IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
GLORIFICANDUM ESSE*
VENERABILI DEI SERVO NICOLAO A GESTURI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Glorificandum esse Deum a nobis et imitandum
Iesum meminerimus». Haec verba a Venerabili Servo Dei Nicolao a Gesturi paucos
annos ante mortem scripta, summatim eius vitam exponunt, canticum profecto in
Dei honorem atque exemplum magnanimi erga fratres ministerii. Filius Ioannis
Medda et Priamae Cogoni, dieV mensis Augusti anno MDCCCLXXXII est natus in loco
vulgo dicto Gesturi, archidioecesi in Arborensi; insequenti die baptisma
percepit in ecclesia paroeciali sanctae Teresiae a Iesu dicata, nomen accipiens
Ionnem, Angelum et Salvatorem. Parentibus orbatus, domi mansit sororis senioris
matrimonio coniunctae, ut gratuito in famulatu se poneret eius mariti. Primam
post Communionem per preces, incommodorum acceptionem atque praesertim caritatis operum exercitationem vitam suam singulari modo ad sanctitatem flexit.
Aetatem agens XXIX annorum inter sodales Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum
ingressus est Caralitana in urbe, nomen Nicolaum assumens. Post novitiatum vota
nuncupavit, deinde vero XXXIV per annos studiose et humiliter ministerium
exercuit stipem quaerendi. A fidelibus «Frater Silentium» appellatus, alto
spiritali itinere nec non cotidianae vitae exemplo vivam Verbi Incarnati
navitatem ostentavit. Caralitana praesertim in urbe cunctis Christifidelibus
Evangelium significavit veluti viam quae ad sanctitatem ducit adque plenam
beatitudinem. Qui olim opem pro conventu quaerebat, tunc spiritales ob
necessitates ab aliis quaerebatur. Sancti Francisci exemplum imitatus, ad bona
opera explenda tum sodales Ordinis tum cunctos Christifideles est adhortatus.
Fere consumptus vita navitatis plena paenitentiaque atque gravi morbo correptus,
sanctitatis fama circumdatus, pie obdormivit die VIII mensis Iunii anno MCMLVIII
Carali, ibique, anno MCMLXVI, beatificationis canonizationisque causa est
coepta. Die XXV mensis Iunii anno MCMXCVI, Nobis adstantibus, decretum
promulgatum est quo declaratum est Dei Servum heroum in modum virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Exinde Nobis coram, die XXI
mensis Decembris anno MCMXCVIII, decretum super miraculo prodiit anno MCMLXXXVI
facto atque intercessioni Servi Dei adscripto. Statuimus idcirco ut
beatificationis ritus die III mensis Octobris anno MCMXCIX in Urbe ageretur.
Hodie idcirco in foro ante basilicam sancti Petri inter Missarum sollemnia
formulam hanc protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iacobi Cardinalis Biffi, Archiepiscopi Bononiensis, Arturi Luysterman, Episcopi Gandavensis,
Iulii Sanguineti, Episcopi
Brixiensis, Mauri Meacci, Abbatis Ordinarii Sublacensis, et Ottorini Petri
Alberti, Archiepiscopi Calaritani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Ferdinandus Maria Baccilieri, Eduardus Ioannes Maria
Poppe, Archangelus Tadini, Marianus ab Arce Casali, Didacus Oddi et Nicolaus a
Gesturi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ferdinandi
Mariae Baccilieri die prima Iulii, Eduardi Ioannis Mariae Poppe die decima
Iunii, Archangeli Tadini die vicesima prima Maii, Mariani ab Arce Casali die
tricesima Maii, Didaci Oddi die sexta Iunii et Nicolai a Gesturi die octava
Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae ideo his
constituimus Litteris iubemus ut et in praesens et in posterum omne tempus
suam sortiantur vim ac plane valeant, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri
primo et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 573-575
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana