The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATI PACIFICI*

VENERABILI DEI SERVO STEPHANO VINCENTIO FRELICHOWSKI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR. 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur» (Mt 5,9).

Ecclesia constanter ex corde Iesu, in quo fundamentum stat verae inter Deum et homines pacis, vires haurit ad Evangelium omnibus gentibus nuntiandum. Dignitas illa filii Dei clare perspicitur in navitate presbyteri Stephani Vincentii Frelichowski in quo splendor fulget illius philosophiae secundum quam felicitas tantummodo per unionem cum Deo obtinetur, qui in finem nos dilexit (cfr Io 13,1). Venerabilis Dei Servus die XXII mensis Ianuarii anno MCMXIII natus est in urbe vulgo Chełmża quae nunc in dioecesi Thoruniensi est sita. Optimam in familia humanam christianamque accepit institutionem, quam deinde varia ratione auxit. Quodam in libello scripsit: «Oportet animum fortem validamque voluntatem constituam, sicut sancti fecerunt. Meum est sanctitatem persequi; necesse est bonus sim christianus». Vocationem ad sacerdotium praesentiens, Seminarium dioecesis Pelplinensis ingressus est, clarum sibi proponens spiritale iter: «Velim Petri fidem, Pauli sapientiam atque Ioannis cor; cor immaculatum et innocens. Volo sacerdotem me efformare secundum cor Christi». Totam per sacerdotalem institutionem consequi conatus est pastoralem caritatem: «Cura animarum plena est sacerdotis vita». In precibus, ante diaconalem ordinationem, non vitam lungam petiit, sed fructuosam pro animarum et Ecclesiae bono. «Deus, da mihi non divitias sed gratiam. Da mihi tum cruces tum dolores, semper tamen in fide et caritate. Effice in me hoc miraculum!». Sacerdos ordinatus die XIV mensis Martii anno MCMXXXVII, mox ministerium cappellani Episcopi explevit, deinde vero navitatem operatus est in Thoruniensi paroecia Assumptioni Beatae Mariae Virginis dicata. Sacerdotem se praebuit aegrotorum studiosissimum, puerorum iuvenumque amicum, commentariorum catholicorum divulgatorem atque missionalis operositatis propagatorem. Die XVIII mensis Octobris anno MCMXXXIX a nationalis doctrinae fautoribus est comprehensus atque a publicis custodibus reclusus in loco «Fort VII» vulgo appellato. Aerumnosam sic martyrii viam incohavit in variis captivis custodiendis campis: Stutthof, Sachsenhausen et Dachau. Plena sustentatus fiducia, famem, dolores moralesque vexationes passus est atque omnibus eosdem cruciatus tolerantibus humanum sacerdotaleque solamen exhibuit. Preces crebro instituit, poenitentium confessiones accepit, sacris litavit atque eucharisticum cibum distribuit; omnibus egentibus varia ratione auxiliatus est. Typho correptus cum aegrotos in custodiis adiuvaret, obiit die XXIII mensis Februarii anno MCMXLV. Statim ii qui in carcere servabantur, singularem proclamaverunt sacerdotis caritatem, eiusque reliquias surripuerunt. Diffusa eius martyrii fama, Episcopus Culmensis beatificationis instituit causam anno MCMLXI. Nostro in conspectu Decretum prodiit super martyrio die XXVI mensis Martii anno MCMXCIX. ldcirco statuimus ut Beatificationis ritus Thoruniensi in urbe die VII mensis Iunii anno MCMXCIX ageretur, occasione pastoralis Nostri itineris in Poloniam. Hodie igitur inter sollemnem liturgicam celebrationem, adstantibus Cardinalibus, Episcopis, sacerdotibus, religiosis plurimisque Christifidelibus hanc protulimus formulam:

«Spełniając życzenie naszego brata Andrzeja Suskiego, Biskupa Toruńskiego, jak również wielu innych braci w biskupstwie, oraz wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnemu Słudze Bożemu Stefanowi Wincentemu Frelichowskiemu przysługiwał tytuł błogosławionego, i aby jego święto obchodzono w miejscach i w sposób określony przez prawo. Dla Stefana Wincentego Frelichowskiego będzie to corocznie 23 lutego. W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego».

Adhortati deinde sumus Dei populum ut laeto gratoque animo testificationem acciperet novi beati, sacerdotis et hominis pacifici, atque peculiarem in modum Christifideles Thoruniensis dioecesis invitavimus ad custodienda et propaganda magnalia Dei in brevi vita huius sacerdotis significata. Quae omnia opti me congruere possunt cum statutis istius novensilis dioecesis, quippe quae, ante septem annos constituta, longum profecto peregerit iter ad bonum spirituale suorum Christifidelium augendum atque Evangelium acriore ratione dillundendum. Beatus hic Stephanus Vincentius qui claram dedit fidei testificationem atque caritatis documenta prae se tulit, insigne exemplum omnibus Christifidelibus luculenter praebet.

Datum Thorunii, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Iunii anno MCMXCIX, Pontificatus nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 9, pp. 663-664

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top