 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
EXALTAVIT HUMILES*
CAELITUM HONORES BEATORUM VENERABILI DEI SERVO DIDACO
ODDI, ORDINIS FRATRUM MINORUM SODALI, RITE TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Exaltavit humiles» (Lc l, 52). Suae totius
vitae ratione atque consuetudine, quam simplicitatem et paupertatem secundum
evangelicam composuit, angustam percucurrit Didacus Oddi sanctimoniae heroicae
semitam; quam ob rem nihil ipsum nuncupare dubitavit Pontifex Romanus Sanctus
Pius Decimus «germanum Sancti Francisci filium». Exaltatus propterea a
Domino est Ecclesiaeque supra candelabrum tamquam verus pacis ac bonitatis
collocatus angelus. Ortus die VI mensis Iunii est anno MDCCCXXXIX Valle in
Frigida dioecesis ipsius Tiburtinae, ex parentibus nempe Vincentio Oddi et
Bernardina Pasquali, qui re familiari quantumvis essent pauperes divites tamen
fide exsistebant necnon evangelica insignes inopia. Iam inde a puero arvorum
sese dedebat ille operibus atque precationibus, unde sensuum sibi religioso
rum comparabat copiam tum etiam morum integritatem christianasque virtutes. In
se adhuc adulescentulus enasci intimo ex animo Domini vocationem sentiebat quam
cum Deo ac Virgine Maria adsidue colloquens ad maturitatem paulatim
perducebat. Sacrum cum ageret peregrinatorem apud «Sancti Francisci Recessum» in loco Bellegrae, ipso est domus illius situ penitus permotus vitaeque disciplina, quam fratres inibi transigebant, at congressione in primis
quae cum coenobii ianitore, Venerabili Servo Dei Mariano de Roccacasale, ei
contigit a quo admonitus sic est: «Bonus esto, esto bonus, fili mi». Inde
via illi eluxit ac vocatio persequenda. Annos dein triginta tres natus, cum
patris sui vicisset denique recusationem, uti simplex tertiarius Recessum
Bellegrensem introiit, quoniam ob tristiora tunc tempora nullus ibi novitiatus
gerebatur. Nonnullis autem post annis novitiatum recte incipienti no- men est ei
Didaci inditum, qui simplicia suo tempore nuncupavit vota exindeque sollemnia.
Ex quo vero hic Dei Servus religiosam amplexatus est vitam, omnibus etiam
admirationi fuit suam propter morum humilitatem, ipsius bonitatem animi, fidelem
Regulae custodiam.
Difficili ac laborioso a superioribus religiosis
oneratus stipium emendicandarum opere quadraginta annos continuos regionis
Sublacensis vias aestate hieme emetiebatur. Licet illitteratus, in colloquiis
tamen ac diverbiis acutum se exhibebat ac facilem, cum pacis simul apostolus
eminebat atque fidei exemplum, tum etiam amoris et caritatis specimen erga
humiles maxime ac despectos. Totius erat ipse populi consolator suisque modis
ac moribus simplicibus et animi candore obdurata etiam molliebat corda.
Quacumque transibat, salutis evangelicum ac Dei misericordiae post se
relinquebat nuntium. Demississimus exsistebat ad praestandaque exigua sua
ministeria iis omnibus paratissimus, quibus opus erat, fratribus potissimum
religiosis propriis. Vitae admirandus erat austeritate necnon paenitentiis quas
dulce abscondebat subridens. Sancti Francisci in disciplina ac schola nihil ad
hominem nisi propria pertinere peccata didicit et quidquid ab homine possideretur Dei reapse esse donum. Animum conflictare numquam angore adsuevit,
verum rebus in adversis precando sese Deo commendare (cfr Phil 4, 6). Fervida
semper perpetuaque in precatione fortitudinem reperiebat ac laetitiam. Pietatem
erga Dominum sub sacramenti specie excolebat tum etiam in Virginem Immaculatam
Patremque Sanctum Franciscum, dum sacram Synaxim cotidie recipiebat. Universis
eius ex vocibus et actibus amor in Christum Dominum emergebat. Coram Deo usque
ambulabat cuius se totum ac penitus voluntati adcommodabat cuiusque providentiam
infinita ex fiducia, amplexabatur. Diuturnam atque acerbam aegritudinem sereno
pertulit animo. A fratribus suis populoque cuncto comploratus diem obiit suum
mensis Iunii III die anno MCMXIX.
Famam sanctimoniae, quae viventem illum
comitata semper erat, haudquaquam mors exstinxit, quin ea immo ultra etiam
regionem ubi vixerat Servus Dei est longe lateque propagata. Sublacensis
Ordinarius Abbas anno MCMXL causam beatificationis atque canonizationis
instituit. Nos autem ipsi die XXII Ianuarii mensis anno MCMXCI Servum hunc Dei
virtutes exercitavisse ediximus heroum in modum deindeque Nostro in conspectu
die VI Aprilis mensis anno MCMXCVIII Decretum prodiit super miraculo quod
ipsius est adsignatum deprecationi. Qua de causa ut ritus Beatificationis
sollemnis Romae perageretur die III mensis Octobris anno MCMXCIX decrevimus,
hodie scilicet cum ante interminatam ferme sacrorum pastorum fideliumque ipsorum
multitudinem hanc de Servo quoque Dei Didaco Oddi elate pronuntiare Nobis
placuit Beatificationis formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iacobi Cardinalis Biffi, Archiepiscopi Bononiensis, Arturi Luysterman, Episcopi Gandavensis,
Iulii Sanguineti, Episcopi
Brixiensis, Mauri Meacci, Abbatis Ordinarii Sublacensis, et Ottorini Petri
Alberti, Archiepiscopi Calaritani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Ferdinandus Maria Baccilieri, Eduardus Ioannes Maria
Poppe, Archangelus Tadini, Marianus ab Arce Casali, Didacus Oddi et Nicolaus a
Gesturi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ferdinandi
Mariae Baccilieri die prima Iulii, Eduardi Ioannis Mariae Poppe die decima
Iunii, Archangeli Tadini die vicesima prima Maii, Mariani ab Arce Casali die
tricesima Maii, Didaci Oddi die sexta Iunii et Nicolai a Gesturi die octava
Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Rite sic renuntiatum Beatum caelitem Didacum Oddi venerati Nos in primis
sumus Nostroque sermone praeclaram franciscalis eius vitae collustravimus
speciem certo futurum confisi ut complures post se singularis hic vir valido
alliceret ad Evangelii Christi plenissimam sequelam exemplo suo simplicique
verbo. Has denique proferri in medium iussimus Litteras quas perpetuo valere
quibuslibet rebus nequaquam obstantibus volumus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo
Piscatoris, die III mensis Octobris, anno Domini MCMXCIX, Pontificatus Nostri
vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 12, pp. 836-838
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana
|