Ad perpetuam rei memoriam. — «Supervincimus per Eum, qui nos dilexit» (Rom
8,37).
Iesu Christi discipuli, ob in Eum amorem, plenam possunt consequi victoriam
per tribulationem, angustias, persecutiones, famem, nuditatem ipsamque mortem
evictas. Sine dubio victores facti sunt martyres qui, offerentes terrestrem
vitam propter Dominum suum, coronam immortalitatis atque visionem Dei beatificam
sunt adepti. Ad eiusmodi gloriosum testium agmen pertinent profecto CVIII
Venerabiles Servi Dei, pastores, filii filiaeque Ecclesiae in Polonia, qui per
supremam suam oblationem victoriam testati sunt divini Redemptoris qui dixit:
«Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro
vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius» (Ap
3,5). Ipsi, annis MCMXXXIX-MCMXLV, innocentes constituti sunt victimae odii
regiminis nazistarum qui, cum Dei et hominum essent inimici, haud parvas nec
leves Christi Sponsae intulerunt passiones.
Hi martyres ad varias pertinebant dioeceses differentesque in populo Dei
exercuerunt officia: alii enim erant episcopi, alii presbyteri, religiosi viri
et mulieres, vel laici. Non omnes eodem modo sunt interfecti nec eodem in loco;
cuncti tamen sanguinem suum fuderunt ut suam testarentur fidelitatem in
Evangelium omnesque viam crucis sunt emensi sensibus fidei, pacis et veniae
enutriti. Nomina sunt eorum:
-
Antonius Iulianus Nowowiejski,
Archiepiscopus-Episcopus Plocensis;
-
Leo Wetmański, Episcopus Auxiliaris Plocensis;
-
Ladislaus Goral, Episcopus Auxiliaris
Lublinensis;
-
Henricus Kaczorowski, presbyter dioecesis
Vladislaviensis;
-
Anicetus Kopliński, presbyter et sodalis Ordinis
Fratrum Minorum Capuccinorum;
-
Marianna Biernacka, laica dioecesis
Łomżensis;
-
Miecislaus Bohatkiewicz, presbyter dioecesis
Pinskensis Latinorum;
-
Ladislaus Maćkowiak, presbyter archidioecesis
Vilnensis;
-
Stanislaus Pyrtek, presbyter archidioecesis
Vilnensis;
-
Maximilianus Binkiewicz, presbyter
archidioecesis Częstochoviensis;
-
Ludovicus Rochus Gientyngier, presbyter
archidioecesis Częstochoviensis;
-
Antonius Beszta-Borowski, presbyter dioecesis
Drohiczinensis;
-
Marianus Górecki, presbyter archidioecesis
Gedanensis;
-
Bronislaus Komorowski, presbyter archidioecesis
Gedanensis;
-
Franciscus Rogaczewski, presbyter archidioecesis
Gedanensis;
-
Ioannes Nepomucenus Chrzan, presbyter
archidioecesis Gnesnensis;
-
Franciscus Dachtera, presbyter archidioecesis
Gnesnensis;
-
Ladislaus Demski, presbyter archidioecesis
Gnesnensis;
-
Stanislaus Kubski, presbyter archidioecesis
Gnesnensis;
-
Ladislaus Maczkowski, presbyter archidioecesis
Gnesnensis;
-
Marianus Skrzypczak, presbyter archidioecesis
Gnesnensis;
-
Alexius Sobaszek, presbyter archidioecesis
Gnesnensis;
-
Antonius Świadek, presbyter archidioecesis
Gnesnensis;
-
Iosephus Czempiel, presbyter archidioecesis
Katovicensis;
-
Aemilius Szramek, presbyter archidioecesis
Katovicensis;
-
Iosephus Pawłowski, presbyter dioecesis
Kielcensis;
-
Petrus Eduardus Dańkowski, presbyter
archidioecesis Cracoviensis;
-
Casimirus Gostyński, presbyter archidioecesis
Lublinensis;
-
Stanislaus Mysakowski, presbyter archidioecesis
Lublinensis;
-
Sigismundus Pisarski, presbyter archidioecesis
Lublinensis;
-
Antonius Zawistowski, presbyter archidioecesis
Lublinensis;
-
Adamus Bargielski, presbyter dioecesis
Łomżensis;
-
Michaёl Piaszczyński, presbyter dioecesis
Łomżensis;
-
Marianus Konopiński, presbyter archidioecesis
Posnaniensis;
-
Iosephus Kut, presbyter archidioecesis
Posnaniensis;
-
Vladimirus Laskowski, presbyter archidioecesis
Posnaniensis;
-
Narcissus Putz, presbyter archidioecesis
Posnaniensis;
-
Casimirus Grelewski, presbyter dioecesis
Radomensis;
-
Stephanus Grelewski, presbyter dioecesis
Radomensis;
-
Franciscus Rosłaniec, presbyter dioecesis
Radomensis;
-
Boleslaus Strzelecki, presbyter dioecesis
Radomensis;
-
Casimirus Sykulski, presbyter dioecesis
Radomensis;
-
Antonius Rewera, presbyter dioecesis
Sandomiriensis;
-
Romanus Archutowski, presbyter archidioecesis
Varsaviensis;
-
Eduardus Detkens, presbyter archidioecesis
Varsaviensis;
-
Michaёl Oziębłowski, presbyter
archidioecesis Varsaviensis;
-
Sigismundus Sajna, presbyter archidioecesis
Varsaviensis;
-
Michaёl Woźniak, presbyter archidioecesis
Varsaviensis;
-
Eduardus Grzymala, presbyter dioecesis
Vladislaviensis;
-
Henricus Hlebowicz, presbyter archidioecesis
Vilnensis;
-
Dominicus Jędrzejewski, presbyter dioecesis
Vladislaviensis;
-
Iosephus Kurzawa, presbyter dioecesis
Vladislaviensis;
-
Vincentius Matuszewski, presbyter dioecesis
Vladislaviensis;
-
Leo Nowakowski, presbyter dioecesis
Vladislaviensis;
-
Iosephus Straszewski, presbyter dioecesis
Vladislaviensis;
-
Romanus Sitko, presbyter dioecesis Tarnoviensis;
-
Ladislaus Miegoń, presbyter Ordinariatus
Militaris;
-
Anastasius Pankiewicz, presbyter et sodalis
Ordinis Fratrum Minorum;
-
Christinus Gondek, presbyter et sodalis Ordinis
Fratrum Minorum;
-
Narcissus Turchan, presbyter et sodalis Ordinis
Fratrum Minorum;
-
Martinus Oprządek, sodalis Ordinis Fratrum
Minorum;
-
Bruno Zembol, sodalis Ordinis Fratrum Minorum;
-
Henricus Krzysztofik, presbyter et sodalis
Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum;
-
Florianus Stępniak, presbyter et sodalis Ordinis
Fratrum Minorum Capuccinorum;
-
Fidelis Chojnacki, sodalis Ordinis Fratrum
Minorum Capuccinorum;
-
Symphorianus Ducki, sodalis Ordinis Fratrum
Minorum Capuccinorum;
-
Alfonsus Maria Mazurek, presbyter et sodalis
Ordinis Fratrum Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo;
-
Hilarius Paulus Januszewski, presbyter et
sodalis Ordinis Fratrum B. Mariae V. de Monte Carmelo;
-
Georgius Kaszyra, presbyter et sodalis
Congregationis Clericorum Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis
Beatissimae Virginis Mariae;
-
Antonius Leszczewicz, presbyter et sodalis
Congregationis Clericorum Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis
Beatissimae Virginis Mariae;
-
Ladislaus Błądziński, presbyter et sodalis
Congregationis Sancti Michaëlis Archangeli;
-
Adalbertus Nierychlewski, presbyter et sodalis
Congregationis Sancti Michaëlis Archangeli;
-
Iosephus Cebula, presbyter et sodalis
Congregationis Missionariorum Oblatorum B.M.V. Immaculatae;
-
Franciscus Drzewiecki, presbyter et sodalis
Parvi Operis Divinae Providentiae;
-
Iosephus Jankowski, presbyter et sodalis
Societatis Apostolatus Catholici;
-
Iosephus Stanek, presbyter et sodalis Societatis
Apostolatus Catholici;
-
Iosephus Kowalski, presbyter et sodalis
Societatis S. Francisci Salesii;
-
Stanislaus Kubista, presbyter et sodalis
Societatis Verbi Divini;
-
Aloisius Liguda, presbyter et sodalis Societatis
Verbi Divini;
-
Ludovicus Mzyk, presbyter et sodalis Societatis
Verbi Divini;
-
Gregorius Boleslaus Frąckowiak, sodalis
Societatis Verbi Divini;
-
Antonius Bajewski, presbyter et sodalis Ordinis
Fratrum Minorum Conventualium;
-
Pius Bartosik, presbyter et sodalis Ordinis
Fratrum Minorum Conventualium;
-
Innocentius Guz, presbyter et sodalis Ordinis
Fratrum Minorum Conventualium;
-
Achilles Puchała, presbyter et sodalis Ordinis
Fratrum Minorum Conventualium;
-
Hermannus Stępień, presbyter et sodalis Ordinis
Fratrum Minorum Conventualium;
-
Timotheus Trojanowski, sodalis Ordinis Fratrum
Minorum Conventualium;
-
Bonifatius Żukowski, sodalis Ordinis Fratrum
Minorum Conventualium;
-
Michaёl Czartoryski, presbyter et sodalis
Ordinis Fratrum Praedicatorum;
-
Iosephus Zapłata, sodalis Congregationis Fratrum
Cordis Iesu;
-
Iulia Rodzińska, sodalis Congregationis Sororum
Sancti Dominici;
-
Maria Teresia ab Iesu Infante (in saeculo
Miecislava) Kowalska, sodalis Monialium Clarissarum Capuccinarum;
-
Maria Eva de Providentia Noiszewska, sodalis
Congregationis Sororum Immaculatae Conceptionis B.M.V.;
-
Maria Marta de Iesu Wołowska, sodalis
Congregationis Sororum Immaculatae Conceptionis B.M.V.;
-
Caelestina Catharina Faron, sodalis
Congregationis Sororum Servularum Beatae Mariae Virginis Immaculatae
Conceptae;
-
Maria Antonina Kratochwil, sodalis
Congregationis Pauperum Sororum Scholarium de Notre Dame;
-
Maria Clementia a Iesu Crucifixo Staszewska,
sodalis Unionis Romanae Ordinis Sanctae Ursulae;
-
Alicia Kotowska, sodalis Congregationis Sororum
a Resurrectione Domini Nostri Iesu Christi;
-
Thaddaeus Dulny, alumnus Seminarii
Vladislaviensis;
-
Bronislaus Kostkowski, alumnus Seminarii
Vladislaviensis;
-
Franciscus Stryjas, laicus dioecesis
Calissiensis;
-
Stanislaus Starowieyski, laicus archidioecesis
Lublinensis;
-
Natalia Tułasiewicz, laica archidioecesis
Posnaniensis;
-
Ceslaus Jóżwiak, alumnus Oratorii Salesiani
Posnaniensis;
-
Eduardus Kaźmierski, alumnus Oratorii Salesiani
Posnaniensis;
-
Franciscus Kęsy, alumnus Oratorii Salesiani
Posnaniensis;
-
Eduardus Klinik, alumnus Oratorii Salesiani
Posnaniensis;
-
Iarognievus Wojciechowski, alumnus Oratorii
Salesiani Posnaniensis.
Inde ab ipso obitus die hi Venerabiles Servi Dei martyres Christi sunt
habiti. Causa beatificationis seu declarationis martyrii anno MCMXCII apud
Curiam Vladislaviensem incohata est. Expletis omnibus iure statutis, Nobis coram
die XXVI mensis Martii, anno MCMXCIX, promulgatum est Decretum super martyrio.
Deinde decrevimus ut ritus beatificationis die XIII mensis Iunii eodem anno
celebraretur, Nostro incidente pastorali itinere in Polonia.
«Spełniając życzenie naszych braci Józefa Glempa, Arcybiskupa Metropolity
Warszawskiego, Juliusza Paetza, Arcybiskupa Metropolity Poznańskiego i
Bronisława Dembowskiego, Biskupa Włocławskiego, jak również wielu innych braci w
biskupstwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych,
naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym:
Reginie Protmann, Edmundowi Bojanowskiemu, oraz Antoniemu Julianowi
Nowowiejskiemu, Henrykowi Kaczorowskiemu, Anicetowi Koplińskiemu, Mariannie
Biernackiej i stu czterem towarzyszom męczennikom z okresu drugiej wojny
światowej, przysługiwał tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzono w
miejscach i w sposób określony przez prawo. Dla Reginy Protmann będzie to
corocznie 18 stycznia, dla Edmunda Bojanowskiego 7 sierpnia, dla Antoniego
Juliana Nowowiejskiego, Henryka Kaczorowskiego, Aniceta Koplińskiego, Marianny
Biernackiej i stu czterech towarzyszy męczenników z okresu drugiej wojny
światowej dzień 12 czerwca. W imię Ojca i Syna i Ducha Świętego. Amen».
Considerantes autem frugiferam tot beatorum martyrum passionem, qui veluti
flores apparent Polonicae religiosae Nationis atque sicut clarae stellae hoc
tenebroso enitent tempore, Nos vehementi expleti sumus commotione ineffabilique
laetitia propter hanc mirandam eorum glorificationem. Spem firmam quoque habemus
ut per efficacem eorum intercessionem et exemplum novae Polonorum generationes
catholicam fidem semper vivam servent et operosam caritatem.
Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus Beatorum, quos
modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi
invocavimus.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.