The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ATTENDITE VOBIS*

VENERABILI DEI SERVO ANTONIO MARTINO SLOMŠEK BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam adquisivit sanguine suo». (Act 20, 28).

Venerabilis Antonius Martinus Slomšek, Ecclesiae Dei studiosus pastor, semper suam prae se tulit sanctificationem et animarum sibi demandatarum, prudenter Evangelium, exstantibus quoque difficultatibus angustiisque, nuntiando, atque se se item erga gregem exemplar exhibendo in omni- bus virtutibus christianis exercendis. Die XXVI mensis Novembris anno MDCCC Ponikvae dioecesis tum Lavantinae, nunc Mariborensis, Marco et Maria Zorko parentibus ortus est. Domi solida disciplina religiosa institutus est ibidemque primariam doctrinam adeptus est, quam deinceps parochus produxit et expolivit. Cum se ad sacerdotium vocari animadvertisset, Seminarium interdioecesanum Clagenfurtense ingressus est, ubi ingenio, pietate vitaeque gravitate enituit. Die VIII mensis Septembris anno MDCCCXXIV presbyterali ordine est auctus. Inter difficultates atque adversitates, quas ipse animose studioseque sustinuit, ut vicarius cooperator concionatoris, confessarii et magistri ministerio operam dedito Postquam parochi munus egit in oppido Nova Cerkev, moderator spiritus renuntiatus est Seminarii Clagenfurtensis. Inter Seminarii tirones abusus sustulit, spiritalia exercitia instituit, effecit ut sacra Eucharistia frequentius susciperetur, litterarum linguae Slovenae congressiones promovit. Cum autem esse vellet inter fideles pastor, Vuzenicae paroeciam curandam suscepit, cui magna cum pastorali caritate inservivit, in pauperes puerosque peculiarem animi sensum convertens. Anno MDCCCXLIV Lavantinus Episcopus, qui in urbe St. Andraž residebat, ad Curiam eum vocavit eundemque canonicum et scholarum inspectorem designavit quem deinceps die III mensis Martii anno MDCCCXLVI parochum abbatem oppidi Celje nominavit. Suas propter virtutes, apostolicam actuositatem, vim in fide Ecclesiaque tuenda, altam vitam interiorem, dignus habitus est qui Episcopus renuntiaretur ideoque Lavantinus Episcopus nominatus atque die V mensis Iulii anno MDCCCXLVI Salisburgi consecratus est. Episcopalem sedem ab urbe St. Andraž ad Maribor transtulit, cum haec medium obtineret dioecesis locum. Vigil exstitit sui suique universi gregis. Gentes evangelizandas curavit, sacramentalem consuetudinem inter fideles, probanda scripta diffundenda, christianorum unitatem promovit; Slovenam culturam admodum coluit patriaeque dilectione est affectus. Suum apostolicum opus cum Deo per coniunctionem, ferventem divinorum mysteriorum celebrationem, precationem, eucharisticam pietatem ac Marialem cultum explicavit. A terrestribus bonis, commoditatibus honoribusque abstractus, perseveranti humilitate ac tolerantia multas difficultates, persecutiones aerumnasque sustinuit, quas secum ministerium ferebat, usque suae episcopali sententiae fidelis, omnia scilicet faciens «ad maiorem Dei gloriam et redemptionem animarum». Aegrotatione correptus, quam quieto animo et cum Iesu patienti coniunctus toleravit, die XXIV mensis Septembris anno MDCCCLXII obdormivit in Domino. Sanctitatis fama, qua vivus mortuusque enituit, crevit ac progrediente tempore est amplificata. Quapropter anno MCMXXX apud Curiam ecclesiasticam Mariborensem beatificationis canonizationisque Causa incohavit. His rite peractis a iure statutis rebus, Nos Ipsi die XIII mensis Maii anno MCMXCVI declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes theologales, cardinales hiisque adnexas exercuisse. Die III mensis Iulii anno MCMXCVIII Nobis coram decretum super miraculo prodiit idque eiusdem Venerabilis intercessioni adscriptum. Statuimus idcirco ut beatificationis ritus Mariborensem apud urbem die XIX mensis Septembris anno MCMXCIX, Nostri apostolici itineris in Slovenia tempore, ageretur.

Hodie ideo inter missarum sollemnia formulam ediximus hanc:

Po goréči žęlji nŕšega bráta Fránca Krambęrgerja, maribórskega škôfa, mnógih drúgih brátov v škofôvski slúžbi, mńogih vérnikov in potém, ko smo slíšali za mnénje Kongregácije za zadéve svetníkov, s svojo apostólsko oblastjó dovoljújemo, da se častitljívi Bôžji služábnik Antón Martín Slómšek odsléj imenúje bláženi in se njegóv god obhája na krájih in po ustaljénih právnih predpisíh vsáko léto štiriindvájsetega septémbra. V iménu Očéta in Sína in Svétega Duhá.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata firmaque esse volumus, contrariis minime quibuslibet obsistentibus rebus.

Datum apud Mariborensem urbem, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Septembris anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 11, pp. 774-776

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top