Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CLERUS AC POPULUS

BEATUS IOSEPHUS VAZ, PRESBYTER, PATRONUS APUD DEUM
ARCHIDIOECESIS GOANAE ET DAMANENSIS IN INDIA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Clerus ac populus insignis archidioecesis primatialis Goanae et Damanensis in India impenso cultu prosequuntur beatum Iosephum Vaz, presbyterum, qui ministerio et exemplo sanctae vitae singularis fuit nuntius ac testis Evangelii, quod in Asiae fines magna sollicitudine propagavit. Qua re ductus, Venerabilis Frater Radulfus Nicolaus Gonsalves, Archiepiscopus eiusdem Sedis itemque Patriarcha Indiarum Orientalium, communia vota excipiens, electionem beati Iosephi Vaz, presbyteri, in Patronum apud Deum archidioecesis suae rite probavit atque, litteris die XVI mensis Iunii hoc anno datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis « de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis », n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero cupientes tam sollertis Pastoris preces audire, cum constet has electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa, qua fungimur, potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum beatum Iosephum Vaz, presbyterum, Patronum apud Deum archidioecesis Goanae et Damanensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Quod faustum ac felix sit cunctis carissimis filiis istius Ecclesiae, qui de tanto suo illustri concive merito gloriantur. Denique volumus has Litteras religiose servari suosque effectus nunc et in posterum obtinere, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Iunii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

De mandato Summi Pontificis 
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana