deum ut ipsius fieret minister velle, Seminarium in urbe Verrières ingressus est ubi scholae superatis difficultatibus, ad Seminarium maius Lugdunense missus est. Inibi una cum duodecim sociis Institutum Societatis Mariae finxit, Galliam denuo ope Virginis Mariae ut evangelizaret. At ille hac a tenera Matre impulsus, statuit ut manipulus religiosorum laicorum catechistarum et magistrorum presbyteros comitaretur, qui instituerent et christiana doctrina iuvenes educarent. Sacro ordine die XVI mensis Iulii anno MDCCCXVI auctus, alter a parocho in oppido La Valla nominatus est, quod latam paroeciam mediae in Galliae montibus complectebatur. Apostolico studio permotus, gravissima sibi imposuit onera, ut gentes illas rusticas a rerum religiosarum ignoratione earumque observantiam vindicaret, quippe quae perdiu sine pastore mansissent. Sed indigentioribus ut subveniretur, necessaria sibi praecidit. Tale fuit studium omnibus bonum operandi, ut ipse tamquam Salvatoris misericors effigies evaderet. Cum ad iuvenem morientem vocatus esset, qui etiam Deum esse ignorabat, suaviter eum ad mortem comparavit; sed anxie cum cogitaret ubique terrarum innumeros adulescentes sine institutione eodem in periculo versari, minime Institutum Parvulorum Fratrum Mariae cum duobus iuvenibus incohare dubitavit, quos die II mensis Ianuarii anno MDCCCXVII ut in communitate viveret compellavit. Novitiorum cum incresceret numerus, sua opera ac Fratribus succurrentibus magnam domum aedificavit eandemque Virgini Mariae dicavit. Atque bona haec Mater sic coram eo liberaliter gessit, ut anno MDCCCXL, cum ipse immature vita cessit, plus quam CCLXXX essent fratres, qui pueros christiana disciplina in XLVIII scholis instituerent. Nullo non tempore immunis fuit a censura et vituperationibus. Nulla tamen difficultas, nulla fratrum dissensio, nulli superiorum obices, quibus sine condicione parebat, impediverunt quominus Domini voluntati fidelis esset. Sed flagrans tandem apostolicum studium, quod ipsius in Deum, Virginem proximumque amoris erat demonstratio, illorum quoque admirationem elicuit qui ei adversati erant. Contra frigidum Iansenianum spiritum ipse in amoris fundamento suam spiritalitatem posuit, quem dulciorem lenioremque eiusdem reddidit Marialis devotio. Christum vivere ex Mariae more supremum fuit eius specimen, quod ipse his verbis significabat: « Omnia ad Iesum per Mariam, Omnia Mariae ad Iesum ». Cum iuberet Fratres hac re ut praestarent, iis sanctificationis suum iter significavit: supremam Bethleem exinanitionem, humilem, absconditam operosamque Nazarethanam vitam, Christi cruci affixi oblationem, ex Eucharistia manantem communionem. Nihil is magis optavit quam ut suos Fratres familiam efficientes christianae lege caritatis temperatam videret. Eius quoque fuit postremum optatum, quod in testamento reliquit: « De Parvulis Fratribus Mariae id dici possit quod primis de christianis dicebatur: "Sane quam se amant!" ». Beatus hic meritis ornatus et fama sanctitatis clarus, die VI mensis Iunii anno MDCCCXL in Domino obdormivit.

Canonizationis Causa Lugduni Ordinario Processu die II mensis Augusti anno MDCCCLXXXVIII incepit. His illius temporis a iure praescriptis absolutis rebus, Decessor Noster Pius XII die XXIX mensis Maii anno MCMLV eidem Beatorum honores decrevit. Canonizationis gratia die III mensis Iulii anno MCMXCVIII Nobis coram super miraculo prodiit Decretum, quod Montisvidei in urbe anno MCMLXXVI accidit. Consentientibus Patribus Cardinalibus et Episcopis in Consistorio coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die XVIII mensis Aprilis Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Marcellinum Iosephum Benedictum Champagnat, Ioannem Calabria et Augustinam Liviam Pietrantoni Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die decimo octavo mensis Aprilis anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 3, pp. 217-219

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top