The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PERUTILE NOBIS

TEMPLUM, DEO DICATUM
 IN HONOREM SANCTORUM MARTYRUM COSMAE
ET DAMIANI IN LOCO V.D. «ALBEROBELLO»,
IN DIOECESI CONVERSANENSI-MONOPOLITANA,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. Perutile Nobis videtur venerationem alere ac fovere sanctorum martyrum qui «vicerunt propter sanguinem Agni» (Apc 12,11) quique exemplo et intercessione cunctos Christifideles aedificant. Quandoquidem Venerabilis Frater Dominicus Padovano, Episcopus Conversanensis-Monopolitanus ab Apostolica Sede postulavit, suum communeque cleri et populi christiani votum proferens, ut templum Deo dicatum in honorem sanctorum martyrum Cosmae et Damiani in loco v.d. «Alberobello» Basilicae minoris titulo ornaretur, Nos libentes eiusmodi postulationi concedimus. Audita ergo sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut templum supra dictum, in dioecesi Conversanensi-Monopolitana exstans, dignitate Basilicae minoris honestetur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris», die ix mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Quae vero statuimus, volumus nunc et in posterum firma esse, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Februarii, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis

ANGELUS card. SODANO

Loco+Sigilli

In Secret. Status tab., n. 469.754

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top