The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ITEM LAUDE

VENERABILI DEI SERVO PETRO
 CALUNGSOD BEATORUM CAELITUM
HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Item laude dignum est agmen illud, de opere missionum ad Gentes tam optime meritum, catechistarum scilicet, ... qui spiritu apostolico imbuti, magnis laboribus singulare et omnino necessarium adiumentum conferunt ad dilatationem fidei et Ecclesiae (CONC. OECUM. VAT. II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 17). Inter catechistarum agmina recensendus est quidem Venerabilis Dei Servus Petrus Calungsod qui, anno MDCLXVII, adulescens parentes reliquit et terram patriam, Philippinas scilicet Insulas, ut laicus sociatam praestaret operam Missionariis Hispanis e Societate Iesu, qui inter incolas Insularum Mariannarum in Oceania Evangelii lumen perfundebant. Huius laici auxilium ad Dei Regnum dilatandum humile exstitit et munificum, idque fastigium attigit cum Dei servus, summa allectus caritate, sanguinem suum pro fide effudit. Primo mane diei II mensis Aprilis anno MDCLXXII, servus Dei, catechista factus, moderatorem missionis, p. Didacum Aloisium de San Vitores, S.I., in insulam Guamensem, ad vicum vulgo Tumhon, comitatus est. Illic infantem quandam recens natam sacris baptismatis aquis abluere cupiebant; huius tamen pater, nomine Matapang, qui a christiana defecerat fide, magna motus indignatione erga Deum, consensum baptismi negavit et apostatam publice se patefecit; consilium ilico cepit duos missionarios necandi, quem ad finem socium quendam nomine Hirao quaesivit. Interea, illa infans puellula, christiana eius matre consentiente, sacramentali baptismatis lavacro est abluta. Matapang, hasta enseque armatus, cum socio regressus est et hasta percutere conatus est catechistam, qui tamen, magna corporis celeritate, ictus vitare potuit, sed illinc fugere noluit ut superiorem suum comitari pergeret; denique novis hastae ictibus prius in pectore deinde in capite letaliter percussus est. Priusquam tamen animum exhalaret, a suo superiore sacramentali recreatus est absolutione. Statim postea occisus est P. Didacus. Horum Christi testium corpora, ad petram ligata, ab ipsis carnificibus in mare sunt demersa. Ceteri missionarii, certiores redditi de tali eventu, Dominum magnificarunt qui tanta gloriae corona hos duos fratres redimire voluit. De iuvene Petro dixerunt: Beatus ille, qui mercedem recepit de famulatu his quattuor annis Deo iugiter praestito in haud facili missione!; P. Didacum superiorem suum in caelum praecessit! . Deinde laudibus cumularunt eum uti iuvenem optimis moribus instructum, catechistam virtutibus ornatum, fidelem missionariorum socium et bonum Christi militem. Post ritum beatificationis Servi Dei Didaci Aloisii de San Vitores die VI mensis Octobris anno MCMLXXXV habitum, studium causae beatificationis pro Petro Calungsod increbruit in Insulis Philippinis ac maxime in regione vulgo Visayas, ex archidioecesi Caebuana, eius natali terra. Canonica recognitio super martyrio apud Curiam Caebuanam anno MCMXCIV est instructa. Postea apud Congregationem de Causis Sanctorum sessiones habitae sunt a Consultoribus historicis et a speciali Theologorum congressu, addito sane voto positivo. Patres Cardinales et Episcopi in sessione ordinaria die XI mensis Ianuarii anno MM habita deliberaverunt de causa. Die XXVII eiusdem mensis Nobis coram decretum prodiit super martyrio. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die V mensis Martii huius iubilaris anni Romae celebraretur.

Hoc igitur die in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Hectoris de Arajo Sales, Archiepiscopi Natalensis, Michalis Cardinalis Michai Kitbunchu, Archiepiscopi Bangkokensis, Alexandri Kaszkiewicz, Episcopi Grodnensis Latinorum, Richardi Cardinalis Vidal, Archiepiscopi Caebuani, et Pauli Iosephi Pham Dnh Tung, Archiepiscopi Hanoiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Andreas de Soveral, Ambrosius Franciscus Ferro et viginti octo Socii, Nicolaus Bunkerd Kitbamrung, Maria Stella Adelaidis Mardosewicz et decem Sociae, Petrus Calungsod et Andreas a Ph Yn Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Andreae de Soveral, Ambrosii Francisci Ferro et viginti octo Sociorum die tertia Octobris; Nicolai Bunkerd Kitbamrung die decima secunda Ianuarii; Mariae Stellae Adelaidis Mardosewicz et decem Sociarum die quarta Septembris; Petri Calungsod die secunda Aprilis; et Andreae a Ph Yn  die vicesima sexta Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Consueta etiam habita de vita virtutibusque Beati, quem diximus, oratione, eundem venerati sumus ac summa cum religione primi invocavimus.

Quae autem decrevimus et fecimus, volumus nunc et in posterum vim habere, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Martii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

De mandato Summi Pontificis

+ANGELUS card. SODANO

Loco+Sigilli

In Secret. Status tab., n. 471.173

 

 

Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top