The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FIRMA SPE

MEMORIAE PRODITUR SUMMUM PONTIFICEM IOANNEM PAULUM PP. II
 OCCASIONE AUDIENTIAE GENERALIS IN AREA QUAE RESPICIT BASILICAM
 VATICANAM DIE III MENSISI IULII ANNO MCMXCVIII CORONAVISSE
 GRATIOSAM IMAGINEM BEATAE MARIAE VIRGINIS SUB TITULO MATKA
 NIEZAWODNEJ NADZIEI, QUAE PIE COLITUR
IN ORATORIO LOCI V.D. JAMNA, IN DIOECESI TARNOVIENSI.

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Firma spe restituta in pago v.d. Jamna, ubi tempore belli militum crudelitas locum fecit desolationis, nunc iuvenes una cum ferventi suo moderatore dilecto Filio Ioanne Góra, OP, orationis et formationis instaurarunt sedem ibique imaginem Beatae Virginis Mariae sub titulo Matka Niezawodnej Nadziei, recenter depictam, ardenti studio colere coeperunt, quae omnium bono spirituali valde prodest totique loco novam confert vitam. Proprio ideo de Nostro consilio, spe ducti Matrem Firmae Spei plurimis errantibus filiis divinam gratiam efficacius restituere ac roborare posse, die III mensis Iulii anno MCMXCVIII, occasione data Audientiae generalis, in area quae respicit Basilicam Vaticanam S. Petri supra dictae Deiparae imagini Ipsi auream imposuimus coronam. Nunc ergo ut illius coronationis memoria in posterum perennis vigeat ac pariter indicetur fidelium voluntas praecelsam Dei Genetricem venerandi et sequendi, humane rogante Venerabili Fratre Victore Skworc, Episcopo Tarnoviensi, Nos dari iubemus veluti peculiaris signum benevolentiae, qua sollertem Praesulem omnesque dilectos filios illius dioecesis prosequimur, has Litteras Apostolicas, testes verissimas tam fausti ac felicissimi eventus, contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 De speciali mandato Sanctissimi
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top