The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ET PAVIT*

VENERABILI DEI SERVO FERDINANDO MARIAE BACCILIERI BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in prudentia manuum suarum deduxit eos» (Ps 78,72). Psalmistae verba luculenter in Servi Dei Ferdinandi Mariae Baccilieri vita operibusque locum obtinent, qui divini Pastoris tenens semitam, qui dilexit gregem ac pro eo vixit (cfr Io 10, 11), plus quam quadraginta annos summo studio pastoralique caritate operam dedit ut parvae rurali paroeciae, quae Galeatia Pepoli appellatur, archidioecesis Bononiensis, inserviret. Praestabilis hic sacerdos die XIV mensis Maii anno MDCCCXXI in pago ortus est qui vulgari loquela «Campodoso di Reno Finalese», archidioecesis Mutinensis, vocatur. Bononiae in Congregationis Clericorum Regularium S. Pauli, Barnabitarum, collegio et Ferrariae apud Societatis Iesu sodales institutus est. Dioecesanus presbyter anno MDCCCXLIV renuntiatus, nonnullos annos ministerium sacrum sustinuit, deinde Bononiae apud studiorum Universitatem iuridicialibus rebus operam contulit. Anno MDCCCLI ad paroeciam pagi Galeatiae Pepoli missus est, ab anno subsequenti parochi gessit usque ad mortem officium. Ubi primum ad hunc locum venit, taetrum spectaculum «gregis sine pastore» vidit, circa fidem moresque facile intellectis consecutionibus. Brevi tempore per apostolatum vitaeque sanctitatem in hominum corda ferventem amorem, quo erga Dominum Iesum ipse flagrabat, transfudit, in compluribus Dei coniunctionis laetitiam voluntatemque gratiae vocanti elate respondendi iterum concitavit. In humilitate vocationi sacerdotalique missioni perfectae fidelitatis continuatum spectabileque testimonium reddidit, magis in dies in Christi imitationem progrediens et in Dei voluntati deditionem. Suo coram populo illiusque loci clero studii erga Dei gloriam et gregis sibi commissi salutem, ecclesiasticis potestatibus oboedientiae, cordis puritatis, Passioni Iesu amoris, tenerrimae Virgini Perdolenti devotionis, praebuit testificationem, cui se ipsum totamque paroecialem communitatem addixit. Floridum Tertium Ordinem Servorum Mariae instituit, cui ipse quoque nomem dedit eiusque prudens amansque fuit fautor. Una cum quibusdam iuvenibus, qui cum eo eandem de animarum salute sollicitudinem communicabant, die XXIII mensis Iunii anno MDCCCLXII Congregationem Sororum Servarum Mariae de Galeatia condidit, quae hodiernis temporibus in Italia, Germania, Brasilia, Corea Australi, Republica Cecha diffunduntur. Erga Virginem Perdolentem devotio, quae statim cum Dei Servus Galeatiam venit communitatis paroecialis facta est veluti cardo, finis quoque fuit ad quem iuvenes illae sese contulerunt, se nimirum Deo donando et Ecclesiae. Pius Conditor effecit ut iuvenes consecratae per pietatem studiumque apostolicum eucharistico cultui, inceptorum paroecialium actuosae participationi, aegrotorum famulatui, iuvenum institutioni operam darent. Meritis onustus sanctitatisque opinione circumdatus, Venerabilis Dei Servus vitam aeternam die XIII mensis Iulii anno MDCCCXCIII ingressus est, cui se ipse diligenter comparaverat. Beatificationis canonizationisque Causa ab Archiepiscopo Bononiensi anno MCMXXVII incohata est. Nos Ipsi die VI mensis Aprilis anno MCMXCV declaravimus hunc eximium Ecclesiae pastorem heroum in modum virtutes theologales, cardinales hiisque adnexas exercuisse. Die insuper III mensis Iulii anno MCMXCVIII Nobis coram decretum super mira sanatione prodiit quae Mutinae anno MCMLXX evenit eaque eiusdem Venerabilis intercessioni adscripta. Statuimus idcirco ut beatificationis ritus die III mensis Octobris anno MCMXCIX Romae ageretur.

Hodie igitur in Petriano Foro, inter sacra hanc elocuti sumus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iacobi Cardinalis Biffi, Archiepiscopi Bononiensis, Arturi Luysterman, Episcopi Gandavensis, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Mauri Meacci, Abbatis Ordinarii Sublacensis, et Ottorini Petri Alberti, Archiepiscopi Calaritani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ferdinandus Maria Baccilieri, Eduardus Ioannes Maria Poppe, Archangelus Tadini, Marianus ab Arce Casali, Didacus Oddi et Nicolaus a Gesturi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ferdinandi Mariae Baccilieri die prima Iulii, Eduardi Ioannis Mariae Poppe die decima Iunii, Archangeli Tadini die vicesima prima Maii, Mariani ab Arce Casali die tricesima Maii, Didaci Oddi die sexta Iunii et Nicolai a Gesturi die octava Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Coram omnibus hominibus fulgens habetur exemplar praeclarus hic vir, unde catholica fides et industria usque proferantur et quam plurimos homines attingant, quo cuncti supernis firmati praesidiis, salutifera Domini dona et Evangelii bona prolixius adipiscantur. Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 11, pp. 776-778

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top