 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
ECCE VENIO*
VENERABILI DEI SERVAE REGINAE PROTMANN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam » (Heb
10, 9).
Iesu Christi sectans exemplum, qui in mundum venit ut Patris voluntatem
faceret seseque hostiam in crucis ara offerret, Venerabilis Dei Serva Regina
Protmann, sui oblita, Domini voluntati oboediens vitam exegit suam neque
dubitavit in cotidiano famulatu pauperum, aegrotorum Congregationisque quam
condiderat, crucem baiulare, Christum sic testificans resuscitatum. Mulier haec,
sanctitatis vitae operumque clara, anno fere MDLII in oppido Braunsberg (Braniewo)
dioecesis Varmiensis orta est. Divitibus ex parentibus omnia accepit ipsa quae a
puella quavis cupi possunt, sed undeviginti annos nata, pretiosam eadem invenit
margaritam (cfr Mt 13, 45) atque a mundi vanitatibus suaque ipsa familia
se subtraxit, ut ad Dei laudem adque apostolica opera se applicaret. Quibusdam
cum sociis in paupertate quoddam condidit claustrum, ex quo sorores exire
poterant ad misericordiae opera pro indigentibus praestanda; scholam quoque
instituit ut puellae christiana disciplina colerentur. Huius vitae species, in
qua contemplatio cum actibus coniungebatur, nova illis temporibus fuit res quae
reprehensiones aversionesque genuit, sed ab Episcopo Varmiensi fulta est qui
anno MDLXXXIII Congregationis Sororum a S. Catharina Virgine et Martyre regulam
comprobavit, quae, Dei Serva prudenter solliciteque moderante, celeriter crevit,
ipsaque laetanter tres novas domos religiosas variis in locis insuper condidit.
Hac de causa novae rerum condicioni normae fuerunt aptandae, quas anno MDCII
ecclesiastica potestas comprobavit. Sua industria suaque Institutione Dei Serva,
indefessa in Domini vinea operaria, suam dedit operam ut Ecclesia post Concilium
Tridentinum renovaretur, quae simul Evangelii lumen Christique caritatem in
illius temporis societatem immisit. Antistita veluti generalis sui Instituti,
materna sollicitudine suas sorores coluit, quibus paulo antequam moreretur
scripsit: « Hoc humiliter materneque moneo, ut omni tempore in Deum Dominum
nostrum et in nostrum carissimum Sponsum Iesum Christum ac pariter in omnes
homines, observantia venerationeque, altissima humilitate, vera patientia,
perfecta oboedientia, christiano amore, tendatis ». Itemque ipsa easdem
cohortabatur ut fraterne inter se diligerent pacificeque cum amnibus se
gererent. Certo ordine claustra invisebat, labares patienter talerans et
difficultates itinerum necnan eximiarum suarum virtutum deferens quaquaversus
fragrantiam. Spectabili fide mulier pro Dei gloria animarumque salute operata
est. Christianam doctrinam pueris puellisque tradidit, instituens sic futuras
christianas matres. Erga Eucharistiam Virginemque Mariam devotionem fovit. Super
omnia Dominum, pauperes, aegrotos, iuvenes, peccatores amavit, pro quorum salute
Deo precationes paenitentiasque offerebat. Prudens Congregationem temperavit per
consilia quae sororibus praebebat atque per subsidia eligenda quibus ad vitam
aeternam iretur. Spem suam in Dea Providentiaque posuit atque in precatione,
apostolatu, continentia, temperantia, paupertate atque in cunctis officiis
adimplendis erga Iesum Christum, Ecclesiam animasque perseveravit. Cum morba
implicaretur qui ei mortem intulit nihil impatientiae ostendit semperque se in
Dei voluntatem versam exhibuit. Die XVIII mensis Ianuarii anno MDCXIII, meritis
onusta sanctitatisque fama circumfusa, in Domina obdormivit. Beatificationis
canonizatianisque Causa anno MCMLXI agi coepta est atque die XVII mensis
Decembris anno MCMXCVI Nos declaravimus Ipsi Dei Servam heroum in madum virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Exinde Nobis coram die VI
mensis Aprilis anno MCMXCVIII decretum super miracula prodiit, in Brasilia anno
MCMLXI facta eiusque intercessioni adscripto. Statuimus idcirca ut
beatificationis ritus die XIII mensis Iunii anno MCMXCIX Nostri pastoralis in
Polonia itineris tempore ageretur.
Hodie idcirca Varsaviae inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:
«
Spełniając życzenie naszych braci Józefa Glempa, Arcybiskupa Metropolity
Warszawskiego, Juliusza Paetza, Arcybiskupa Metropolity Poznańskiego i
Bronisława Dembowskiego, Biskupa Włocławskiego, jak również wielu innych braci w
biskupstwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych,
naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym: Reginie
Protmann, Edmundowi Bojanowskiemu, oraz Antoniemu Julianowi Nowowiejskiemu,
Henrykowi Kaczoro- wskiemu, Henrykowi Koplińskiemu, Mariannie Biernackiej i stu
czterem towarzyszom męczennikom z okresu drugiej wojny światowej, przysługiwał
tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzona w miejscach i w sposób
określony przez prawo. Dla Reginy Protmann będzie to corocznie 18 stycznia, dla
Edmunda Bojanowskiego 7 sierpnia, dla Antoniego Juliana Nowowiejskiego, Henryka
Kaczorowskiego, Aniceta Koplińskiego, Marianny Biernackiej i stu czterech
towarzyszy męczenników z okresu drugiej wojny światowej dzień 12 czerwca. W imię
Ojca i Syna, i Ducha Świętego ».
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Varsaviae, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Iunii, anno
MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 32-34
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana
|