IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CONGREGATIO PRO
GENTIUM EVANGELIZATIONE
COLLEGIO ECCLESIASTICO
COREANO IN URBE PONTIFICII TRIBUITUR TITULUS
Ad perpetuam rei memoriam. — Congregatio pro Gentium
Evangelizatione, poscentibus Praesulibus Conferentiae Episcoporum Coreae,
Decreto die xxv superioris mensis Ianuarii hoc anno edito, Collegium
ecclesiasticum Coreanum in Urbe condidit ut sacerdotes eiusdem nationis in eo
commorantes inquisitioni sacrarum disciplinarum altioris ordinis apud
Ecclesiasticas Universitates Facultatesque Studiorum diligenter incumbant
suumque animum apud Beati Petri Cathedram excellentioribus imbuant virtutibus
simulque, nomine venerabilium Praesulum, quos diximus, nunc a Nobis petit ut
iis aedibus titulum Pontificii Collegii tribuamus. Nos vero, qui Dei consilio
et voluntate catholicae praesidemus Ecclesiae ac paterna quidem benevolentia
prosequimur universos Christifideles Coreanos tamquam carissimos filios, enixis
precibus perquam libenter concedendum esse censemus. Hisce igitur Litteris,
summa Apostolica potestate Collegium ecclesiasticum Coreanum, in hac alma Urbe
exstans, Pontificium edicimus, cunctis tributis propriis honoribus,
privilegiis et facultatibus. Quae statuimus iugiter efficacem esse foreque
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xi mensis
Februarii, in festo Beatae Mariae Virginis de Lourdes, anno Magni Iubilaei MM,
Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
De mandato Summi Pontificis
+ANGELUS card. SODANO
Loco+Sigilli
In Secret. Status tab., n. 469.301
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana