IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MAIOREM DILECTIONEM*
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE STELLAE MARDOSEWICZ ET DECEM
SOCIIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Maiorem dilectionem nemo habet, ut animam suam
quis ponat pro amicis suis» (Io 15, 13). Dominus Iesus qui se libere gratuitoque
pro mundi salute obtulit, suos discipulos docuit ut eius exemplum sequerentur,
invicem diligentes quemadmodum ipse eos dilexit (cfr Io 15, 12). Divinam hanc
disciplinam in se receperunt eamque re adimpleverunt Soror Maria Stella a
Sanctissimo Sacramento et decem sociae, quae pertinuerunt ad Congregationem
Sororum Sacrae Familiae de Nazareth, quam condidit Beata Maria a Iesu Bono
Pastore (saeculari nomine Francisca Siedliska vocata). Hae Dei XI Servae
gratiae semen prudenter coluerunt, quod in Baptismo in earum cordibus iactum
est; studiose suam religiosam consecrationem tenuerunt atque humili operosaque
caritate urbis Nowogródek genti inservierunt, quae tunc ad Poloniam pertinebat
nunc ad Bielorussiam Transfigurationis Domini Nostri templum curare atque
pueris christianam doctrinam tradere solebant. Plurium stirpium cum illius
regionis hominibus ex facili sociabantur iisque pacis ac belli tempore opem
ferre conabantur.
Anno MCMXXXIX Nowogródek urbs a Russorum exercitu capta
est, quam deinde Germanorum copiae tenuerunt, compluribus illatis aerumnis ac
luctibus itemque adversus catholicam Ecclesiam vitamque religiosam impedimentis inductis. Transfigurationis templum, quod Sorores custodiebant, solacium et spem in illis violentiae tenebris praebuit. Sororum Sacrae Familiae
de Nazareth apostolatus nazistarum odium genuit, qui anno MCMXLIII plus quam CXX
homines ceperunt, ut eosdem necarent. Sorores Christi caritate compulsae, suam
vitam tradere pro obsidibus decreverunt, inter quos complures matresfamilias et
annumerabantur patresfamilias. Idem propositum, ut unus illius loci sacerdos
liberaretur, iterarunt. Deus ipsarum precationes audivit. Die XXXI mensis
Iulii anno MCMXLIII in vincula coniectae sunt. Noctu ad supremum sacrificium se
comparaverunt. Subsequenti die, prima luce, extra civitatem perductae sunt, quae
post precationem, bene dictione ab antistita
accepta, in vicem valedixerunt. Singillatim per ictum in capite prope foveam iam
paratam interemptae sunt. Hae sunt Dei Servae quae martyrii coronam adeptae
sunt:
- Soror Maria Stella a Sanctissimo Sacramento (saeculari nomine Adelaidis Mardosewicz vocata). Complura ipsa officia sustinuit in urbe
Nowogródek, secundo universali bello ingruente, antistitae partes egit. Animi bonitate, liberalitate, in proximum caritate ac precatione enituit.
- Soror Maria
Imelda a Iesu Hostiae, saeculari nomine Hedvigis Carolina Żak appellata.
- Soror Maria Raimunda a Iesu et Maria, saeculari nomine Anna Kukolowicz vocata.
- Soror Maria Daniela a Iesu et Maria Immaculata, saeculari nomme Eleonora
Aniela Jóźwik vocata.
- Soror Maria Canuta a Iesu in Horto Gethsemani,
saeculari nomine Iosepha Chrobot appellata.
- Soror Maria Sergia a Virgine
Perdolente, saeculari nomine Iulia Rapiej vocata.
- Soror Maria Guidona a
Divina Misericordia, saeculari nomine Helena Cierpka appellata.
- Soror Maria
Canisia, saeculari nomine Eugenia Mackiewicz vocata.
- Soror Maria Felicitas,
saeculari nomine Paulina Borowik appellata.
- Soror Maria Heliodora, saeculari
nomine Leocadia Matuszewska vocata.
- Soror Maria Boromea, saeculari nomine
Veronica Narmontowicz appellata.
Servae hae Dei, interemptae, fidei martyres
habitae sunt. Canonizationis Causa, illius loci condiciones cum sinerent, apud
Curiam Varsaviensem instituta est. Cunctis perfectis rebus, Nobis coram die
XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX Decretum super martyrio prodiit. Statuimus
igitur ut beatificationis ritus die V mensis Martii Iubilaris anni
bismillesimi ageretur.
Hoc igitur die in foro ante Patriarchalem Basilicam
Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
Nos, vota Fratrum
Nostrorum Hectoris de Araśjo Sales Archiepiscopi Natalensis, Michaėlis
Cardinalis Michai Kitbunchu Archiepiscopi Bangkokiensis, Alexandri Kaszkiewicz Episcopi
Grodnensis Latinorum, Richardi Cardinalis Vidal Archiepiscopi Caebuani, et Pauli
Iosephi Pham Đģnh Tung Archiepiscopi Hanoiensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Andreas de Soveral, Ambrosius Franciscus Ferro et
viginti octo Socii, Nicolaus Bunkerd Kitbamrung, Maria Stella Adelaidis
Mardosewicz et decem Sociae, Petrus Calungsod et Andreas a Phś Yźn Beatorum
nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Andreae de Soveral, Ambrosii
Franciscus Ferro et viginti octo Sociorum die tertia Octobris; Nicolai Bunkerd
Kitbamrung die decima secunda Ianuarii; Mariae Stellae Adelaidis Mardosewicz et
decem Sociarum die quarta Septembris; Petri Calungsod die secunda Aprilis; et
Andreae a Phś Yźn die vicesima sexta Iulii in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Hominibus cunctis luculenta exhibent exempla praeclarae hae martyres sorores,
unde catholica fides et probanda opera usque proferantur et quam plurimos
homines ubique terrarum attingant, qui supernis firmati praesidiis salutifera
Domini dona et beneficia ubertim consequantur.
Quae autem decrevimus, volumus
nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non
officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis
Martii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 8, pp. 509-511
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana