IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
ET CIRCUMIBAT IESUS*
QUIBUS BEATO BENEDICTO MENNI SANCTORUM
HONORES DECERNUNTUR.
« Et circumibat Iesus omnes civitates et castella docens in synagogis eorum
et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem ct omnem infirmitatem »
(Mt 9, 35).
Cum germanus esset Iesu discipulus, qui humanitatis est bonus Samaritanus,
beatus Benedictus Menni summa caritate misericordiae in languentes opera gessit,
peculiari quadam sollicitudine senes, pueros poliomyeliticos, mente captos
iuvando atque hac de causa novam Congregationem religiosam condidit. Sacerdos
hic evangelicus, qui in baptismo appellatus est Angelus Hercules, die XI mensis
Martii anno MDCCCXLI Mediolani Aloisio Menni et Aloisia Figini pientissimis
parentibus ortus est, qui ei religiosam doctrinam, precationis momentum,
probandos mores atque christianis officiis fidelitatem tradiderunt. Gymnasii
absolutis studiis, apud argentariam opus fecit, quam paulo post reliquit, ne
iustitiae integritatisque principiis deesset. Anno MDCCCLIX bello sauciatos sua
sponte in valetudinarium Mediolanense Ordinis Hospitalarii S. Ioannis de Deo
deduxit. Huius Ordinis sodalium caritate pellectus, religiosam vocationem
detexit; sic hunc Ordinem Mediolani ingressus est, sibi nomen Benedictum sumens.
Anno MDCCCLXI vota temporalia et anno MDCCCLXIV vota sollemnia nuncupavit. Cum
apud Laudense seminarium studia expleret, illius loci in valetudinario medicam
et chirurgiam artem adeptus est. Romae suam theologicam institutionem absolvit
atque die XIV mensis Octobris anno MDCCCLXVI sacro ordine auctus est. Insequenti
anno ad Hospitalarium Ordinem in Hispania instaurandum missus est, qui propter
leges adversus Ecclesiam fere deletum erat. Antequam proficisceretur a Pio IX
receptus est, qui benedicendo ad hanc gravem laboriosamque missionem eundem
incitavit. Mense Aprili eiusdem anni ad Barcinonensem urbem pervenit, ubi
Ordinis restituendi opus suscepit. Haud paucis superatis difficultatibus
incommoditatibusque, mense Decembri parvum nosocomium ad indigentes pueros
rachite ac scrophola affectos instituit. Politicas Hispaniae ob condiciones
difficiles anni insecuti sunt, quos Beatus sustinuit, divinae Providentiae
permagna fiducia suffultus. Anno MDCCCLXXIV suum inter belli sauciatos opus
praestitit idemque anno MDCCCLXXV Escoriazae (Guipuzcoae) valetudinarium
mente captis suscipiendis condidit, quod gravissimas propter difficultates
claudere debuit. Anno MDCCCLXXVII in oppido quod Ciempozuelos appellant
(Matriti) nosocomium ad mente insanos recipiendos constituit, quod Domus renati
in Hispania Ordinis principalis evasit. Obtinuit deinceps ut nova religiosa
Hispaniae Provincia canonice erigeretur, quae iam religiosis viris, qui vota
nuncuparunt, iuvenibus noviciis necnon V valetudinariis locupletata erat. Beatus
hic XIX annos superioris Provincialis sollerter sustinuit officium. Caritate
incitatus, sui apostolatus provinciam ampliavit, cum in suo munere curandorum
aegrotorum, praesertim mente laborantium, etiam mulieres complecteretur. Anno
exeunte MDCCCLXXXI, opem ferente Dei Serva Maria Iosepha Recio Martin itemque
Maria Angustias Giménez Vera, in oppido Ciempozuelos Congregationem
sororum Hospitalariarum de S. Corde Iesu condidit, qua e repente increbruit
atque anno MCMI a Sancta Sede tandem comprobata est. Opera Ordinis in Hispania,
Lusitania et Mexico redintegrandi feliciter absoluta, anno MCMIII munus
Provincialis reliquit seseque religiosis Hospitalariis instituendis penitus
addixit. Perseveranter ac studiose in sanctitatis semita ambulavit, fideliter
Dei voluntatem adimplens Christique caritatem testificans. Liturgia, precatio,
Regulae observantia, Providentiae fiducia, humilitas eundem in Dei, Ecclesiae,
Infirmorum conditique Instituti famulatu sustinuerunt. Sancta Sedes anno MCMIX
eius Ordinis visitatorem apostolicum et anno MCMXI Superiorem Generalem eum
nominavit, at tot fuerunt difficultates ut sese a munere abdicare re coactus
sito Perquam fortiter ac patienter improbationes adversitatesque toleravit, quae
perspicuas eius virtutes effecerunt. In Gallia domicilium postquam collocavit,
in oppido Dinan die XXIV mensis Aprilis anno MCMXIV pie de hoc mundo
demigravit, magnam sanctitatis opinionem relinquens.
Episcopus Matritensis anno MCMXLV beatificationis canonizationisque Causam
incohavit. His igitur cunctis perfectis rebus, quas praecipiunt leges
Congregationis de Causis Sanctorum, die XXIII mensis Iunii anno MCMLXXXV in
Beatorum Catalogum eum rettulimus. Postea eius intercessioni miraculum
adscriptum est, de quo dioecesana inquisitio constituta est Palentinae Curiae.
Eventus felici cum exitu a Congregatione de Causis Sanctorum est vestigatus,
atque die XXVI mensis Martii anno MCMXCIX Nobis coram Decretum super miro
prodiit. Patribus Cardinalibus et Episcopis consentientibus, qui in Consistorio
die II mensis Iulii anno MCMXCIX rogati sunt sententiam, statuimus ut
Canonizationis ritus die XXI mensis Novembris eiusdem anni Romae celebraretur.
Hodie igitur in Basilica Petriana, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis
formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatos Cyrillum Bertrandum et VIII Socios necnon Innocentium ab
Immaculata, Benedictum Menni et Thomam a Cori Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die vicesimo primo mensis Novembris anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri altero et
vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 1, pp. 5-7
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana