IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IN NOMINE
VENERABILI SERVO DEI ANDREAE
A PHÚ YEN BEATORÙN CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « In nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et
terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur: "Dominus Iesus
Christus!", in gloriam Dei Patris » (Phil 2, 10-11).
Iuvenis Andreas, protomartyr Ecclesiae Dei quae est in Vietnamia, vita sua et
apostolatu proclamavit Iesum esse Dominum nec non usque ad ultimum terrestris
suae exsistentiae, quamvis letaliter saucius, in labiis nomen habuit Iesum,
Salvatorem et amicum. Intrepidus hic Christi testis natus est anno MDCXXV vel
MDCXXVI in provincia Phú Yên, nunc dioecesi Quinhonensi. loanna, mater eius,
quamquam vidua, filium diligenter sapienterque instituit. Puer, corpore
infirmus, acri fruebatur ingenio et indole proclivi ad bonitatem. Matre
instanter rogante, pater Alexander de Rhodes, missionarius ex Societate Iesu in
Cocincina, recipere decrevit puerum inter alumnos suae curae concreditos.
Litteris Sinensibus incumbens, Andreas brevi tempore ceteros discipulos
superavit. Quindecim annos natus, una cum matre suscepit baptismum. Inseguenti
quidem anno a memorato missionario acceptus est inter operis sodales. Post
adeptam religiosam culturalemque institutionem, adhaesit associationi
catechistarum cui nomen « Domus Dei », cuius erat propositum totam per vitam
Evangelii ministerio sese dicare, missionarios adiuvando in regno Dei
diffundendo. Servus Dei docilis fuit gratiae, nixus fide, humilitate, praecipua
in aegrotantes caritate atque sollicitudine salutis animarum. Pater de Rhodes de
eo scripsit: « Adfirmare possum me nullum offendisse novitium neque religiosum
quempiam tam diligentem, tam castis cogitationibus praeditum animoque virginali
». Dum Andreas Ecclesiae missionem naviter participaret auxiliatricem
missionariis ferens operam, civiles auctoritates christianae religionis
diffusionem illis in regionibus prohibere coeperunt et singulari modo
autochthones catechistas persegui. Servum Dei, captum die XXV Iulii anno
MDCXLIV, percussum atque vinctum, milites duxerunt coram urbis praefecto, qui
conatus est eum a fide abstrahere. Sed iuvenis constans respondit se christianum
esse paratumque ad supplicia toleranda ut fidem suam servaret: immo declaravit
sibi sive cruciari sive mori gloriosissimum esse. Quae verba exacerbaverunt
iudicis animum, qui iussit eum in carcerem transferri. Capite damnatus,
vespere sequentis diei per vias et plateas urbis Kè Chám, nunc sitae in
diocesi Damangensi, ductus est ad supplicium. Comitata est eum frequens turba, admiratione affetta ob firmum
animum eius et laetitiam. Ipse autem hortatus est christianos adstantes ut
fortes manerent in fide nec ob eius mortem angerentur, utque precibus suis
fulcirent. Lancea percussus est deindeque acinace obtruncatus. Antequam letalem
reciperet extremum ictum voce magna nomen Iesum invocavit. Hoc modo martyrii
coronam est consecutus.
Corpus eius translatum est et religiose sepultum in Macao, ubi sex post
menses incohatus est processus ordinarius canonizationis. Rebus omnibus attente
exquisitis a iure praescriptis, coram Nobis die XXVII mensis Ianuarii, anno MM,
promulgatum est Decretum super martyrio. Deinde statuimus ut beatificationis
ritus eodem anno, die V mensis Martii, Romae perageretur.
Hoc igitur die in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum
sollemnia hanc ediximus, formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Hectoris de Araújo Sales, Archiepiscopi
Natalensis, Michaélis Cardinalis Michai Kitbunchu, Archiepiscopi Bangkokensis,
Alexandri Kaszkiewicz, Episcopi Grodnensis Latinorum, Richardi Cardinalis Vidal,
Archiepiscopi Caebuani, et Pauli Iosephi Pham D́nh Tung, Archiepiscopi
Hanoiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei
Andreas de Soveral, Ambrosius Franciscus Ferro et viginti octo Socii, Nicolaus
Bunkerd Kitbamrung, Maria Stella Adelaidis Mardosewicz et decem Sociae, Petrus
Calungsod et Andreas a Phú Yên Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque
festum: Andreae de Soveral, Ambrosii Francisci Ferro et viginti octo Sociorum
die tertia Octobris; Nicolai Bunkerd Kitbamrung die decima secunda Ianuarii;
Mariae Stellae Adelaidis Mardosewicz et decem Sociarum die quarta Septembris;
Petri Calungsod die secunda Aprilis; et Andreae a Phú Yên die vicesima sexta
lulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Considerantes frugiferam tot beatorum martyrum passionem, qui veluti fulgidae
stellae enitent super Ecclesiae firmamentum, Nos ineffabili expleti sumus
gaudio. Spem etiam firmam habemus ut per efficacem apud Deum eorum
intercessionem atque heroicum exemplum multis in terris novae hominum
generationes fidem catholicam suscipiant et iugiter vivam conservent.
Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus
ac operibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque
Ipsi cum religione primi invocavimus.
Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus quibuslibet non officientibus.
Datum Romae, apud Sancturn Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis
Martii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
De mandato Summi
Pontificis
+ANGELUS card. SODANO
Loco+Sigilli
In Secret. Status tab., n. 473.090
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana