IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
IN VIRGINEM*
SANCTUARIUM IN OPPIDO PARABITA
NERITONENSIS-GALLIPOLITANAE DIOECESIS SITUM IPSUMQUE BEATAE MARIAE VIRGINI AB
AGRICULTURA DICATUM AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — In Virginem Mariam luculentas pietatis
testificationes Salentinae gentes annorum decursu reddiderunt, apud quas in
oppido Parabita Deiparae simulacrum conspicuum obtinuit locum. In templo ibidem
insignis caelestis Matris effigies, Byzantinam ad artem efficta, asservatur quae
latius proxime ac fusius in alia quoque loca dilata est. Nos autem his spectatis
rationibus, huius templi considerata praestantia necnon spiritalis vitae
ponderato momento, Venerabilis Fratris Victorii Fusco, Episcopi
Neritonensis-Gallipolitani, precibus concedere voluimus, qui suum tum
significans postulatum tum suorum fidelium, plurima prece efflagitavit ut
sanctuarium Beatae Mariae Virgini ab Agricultura dicatum, quod in loco Parabita
ponitur, intra suae dioecesis fines, in Basilicarum Minorum album referretur.
Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino comprobantes, factis a Nobis
quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum aedificium, de quo supra
est facta mentio, Basilicae Minoris dignitate decoramus, cunctis additis iuribus
et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae
decretum iubet « de titulo Basilicae Minoris », die IX mensis Novembris, anno
MCMLXXXIX foras emissum, quibuslibet minime obsistentibus rebus. Ceterum
Christi Matrem exoramus, ut fideles cunctos ipsa opifera supernis beneficiis
cumulet eosque potissimum qui agrorum operam dant culturae. Eos pariter
cohortamur ut hoc firmo roborati patrocinio, renovatis propositis, per camporum
labores rerumque naturae dispectum, ad mansura studiosius et superna sese
convertant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Septembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 2, p. 156
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana