The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE DECRETALES

ECCE EGO*

QUIBUS BEATO THOMAE A CORI SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas (Ez 34, 11). Cum Deo in opere sociatus eiusque gregis pastor, beatus Thomas a Cori, presbyter professus ex Ordine Fratrum Minorum, pro animarum salute vitam insumpsit. Quaesivit et curavit animas tam intra quam extra muros conventuales, et, veluti benevolus ductor maximopere nisus est ut eas ad sanctimoniam perduceret. Beatus, cui in baptismo nomen Franciscus Antonius est inditum, in oppido vulgo Cori, ex Latiniensi provincia, primum vidit lumen, die IV mensis Iunii anno MDCLV. Dominus Natalis Placidi et uxor Angela Cardilli, eius pauperes et pii parentes, ad pietatem et ad christianam dilectionem instituerunt eum. Quattuordecim annos natus a parentibus est orbatus, quapropter studia reliquit ut sibi duabusque sororibus victum praeberet. Gregem patris pascens, in illo rusticano silentio religiosam vocationem suam ad maturitatem perduxit. Mense Februario anno MDCLXXVII, postquam singulae sorores matrimonium contraxerunt, ingressus est coenobium Urbevetanum Ss.mae Trinitati dicatum, ex Ordine Fratrum Minorum. Eodem mense habitum induit, Thomam nomen assumens. Inde a noviciatu maxima eminuit humilitate et altissima aestimatione erga fratres sacerdotes et laicos eorumque vocationem. Velitris in conventu sancti Laurentii ad sacerdotium se paravit, quo quidem insignitus est anno MDCLXXXIII. Mense Iulio eiusdem anni Viterbii degens facultatem obtinuit Verbum Dei nuntiandi. Anno MDCLXXXIV missus est in oppidum vulgo Civitella, ad conventum, sancti Francisci, ubi saepe munus Superioris fratrum implevit. Ad strictam Franciscalis Regulae observantiam provehendam, difficultates oppetens, in oppidis vulgo Bellegra et Palumbaria recessus condidit, instrumenta pariter docens adhibenda, nempe meditationem, recitationem choralem, severum silentium, rigidam paenitentiam et extremam paupertatem. Primaevo spiritu franciscali inspiratus, Beatus Thomas vitam gessit contemplatione scilicet et apostolatu mixtam. Attamen, cum ex oboedientia implere nequiret optatum suum in missiones Sinenses proficiscendi, praedicationi se dedit et assiduum exercuit et fecundum pastorale ministerium, indefatigabili animo peragrans oppida regionis Sublacensis et finitimarum dioecesium Tiburtinae, Praenestinae et Anagninae. Evangelium perspicue et simpliciter nuntiabat, magna tamen et firma voce, adeo ut cordium penetralia attingeret. Sacramenta administrabat praesertim ministerium reconciliationis; infirmos visitabat. Licet presbyter et recessus superior, cum fratribus laicis ad emendicandam stipem libenter se sociabat; humiliter rogabat quidquid necessarium erat ad vivendum: quod contulit ad frequens cum populo colloquium suscipiendum. Verum patrem se praebebat non tantum erga suos religiosos fratres verum erga amicos et paenitentes illum adeuntes. Aequo patientique animo frequentes toleravit tentationes et ariditatem spiritus, suaviter ac firmiter superavit internas difficultates, incommoda in opere, continuum cruris vulnere cruciatum, adversas caeli temperationes. Dolores accipiebat uti opportunum tempus gratiae a Deo datum ad eius spiri talem progressionem. Christus cardo exstitit vitae Beati Thomae, qui illam Ioannis Baptistae sententiam sibi assumpsit: Illum oportet crescere, me autem minui (Io 3, 30). Singulae eius actiones vivida fide nitebantur, quam aluit summo amore erga paupertatem, constanti humilitate, altissimo orationis spiritu, peculiari cultu ad Eucharistiam et Passionem Domini, filiali devotione erga Virginem Mariam. Vitam gessit arte coniunctam cum Iesu et Maria, et saepe orabat dicens: Iesus et Maria, mei dulcissimi amores! Patiar ego, moriar ego amore vestri; totus sim vester, nullus meus . In Christi pace quievit die XI mensis Ianuarii, anno MDCCXXIX.

Sanctitatis fama, qua vivens gaudebat, post mortem in dies magis crebruit; quattuor quidem post annos ab eius transitu incohata est Causa beatificationis et canonizationis, atque Decessor Noster Pius VI die III mensis Septembris anno MDCCLXXXVI inter beatos caelites eum recensuit. Deinde prodigium quoddam in Tiburtina dioecesi patratum illius intercessioni est adscriptum. Congregatio de Causis Sanctorum casum inspexit faventemque tulit sententiam. Die XVI mensis Martii anno MCMXCIX Nobis coram Decretum de miro prodiit. Auditis deinde Patribus Cardinalibus et Episcopis a Nobis in Consistorium convocatis die II mensis Iulii anno MCMXCIX. decrevimus ut Canonizationis ritus die XXI mensis Novembris eodem anno Romae celebraretur.

 Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri inter Missarum sollemnia hane ediximus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Cyrillum Bertrandum et VIII Socios necnon Innocentium ab Immaculata, Benedictum Menni et Thomam a Cori Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in uni versa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde, Deo gratiis redditis, caeleste eiusdem Sancti invocavimus patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad ipsius pariter honorem facere perreximus. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim sortiri contrariis rebus minime quibuslibet officientibus. '

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo et vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono. Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 12, pp. 833-835

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top