IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUI MANET*
VENERABILI DEI SERVO EDUARDO IOANNI MARIAE POPPE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Qui manet in me, et ego in eo fert fructum
multum, quia sine me nihil potestis facere » (Io 15, 5).
Arta cum Iesu
coniunctio vitae exstitit gaudium et apostolici operis animatio Eduardi
Ioannis Mariae Poppe, qui in semetipso imaginem finxit vividam Christi boni
Pastoris ipseque multum ad eius regnum aedificandum contulit, frugiferum
ministerium pro pueris potissimum, sacerdotibus opificibusque sustinendo. Dei
hic vir apud Belgas in pago Temse vocitato Gandavensis dioecesis die XVIII
mensis Decembris anno MDCCCXC, Desiderio Aloisio Poppe pistore et Iosepha
Ogiers parentibus, a quibus in christiana disciplina est institutus, ortus
est. A puero cum Deo inambulavit. Studiorum apud Universitatem Lovaniensem
lauream in philosophicis rebus est consecutus atque apud Seminarium Gandavense
sua studia produxit. Popularis sui S. Ioannis Berchmans exempla tenens, quam
celerrime se voluit sanctum fieri ideoque ad sacerdotium perquam studiose se
comparavit, quod suscepit die I mensis Maii anno MCMXVI. Paulo post vicarius
cooperator paroeciae sanctae Colettae, in vico quodam Gandavi sitae, nominatus
est. Pauper inter pauperes, salutis animarum amator, illius plebis saluti ac
praesertim pueris in christiana disciplina erudiendis ipsisque ad sacram synaxim
primum accedentibus operam animose dedit. Hac de re manipulum catechesis
magistrarum instituit, rationem viamque ad eucharistiam accedendi iniit atque
Communionis frequentis consociationem condidit. Eius ex apostolico studio
quaedam dissensiones ortae sunt, quae, una cum haud firma valetudine, effecerunt
ut in sanctitatis via expeditius incederet. Anno MCMXVIII ad parvum pagum
Moerzeke, non longe a Temse, intra Flandriae Orientalis fines, missus est, ut
communitatem aliquam Sororum veluti rector temperaret, quae hospitium senum
pupillorumque moderabantur. In solitudine ac silentio ad precationem,
doctrinam adipiscendam ac ministerium exercendum se contulit, etsi infirma
valetudo effecit ut multum temporis in lecto iacens exigeret. Ut potuit proximae
paroeciae sacerdotes iuvit atque domum suam compluribus laicis, religiosis ac
presbyteris reclusit, qui eius ministerium consiliaque
requirebant. Ecclesiam adamavit itemque liberaliter periteque societatis
sanctificationi studuit. Corporis rebus saecularibusque moribus praeter modum
affectatis per efficacem evangelizationem, cuius initium ac finis Eucharistia
fuit, obstitit. Sacerdotum coniunctionem, catechesis operam, liturgiae
renovationem, laicorum apostolatum, socialem Flandriae motum promovit. Die XV
mensis Septembris anno MCMXX Lexovii sepulcrum S. Teresiae a Iesu Infante
invisit atque ex illo tempore in se ipse recepit eius parvam viam. Per innumeras
epistulas scriptaque varia suum is gessit magno cum spiritali profectu
apostolatum. Anno MCMXXII Leopoldsburg petiit, ut clericos religiososque
totius nationis coleret, qui stipendia apud castra dieta Beverlo merebant.
Laetanter iis thesauros tradidit sui inflammati cordis, quod in Dominum,
Ecclesiam, Virginem Mariam amore flagrabat, cui ipse, exemplo S. Ludovici Mariae
Grignion de Montfort compulsus, se addixit. Sub fidei, humilitatis,
abnegationis lumine summa alacritate ac perseverantia quamlibet virtutem
coluit ac fidelis evasit Evangelii testis, vitae exemplar ac prudens christianae
perfectionis magistero Caritate incitatus, Deo pro sacerdotum sanctificatione se
vovit. Cum Moerzeke pervenisset ut Natalis Domini sollemnia celebraret, gravi
morbo correptus est eoque consumptus. Dominus die X mensis Iunii anno MCMXXIV ad
se eum vocavit. Sanctitatis fama, quem vivum comitata est, inerebruit post eius
mortem. Eiusdem vitae scripta ipsiusque opera ubique terrarum evulgata sunt, in
Africa etiam et Asia. Compluribus postulantibus fidelibus, Episcopus
Gandavensis Beatificationis et Canonizazionis Causam incohavit. Nos Ipsi die XXX
mensis Iunii anno MCMLXXXVI declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Die III mensis Iulii anno
MCMXCVIII Nobis coram decretum super miraculo prodiit, Venerabilis Dei Servi
intercessioni adscripto. Statuimus exinde ut beatificationis ritus die III
mensis Octobris anno MCMXCIX Romae celebraretur.
Hodie igitur, in foro ad
Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc
ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Iacobi Cardinalis Biffi,
Archiepiscopi Bononiensis, Arturi Luysterman, Episcopi Gandavensis, Iulii
Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Mauri Meacci, Abbatis Ordinarii Sublacensis, et
Ottorini Petri Alberti, Archiepiscopi Calaritani, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Ferdinandus Maria Baccilieri, Eduardus Ioannes Maria
Poppe, Archangelus Tadini, Marianus ab Arce
Casali, Didacus Oddi et Nicolaus a Gesturi Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum: Ferdinandi Mariae Baccilieri die prima Iulii,
Eduardi Ioannis Mariae Poppe die decima Iunii, Archangeli Tadini die vicesima
prima Maii, Mariani ab Arce Casali die trigesima Maii, Didaci Oddi die sexta
Iunii et Nicolai a Gesturi die octava Iunii in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod
autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime
officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Octobris anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 131-133
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana