The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAMDIU FECITIS*

VENERABILIS SERVO DEI EDMUNDO BOJANOWSKI BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40).

Potissimum misericordiae apostolatus — diversis in formis explicatus, prout ipsae postulabant necessitates, atque ardenter magnoque animo patratus Venerabilis Servi Dei Edmundi Bojanowski vitam insigniter implevit, quamvis ipse infirma uteretur valetudine. Hic magnanimis testis Christi caritatis die XIV mensis Novembris anno MDCCCXIV ortus est in Polonia, in pago Grabonóg, intra confines archidioecesis Posnaniensis, ex nobili familia, penitus religiosa et patriis addicta traditionibus. Ob adversam valetudinem scholas elementarem et superiorem non frequentavit, sed privatim a magistris edoctus est. Propensum studium habuit in humanitatis disciplinas et haud mediocre ostendit ingenium in litteris. Viginti annos natus iam coepit maioris momenti opera, in patrium sermonem ab ipso conversa, necnon quaedam propria carmina publici iuris facere. Pro dolor, morbi cuiusdam pulmonei causa coactus est studia intermittere, quibus in studiorum universitate primum Vratislaviae ac deinde Berolini incumbebat. Anno quidem MDCCCXXXVIII in pago Grabonóg apud germanum suum constituit. Hic amplam initiavit navitatem in bonum ruricolae gentis. Specificas temporis et loci inspiciens necessitates, plurimas incohavit operas educationis, caritatis, promotionis culturalis et religiosae necnon auxilii materialis et moralis pro familiis agricolarum. Ingruente cholerae morbo, qui anno MDCCCXLIX proximum oppidum Gostyń et circumiecta pervasit, Servus Dei omnino aegrotantibus se dedito Die noctuque visitavit infectos; quin viribus parceret adiuvabat eos eisdemque inserviebat in omnibus, praesertim quidem ipsis curam pastoralem et sacramenta providere conabatur. De aegrotis ac praecipue de pupillis constans fuit eius sollieitudo, quae ad complura incepta eum compulit. Studio ductus ruricolas instituendi magnum pondus tribuit asylis infantium, quae ubique condenda promovit. Etiam ipsemet pueros docebat. Aliis rebus religiosam et moralem formationem praeposuit. Una cum asylorum inceptis agitavit in animo propositum hac in sua navitate puellas rusticas implicandi, sive in bonum puerorum, qui ruri ob neglegentiam vel ignorantiam genitorum proiciebantur ad celerem depravationem, sive in sanctificationem ipsarum feminarum, ad moralem ruricolarum condicionem extollendam. Die III Maii anno MDCCCL in pago Podrzecze primum aperuit asylum (v.d. « ochronka ») et ita initium dedit Confraternitati Magistrarum Asylorum. Aliquot puellas rusticas adunavit, eas ad operam perficiendam praeparando. Sic eas spiritu fidei, devotionis amorisque mutui alte imbuit ut reapse Confraternitas illa cito congregatio religiosa facta est, sub nomine Societatis Sororum Servularum Beatissimae semper Virginis Dei Genetricis Mariae Immaculatae Conceptae. Anno MDCCCLVIII archiepiscopus Posnaniensis Leo Przyłuski accepit hanc Congregationem sub Ecclesiae tutelam. Succesor autem eius, archiepiscopus Miecislaus Halka Ledóchowski, anno MDCCCLXVI decretum laudis eiusdem Congregationis emisit et statuta constitutionesque eius approbavit. Asyla, quae eodem tempore domus erant novae Congregationis, sese multiplicaverunt, etiam aliis in regionibus exspectationem suscitando. Ipse Servus Dei, compassionis sensibus permotus, magis magisque nisus est providere aerumnis varii generis. Quando mortuus est die VII mensis Augusti anno MDCCCLXXI prope sanctuarium Marianum in Górka Duchowna. Congregatio eius in Polonia — tunc inter potestates hostium divisa — constabat iam 188 sororibus operantibus in 37 domibus in Magno Ducatu Posnaniensi, Galicia et Silesia. Peculiares condiciones politicae ae historicae, culturarum nempe contentio et divisio Poloniae, effecerunt ut etiam Congregatio Sororum Servularum in quattuor divideretur partes, quarum singulae a Sede Apostolica approbatae sunt et nunc in Foederationem coniunctae, quae in praesens superat numerum 3.500 sororum. Sanctitatis fama, qua iam in vita circumdatus est, post mortem perduravit, quapropter, historicae naturae cum cessaverunt difficultates, archiepiscopus Posnaniensis anno MCMXXXIX beatificationis et canonizationis Causam incohavit. Peractis omnibus ad normam iuris statutis, Nosmet Ipsi die III mensis Iulii anno MCMXCVIII declaravimus Servum Dei virtutes theologales, cardinales et adnexas heroum in modum exercuisse. Interea apud Curiam Premisliensem Latinorum anno MCMLXXXV celebrata est inquisitio canonica de quadam mira sanatione, anno MCMLXXIV effecta et intercessioni Venerabilis Servi Dei adscripta. Consuetis examinibus expletis, die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII Nobis coram promulgatum est decretum super miro. Deinde decrevimus ut ritus beatificationis die XIII mensis Iunii subsequentis anni celebraretur, tempore itineris Nostri pastoralis in Polonia.

Hodie igitur hanc inter sacra ediximus formulam:

« Spełniając życzenie naszych braci Józefa Glempa, Arcybiskupa Metropolity Warszawskiego, Juliusza Paetza, Arcybiskupa Metropolity Poznańskiego i Bronisława Dembowskiego, Biskupa Włocławskiego, jak również wielu innych braci w biskupstwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym: Reginie Protmann, Edmundowi Bojanowskiemu, oraz Antoniemu Julianowi Nowowiejskiemu, Henrykowi Kaczoro- wskiemu, Henrykowi Koplińskiemu, Mariannie Biernackiej i stu czterem towarzyszom męczennikom z okresu drugiej wojny światowej, przysługiwał tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzona w miejscach i w sposób określony przez prawo. Dla Reginy Protmann będzie to corocznie 18 stycznia, dla Edmunda Bojanowskiego 7 sierpnia, dla Antoniego Juliana Nowowiejskiego, Henryka Kaczorowskiego, Aniceta Koplińskiego, Marianny Biernackiej i stu czterech towarzyszy męczenników z okresu drugiej wojny światowej dzień 12 czerwca. W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego ».

Quae autem hic sunt statuta, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Varsaviae, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Iunii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 34-36

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top