Ad perpetuam rei memoriam. - « Ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham
ad meipsum » (Io 12, 32). Sic Ioannes suo in Evangelio Iesu mysterium
significat qui se penitus ad Patrem obtulit. Quae res funditus adimpletur si
quis plane amore implicatur.
Anna Rosa Gattorno Patris rationem agendi per gratiam detexit eidemque sese
omnino accommodavit. « Mi Bone, quomodo agere possum, ut mundus totus te
diligat? ». Id factum est cum se ipsa totam Domino offerret: « Mea dilectio!
adhibe me veluti miserum instrumentum, ut fides refoveatur ac peccatores ad
conversionem incitentur ». Studiosus hic eius animae impetus in dies factus est
praestabilior status eius vitae, quae, succedentibus annis, rebus humanis
affecta, verticem plenae immolationis in Patris gloriam ac delectamentum
attigit, peccatores se converterent omnesque homines sanctificarentur. Rosa
Gattorno die XIV mensis Octobris anno MDCCCXXXI Ianuae, Francisco et Adelaide
Campanella parentibus, orta est ex familia scilicet altioris ordinis solidaeque
christianae disciplinae. Eodem die Baptismi fonte expiata est atque anno
MDCCCXLIII confirmationis sacramentum suscepit. Intra familiae fines ad illius
temporis consuetudinem instituta, indolem sensibilem, amabilem, ad caritatem
pietatemque patentem, sed firmam mox ostendit, ut principiis difficilis illius
aetatis, clericatui adversis, obsisteret. XXI annos nata, die V mensis Novembris
anno MDCCCLII consobrino Hieronymo Custo nupsit, ex quo tres liberi nati sunt,
sed sex post annis vidua facta est. Maxima nata, infans, surda mutaque est facta
et minimus natu, continuo postquam pater mortuus est et ipse interiit. Complures
gravesque difficultates, quae in eam coniugem et matrem irruerunt, graviter
ipsam affecerunt. Sed dolens Rosa Gattorno spiritus vim reciperavit; sic
precatione ac sacra Eucharistia quotidie recepta, sustentata, Iesum cruci
affixum contemplans, animadvertit se singulari fidei amorisque impulsu ad eum
persequendum vocari, cum se totam Eo offerret atque aegritudines et aerumnas
multorum fratrum participaret, pro quibus eximia caritate usque elaboravit,
minime filiolorum neglectis officiis. Cum praesideret « Piae Consociationi
Filiarum Mariae Immaculatae, novarum Ursulinarum », quam ei tradidit Iosephus
Frassinetti sacerdos, archiepiscopo Charvaz plane consentiente, varias nimirum
caritatis Consociationes coluit, a quibus propter sui donationem et interiores
divitias quaerebatur. A confessario directa, sustentata ab Archiepiscopi
impellenti cohortatione, ac potissimum Venerabili Pio IX, praestabiliter
suadenti, studiose obtemperans, Placentiae die VIII mensis Decembris anno
MDCCCLXVI Congregationem Filiarum a Sancta Anna condidit, impulsum adimplens
receptum. Die XXVI mensis Iulii anno MDCCCLXVII religiosum vestimentum induit,
civilibus quaestionibus solutis, atque vota religiosa anno MDCCCLXX nuncupavit.
Compluribus aegritudinibus spiritalibusque vicissitudinibus superatis, iacturam
simul faciens naturalium vinculorum matrisque usque amabilis, perstudiose sese «
Dei Operae » addixit, cum se Providentiae devoveret atque animoso caritatis
impulsu concitaretur, exoptans usque ut Iesu in dolentibus membris hominumque
vulneribus dumtaxat inserviret atque Amoris nuntium quovis gentium exhibens qui
salvat ac omnium cordium curat vulnera. Sensu illo ac materna sollicitudine,
quibus peculiariter locupletabatur, ad omne genus paupertatis humanaeque
aegritudinis accessit, cum se parvulis, pauperibus, infirmis, senibus,
inermibus, iuvenibus ad pericula proiectis, penitus devoveret. Ipsius animarum
salutis Evangelii diffundendi studium finibus quibusdam coerceri non potuit, sic
eius Institutum mox idemque in totam Italiam, in Boliviam, Brasiliam, Chiliam,
Peruviam, Erythraeam, Galliam et Hispaniam, productum est. Ea moriente tria
milia et quingentae sorores numerabantur. Anna Rosa Gattorno Romae die VI mensis
Maii anno MCM supremum vitae diem egit, spectabili sanctitatis fama perfulsa,
quam complura eius intercessioni adscripta confirmaverunt beneficia.
Beatificationis Causa anno MCMXII apud Vicariatum Urbis incohata est. Cunctis
absolutis rite rebus. die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII Nos declaravimus
Ipsi Dei Servam virtutes heroum in modum exercuisse. Postea Congregatio de
Causis Sanctorum felici eum exitu sanationem prodigiosam vestigavit, quae
intercessioni Matris Rosae Gattorno adscripta est. Decretum super miraculo die
XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX eoram Nobis prodiit. Statuimus igitur ut
Beatificationis ritus die IX mensis Aprilis iubilaris anni bismillesimi
celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano, inter Missarum sollemnia formulam hanc
protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iairi Jaramillo Monsalve, Episcopi Sanctae
Rosae de Osos, Francisci Bible Schulte. Archiepiscopi Novae Aureliae, Camilli
Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, et Iacobi Pazhayattil,
Episcopi Irinialakudensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Marianus a Iesu Euse Hoyos, Franciscus Xaverius Seelos, Anna Rosa Gattorno,
Maria Elisabeth Hesselblad et Maria Teresia Chiramel Mankidiyan Beatorum nomine
in posterum appellentur eorumque festum: Mariani a Iesu Euse Hoyos die decima
tertia Iulii, Francisci Xaverii Seelos die quinta Octobris, Annae Rosae Gattorno
die sexta Maii, Mariae Elisabeth Hesselblad die quarta Iunii et Mariae Teresiae
Chiramel Mankidiyan die sexta Iunii in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Placet omnino caritatem ac liberalitatem insignis huius, mulieris extollere,
quae sua opera luculenter in familiam atque in pauperes humiliorisque ordinis
homines contulit, ob oculos Evangelii usque monitionibus habitis. Exoptamus
igitur ut huius caelitis testificationibus incitati homines qui nunc sunt idem
patrare contendant. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et
firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis
Aprilis, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 1, pp. 10-12