IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
FACTUS EST*
VENERABILIBUS DEI SERVIS ANDREAE DE
SOVERAL, AMBROSIO FRANCISCO FERRO ET XXVIII SOCIIS MARTYRIBUS BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Factus est Dominus fulcimentum meum; et eduxit me
in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me » (Ps 18, 19-20).
Dei virtutem, quae potissimum in humilibus manifestatur, perculiari vi experti
sunt Andreas de Soveral, Ambrosius Franciscus Ferro eorumque XXVIII Socii, qui,
Spiritu Sancto roborati ac christiana spe illuminati, suam vitam pro Christo
tradere atque summam caritatis testificationem reddere non dubitarunt, praemium
sic adipiscentes quod Dominus, iustus iudex, eis servavit. Dei Servi hi,
Brasiliae protomartyres ipsique archidioecesis Natalensis participes, quae in
septemtrionali-orientali plaga reperitur, suo sanguine Evangelii semen fecundum
reddiderunt, quod missionarii largiter illas inter gentes diffuderant. Eorum
sacrificii auctores Calviniani Batavi fuerunt, qui solum illud obtinentes,
pedetemptim catholicis religionis cultusque ademerunt libertatem et eos saeva
persecutione insectati sunt. Primus fidei clarorum testium manipulus die XVI
mensis Iulii anno MDCXLV morte occubuit. Dies illa dominica fuit atque fideles
in templum convenerant alicuius oppidi Cunhaú vocati, quod LXXX fere
chiliometra abest a Natalensi urbe. Parochus Andreas de Soveral, et ipse
Brasiliensis populi filius, Missam celebrabat, cui LXIX ferme homines, vel
pauciores alia ad historica documenta, intererant. Post panis vinique
consecrationem, milites et Indi omnes ianuas clauserunt omnesque effugii templi
aditus intercluserunt atque repente inermes fideles necare coeperunt, qui
violentiae illatae obstiterunt, sed cum eos senex pastor cohortaretur, precantes
martyrium ex voluntate susceperunt. Eorum nomina, praeter Andream de Soveral
presbyterum et Dominicum Carvalho laicum, haud sunt tradita.
Reliqui Dei Servi coronam vitae die III mensis Octobris eiusdem anni in loco
quodam Uruaçu appellato sunt consecuti. Ante quam necarentur crudelissime
ii sunt cruciati, sed a fide catholica deficere noluerunt. Ambrosius Franciscus
Ferro, Natalensis parochus, peculiari saevitia est vexatus, cum Christi esset minister. Inter eos qui sunt interempti,
ex quibus complures ad ipsius paroeciam pertinebant, laicus quidam eminuit,
Matthaeus Moreira, qui, cum carnifices a tergo eiusdem cor eruerent, suam erga
sacram Eucharistiam fidem proclamare valuit, dicens: « Laudatum sit
Sanctissimum Sacramentum ». Ex iis qui morte occubuerunt haec traduntur nomina:
Antonius Vilela iunior, Iosephus do Porto, Franciscus de Bastos, Didacus Pereira, Ioannes Lostau Navarro, Antonius Vilela Cid, Stephanus Machado de
Miranda, Vincentius de Souza Pereira, Franciscus Mendes Pereira, Ioannes da
Silveira, Simon Correia, Antonius Baracho, Ioannes Martins ac septem Socii,
Emmanuel Rodrigues Moura eiusque uxor, filia quaedam Antonii Vilela iunioris,
filia Francisci Dias iunioris, duae filiae Stephani Machado de Miranda. Insignis
horum triginta martyrum testificatio saeculorum decursu oblivione haud est
exstincta. Beatificationis Causa seu martyrii declaratio ab Archiepiscopo
Natalensi anno MCMLXXXIX incepta est. Suetis inquisitionibus historicis ac
theologicis felici cum exitu absolutis, apud Congregationem de Causis Sanctorum,
Nobis coram Decretum super martyrio die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII
prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die V mensis Martii iubilaris
Anni bis millesimi Romae celebraretur.
Hoc igitur die in foro ante Patriarchalem
Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
Nos, vota
Fratrum Nostrorum Hectoris de Araújo Sales Archiepiscopi Natalensis, Michaëlis
Cardinalis Michai Kitbunchu Archiepiscopi Bangkokiensis, Alexandri Kaszkiewicz
Episcopi Grodnensis Latinorum, Richardi Cardinalis Vidal Archiepiscopi Caebuani,
et Pauli Iosephi Pham Dình Tung Archiepiscopi Hanoiensis, necnon plurimorum
aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de
Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Andreas de Soveral, Ambrosius
Franciscus Ferro et viginti octo Socii, Nicolaus Bunkerd Kitbamrung, Maria
Stella Adelaidis Mardosewicz et decem Sociae, Petrus Calungsod et Andreas a Phú
Yên Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Andreae de
Soveral, Ambrosii Francisci Ferro et viginti octo Sociorum die tertia Octobris; Nicolai Bunkerd Kitbamrung die decima secunda Ianuarii; Mariae Stellae
Adelaidis Mardosewicz et decem Sociarum die quarta Septembris; Petri Calungsod
die secunda Aprilis; et Andreae a Phú Yên die vicesima sexta Iulii in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Cunctis hominibus
fulgentia exhibent exempla praeclari hi martyres, unde catholica fides et
probandaque opera usque proferantur et quam plurimos homines ubique terrarum
attingant, quo cuncti supernis firmati praesidiis, salutifera Domini dona et
Evangelii beneficia prolixius adipiscantur. Quae autem decrevimus, volumus nunc
et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non
officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Martii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 6, pp. 340-342