The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

LIBENTER HANC*

VENERABILI SERVO DEI NICOLAO BUNKERD KITBAMRUNG
 BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Libenter hanc patior acerbitatem, quoniam Deus permittit ut ego patratos luam errores et peccata pro mundi pace et pro dilecti mei populi utilitate... Iesum, meum supremum Magistrum vestigiis sequens. Deum semper precatus sum pro illis tribus falsis testibus qui me mendacii reum accusaverunt... . Haec verba Nicolaus Bunkerd Kitbamrung ad episcopum suum scripsit e carcere, dum per tres novissimos vitae suae annos propter sacerdotium et assiduam Evangelii sollicitudinem ingentes patiebatur dolores. Pater Nicolaus in Thailandia die XXXI mensis Ianuarii anno MDCCCXCV natus est, in Provincia vulgo Nakhon Pathon prope Bangkokium. Ecclesiasticis studiis expletis, die XXIV mensis Ianuarii anno MCMXXVI sacro presbyteratus ordine est insignitus in cathedrali ecclesia Bangkokiensi, Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicata. Ab inito sacerdotio alacrem se praebuit ad Evangelium gentibus nondum christianis ferendum et ad catholicos in plenam fidei firmitudinem revocandos. Catechistas diligenter instituit, conversionem textuum liturgicorum in Thailandicam linguam summo curavit studio, eiusque nomen ob auxilium pauperibus assidue praestitum quandam favoris popularis auram obtinuit. Ad incepta contulit pro suis fratribus sacerdotibus iuvandis, et adiumentum praebuit ad vitam suorum civium digniorem reddendam. Omnibus adiutor, amicus, magister ac potius sacerdos exstitit. Anno MCMXXXIII simul cum alio presbytero, missionale iter arripuit per montes in Thailandia septemtrionali, vicos peragrans nondum christiana fide signatos. Usque ad vicum vulgo Burma pervenit intuitu missionalis ministerii. Attamen diversis ex adiunctis custodia est detentus eo ipso tempore quo Deus vocaturus erat eum ad aliud reddendum testimonium.

Ad annum MCMXL exortus est nationalismus politicus et socialis clamitans: Una civitas: Thailandia! Una religio: Buddhismus

Ad res nimias perventum erat! Associationes, Coetus stirpis Thailandicae appellatae, ex omni civitatis parte sunt exortae, quae statim in christianos Thailandicos irruerunt. Hi quidem discrimina passi sunt et persecutiones; templa et scholae clausa sunt, quaedam etiam igne consumpta. Eminentes sacerdotes, quos inter P. Nicolaus, sunt oppugnati. Quamvis adiuncta instarent pericula, Servus Dei ministerium palam exercere non cessavit, sive gregem suum invisendo, sive animum illius in difficultatibus firmando, sive sacramenta administrando. Quidam ex presbyteris in tutiores partes nationis sese receperunt; Nicolaus suo populo adesse maluit. Die XII mensis Ianuarii anno MCMXLI, dum in sollemnitate Epiphaniae Domini populum ad Eucharisticam celebrationem congregaret, Pater Nicolaus simul cum octo fidelibus comprehensus est; alii coacti sunt ad falsum testimonium reddendum; omnes in carcerem Bangkokiensem sunt deportati. Specie processus peracta, ex qua ne ulla quidem vera erui poterat probatio, ad vincula unus quisque damnatus est per aliquot annos. P. Nicolaus longiore poena multatus est, quindecim scilicet annorum. In carcere sociis catholicis solamen ferebat eosque statis horis congregabat ad orandum. Exiguum cibum cum indigentibus participabat; intra muros carceris docere et baptizare potuit duodeseptuaginta inclusos. Hac de causa, asperius tractatus est et in partem carceris phthisicis destinatam consulto est translatus: hoc quidem illi exstitit veluti poena capitis. Brevi enim tempore illa vitiatus est contagione, quae eum die XII mensis Ianuarii anno MCMXLIV ad mortem duxit. Corpus eius, semitectum ac feretro privatum, in fovea quadam prope templum Buddhistarum est conditum, sed aliquantum post erutum est et in Cathedrali templo Bangkokiensi debita dignitate sepultum. Sepulcrum eius sedes factum est quo fidelis populus se confert memoriam veneraturus Servi Dei qui pro Deo et pro Ecclesia animam posuit. Beatificationis et canonizationis causa incohata est anno MCMXCV et decretum prodiit super martyrio die XXVII mensis Ianuarii anno MM. Deinde statuimus ut beatificationis ritus Romae eodem anno, die V mensis Martii, Romae perageretur. Hoc igitur die in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Hectoris de Arajo Sales, Archiepiscopi Natalensis, Michaelis Cardinalis Michai Kitbunchu, Archiepiscopi Bangkokiensis, Alexandri Kaszkiewicz, Episcopi Grodnensis Latinorum, Richardi Cardinalis Vidal, Archiepiscopi Caebuani, et Pauli Iosephi Pham Dnh Tung Archiepiscopi Hanoiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Andreas de Soveral, Ambrosius Franciscus Ferro et viginti octo Socii, Nicolaus Bunkerd Kitbamrung, Maria Stella Adelaidis Mardosewicz et decem Sociae, Petrus Calungsod et Andreas a Ph Yn Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Andreae de Soveral, Ambrosii Francisci Ferro et viginti octo Sociorum die tertia Octobris; Nicolai Bunkerd Kitbamrung die decima secunda Ianuarii; Mariae Stellae Adelaidis Mardosewicz et decem Sociarum die quarta Septembris; Petri Calungsod die secunda Aprilis; et Andreae a Ph Yn die vicesima sexta Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem decrevimus et fecimus, volumus nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Martii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 133-135

 

Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top