IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
NONNE DEUS*
VENERABILI DEI SERVO MARIANO AB ARCE CASALI
BEATORUM
HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetua m rei memoriam. — « Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo,
divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se? » (Iac 2, 5).
Pauper quidem et humilis, at fidei caritatisque locuples frater Marianus
ab Arce Casali vixit et ad Evangelii monita operatus est. Christi germanus
discipulus fratres pauperes indigentesque iuvit eosque est solatus atque per
ipsum panem lucem eorum animabus eorumque cordibus solacium dedit, verba Christi
illa re tenens: « mihi fecistis » (Mt 25, 40). Sic agendo, pauper ipse
repromissum Regnum adeptus est. Spectabilis hic sancti Francisci Asisiensis
assecla, die XIV mensis Ianuarii anno MDCCLXXVIII Arce Casali, in Sulmonensi
dioecesi, Gabriele Di Nicolantonio ac Sancta D'Arcangelo parentibus. pauperibus
agricolis pastoribusque, ortus est eique apud baptismatis fontem nomen Dominicum
indiderunt. Puer et adulescens rusticam rem ac potissimum pastoris opus
Morronensi in monte exercuit. In rerum natura et solitudine vitam exigens,
suam eum Deo coniunctionem roboravit atque animum ad meditandum silendumque
conformavit. Cum se ad vitam consecratam vocari animadvertit, penitus
Christum sequi statuit. XXIV annos natus ut frater laicus vestimentum Fratrum
Minorum in claustro Aurischiae induit eique nomen Marianum dederunt Anno
MDCCCIII postquam novitiatum explevit, Christo per Vota religiosa se consecravit. Precando et operando vitam duxit. Fideliter et accurate
complura gessit
munera videlicet fabri lignarii, hortulani, coqui, ianuarii, sibi demandata.
Cum autem perfectiorem vitam concupisceret, XII post anno licentiam Recessum
sancti Francisci Bellegrae petendi obtinuit, qui regulari severaque vita
enitebat, quem alii Franciscales collustrarunt. Paulo post quam advenit,
ianitoris obtinuit officium, quod, ut esset locus ille frequentissimus,
prudentiae caritatisque spectabiles secum ferebat dotes. Clavem de
Franciscali funiculo pendentem frater Marianus XL annos gestavit ipsaque
instrumentum fuit sanctitatis. Sic ille diutinam reliquam vitam transegit in
austeritate, in producta nocturnaque precatione, in Regulae fideli observantia
atque erga fratres eosque cunctos qui claustri ianuam pulsabant, prompte, quiete humaniterque inserviendo. Omnibus ianuam
reseravit, amicis scilicet, benefactoribus, peregrinis, pauperibus. Iis
universis eius erat Franciscalis locutio « Pax et Bonum », atque in pauperibus; esurientibus, sitientibus, patientibus adesse Christum cum sciret, omnes
suscipiebat eosque fidei veritatem docebat, quibuscum orahat et eorum corpus
deinceps curabat, ea praehendo quae postulabantur. Singulorum aerumnas
audiebat et communicabat, quas exinde Domino eucharisticae adorationis diuturno
tempore exhibebat. Multa quoque passus est, quia in eum maledicta minaeque haud
semel ingessa sunt at fidelis sancti Francisci sectator minaces homines et
vastos mansuefecit. Haec omnia ipse per fidem, caritatem prolixamque precem
sustinebat. Peculiarem in modum Iesu Passionem, Virginem Mariam ac
potissimum sacram Eucharistiam coluit, quibus virtutibus omnibus fuit
exemplo. Multos per annos una cum venerabili Servo Dei Francisco a Ghisone
vixit, cum eodem sanctitatis desiderio, eadem deditione ac sacrificio, eadem
paenitentia tenerentur. Gravi morbo correptus, aequo quietoque animo mortem
sororem oppertus est, quae die XXXI mensis Maii anno MDCCCLXVI occurrit, ipsa
obveniente Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi sollemnitate. Sanctitatis
eius opinio, quae eum vivum affecit, progrediente tempore crevit. Beatificationis canonizationisque Causa incohata est, quae apud S. Congregationem Rituum
anno MDCCCXCV inducta est. Die III mensis Maii anno MCMXXIII Decessor
Noster Pius XI declaravit Dei Servum virtutes heroum in modum exercuisse. Exinde
Nobis coram die VI mensis Aprilis anno MCMXCVIII, Decretum super miro. eius
intercessioni adscripto, prodiit. Statuimus ideo ut sollemnis Beatificationis
ritus Romae una simul cum Fratre Didaco Oddi, qui Franciscalis sodalis in eodem
recessu Bellegrae fuit, ageretur.
Hodie igitur in Petriano Foro, inter sacra
hanc elocuti sumus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iacobi Cardinalis
Biffi, Archiepiscopi Bononiensis, Arturi Luysterman, Episcopi Gandavensis,
Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Mauri Meacci, Abbatis Ordinarii
Sublacensis, et Ottorini Petri Alberti, Archiepiscopi Calaritani, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ferdinandus Maria
Baccilieri, Eduardus Ioannes Maria Poppe, Archangelus Tadini, Marianus ab
Arce Casali, Didacus Oddi et Nicolaus a Gesturi Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum: Ferdinandi Mariae Baccilieri die prima Iulii,
Eduardi Ioannis
Mariae Poppe die decima Iunii, Archangeli Tadini die vicesima prima Maii,
Mariani ab Aree Casali die trigesima Maii, Didaci Oddi die sexta Iunii et
Nicolai a Gesturi die octava Iunii in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem
decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime
officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die tertio
mensis Octobris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus
Nostri altero et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 1, pp. 8-10
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana