 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
DECRETALES
NOSTER MONICIPATUS*
QUIBUS BEATIS CYRILLO BERTRANDO ET VIII
SOCIIS INSTITUTI FRATRUM SCHOLARUM CHRISTIANARUM NEC NON BEATO INNOCENTIO
AB IMMACULATA CONCEPTIONE, PRESBYTERO PROFESSO
EX CONGREGATIONE PASSIONIS IESU CHRISTI,
SANCTORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Noster municipatus in caelis est » (Philp
3, 20). Spiritus Sancti lumine illustrati, amici Domini Iesu vitam degunt in
terra, cor autem eorum in caelestem intenditur urbem, quam per evangelicam viam
ingredientur. Aeternae patriae exspectatio, quae omnes Dei filios robore
cumulat, leve suaveque reddit aerumnarum pondus eorum qui hac in terrestri
civitate improperium sui Magistri et Redemptoris (cfr Heb 13, 13)
participant. Spes regnandi cum Christo et edendi de ligno vitae (cfr Apc
2, 7) beatos Cyrillum Bertrandum eiusque socios sustinuit dum, viam crucis
percurrentes, ad proprium pro fide effundendum sanguinem sese parabant,
saeviente Hispanico bello.
Novem ex his beatis pertinebant ad Institutum Fratrum Scholarum
Christianarum, quod sapienter condidit Sanctus Ioannes Baptista de La Salle, ad
christianam iuvenum institutionem provehendam. Ex quibus octo sodales erant
communitatis oppi di Turón, ex archidioecesi Ovetensi, ubi humanae,
christianae et culturali iuvenum progressioni summo cum studio prospiciebant.
Mane diei V mensis Octobris anno MCMXXXVI Cyrillus Bertrandus eiusque consodales
sese congregarunt ad Eucharisticam participandam liturgiam, cui praeerat P.
Innocentius ab lmmaculata Conceptione, professus ex Congregatione Passionis Iesu
Christi. Repente complures homines, Ecclesiae eiusque filiorum odio compulsi,
irruerunt in domum, illos inermes religiosos apprehenderunt statimque duxerunt
eos in carcerem ubi quattuor commorati sunt dies. Eorum fides, fortitudo, animi
aequitas et in Dei voluntatem deditio magno fuerunt solacio ceteris sociis
adversitatis. Mane diei IX mensis Octobris in locum martyrii ducti sunt. Ne
ullus quidem questus ex illorum ore ortus est; submissa tamen voce orabant, spei
et caritatis flammam alentes.
Cum in locum pervenerunt, quem carnifices delegerant, fossam ad hoc paratam
circumsteterunt ibique plumbo interfecti martyrii palmam sunt adepti. Sunt
sequentes:
- - Cyrillus Bertrandus, in saeculo vocatus Iosephus Sanz Tejedor, Lermae
natus die XX mensis Martii anno MDCCCLXXXVIII, institutionis ministerium
diversis in locis omnimoda explicavit deditione; extremis vitae suae annis
in oppido Turón moderatus est Scholam a Domina Nostra vulgo de
Covadonga.
- - Marcianus Iosephus, in saeculo Philomenus López López, natus in loco
El Pedregal, die XVII mensis Novembris anno MCM. Audiendi sensu
carens, fabrilia suscepit opera, quae diligenter exercuit.
- - Iulianus Alfredus, in saeculo Vilfredus Fernández Zapico, in vico
vulgo Cifuentes de Rueda, ortus die XXIV mensis Decembris anno
MCMIII; religiosam consecrationem et munus alios instituendi summa animi
vixit magnitudine.
- - Victorianus Pius, in saeculo Claudius Bernabé Cano, natus in pago
appellato San Millán de Lara, die VII mensis Iulii anno MCMV;
institutioni alacriter se dedit, moderator exstitit scholae cantorum et
actuosam liturgicarum et scholasticarum actionum participationem promovit.
- - Beniaminus Iulianus, in saeculo Vincentius Alonso Andrés, natus in
vico Jaraměllo de la Fuente, die XXVII mensis Octobris anno MCMVIII; summopere adlaboravit et perstitit in studiis et religiosa formatione; cum vero
metam contigit, praeceptor exstitit ab omnibus aestimatus.
- - Augustus Andreas, in saeculo Romanus Martínez Fernández, Andreopoli
natus die VI mensis Maii anno MCMX; Fratrum Scholarum Christianarum olim
alumnus, eos vestigiis persequi voluit itaque Deo se consecravit et iuvenum
institutioni.
- - Benedictus a Iesu, in saeculo Hector Valdivielso Sáez, natus
Bonaëropoli in Argentina ab Hispanis parentibus die XXXI mensis Octobris
anno MCMX; docendi munus ferventer implevit, varia exercuit apostolatus
opera et innumera edidit scripta.
- - Anicetus Adolfus, in saeculo Emmanuel Seco Gutiérrez, ortus in loco
Celada Marlantes, Andreopoli, die IV mensis Octobris anno MCMXII;
spiritali vitae suae accurate prospexit et ad magisterium diligenter se
paravit.
- - Eandem horum beatorum condicionem pertulit beatus Innocentius ab
Immaculata Conceptione, in saeculo vocatus Emmanuel Canoura Arnau, natus in
loco Sancta Caecilia Vallis Aureae, die X mensis Martii anno MDCCCLXXXVII.
Presbyteratus ordine auctus anno MCMXIII, statim vires insumere coepit in
assidua pastorali actuositate exsequenda et in diversis disciplinis
tradendis. Pridie quam mortem obiret, in oppidum Turón se contulerat
apud Fratres Scholarum Christianarum ut, occasione primae feriae VI mensis,
iuvenibus scholae reconciliationis sacramentum ministraret.
- - Elapso quodam temporis spatio, die XVIII mensis Ianuarii anno
MCMXXXVII, martyrium quoque passus est alius frater Scholarum Christianarum,
nempe beatus Iacobus Hilarius, in saeculo Emmanuel Barbal Cosán, natus in
loco Enviny, Illerdae, die II mensis Ianuarii anno MDCCCXCVIII.
Aliquot per annos in variis Instituti domibus magisterium sedule curavit;
deinde tamen, surditate laborans, fabrilia exsequi debuit opera. Paulo ante
martyrium in loco Tarracone, ex archidioecesi Tarraconensi, suis dixit
insectatoribus: Pro Christo mori est regnare!
Heroicum fidei testimonium horum Christi discipulorum summa habetur
veneratione a populo Dei, qui eos veros martyres esse usque censuit. Causa
canonizationis martyrum oppidi Turón incohata est ab archiepiscopo
Ovetensi; causa autem beati Iacobi Hilarii ab archiepiscopo Tarraconensi est
instructa. Servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi, die XXIX mensis Aprilis anno
MCMXC beatorum caelitum titulo eos sollemniter exornavimus. Vespere eiusdem diei
in Nicaraguana natione mira patrabatur sanatio, intercessioni beatorum quos
supra memoravimus adscripta. Eventus hic apud Congregationem de Causis Sanctorum
sedule fuit perspectus, et die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII Nobis coram
decretum super miraculo prodiit. Postea, faventem excipientes sententiam Fratrum
Nostrorum Cardinalium et Episcoporum in Consistorio die II mensis Iulii anno
MCMXCIX habito, statuimus ut canonizationis ritus eodem anno Romae perageretur
die XXI mensis Novembris.
Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter Missarum
sollemnia hanc ediximus formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Cyrillum Bertrandum et VIII Socios nec non Innocentium ab Immaculata,
Benedictum Menni et Thomam a Cori Sanctos esse decernimus et definimus, ac
Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter
Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem decrevimus, et nunc et in posterum tempus vim sortiri volumus,
contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Novembris, anno MCMXCIX,
Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 8, pp. 505-508
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana
|