The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EGO, SI

VENERABILI SERVAE  DEI MARIAE
ELISABETH HESSELBLAD
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum» (Io 12, 32). Domini Iesu promissio mirum in modum vitam illustravit Servae Dei Mariae Elisabeth Hesselblad, quae vocem Christi audivit sublimemque in cruce vidit revelationem amoris Patris caelestis uti Ecclesiae humanaeque familiae cardinem. Mysterium Calvariae et evangelicum verbum in fide vivens, sequelam suscepit divini Magistri et pro causa unitatis christianorum ut unum essent (cfr lo 17, 21) maximopere studuit.

Fortis haec humilisque mulier die IV mensis Iunii anno MDCCCLXX ex parentibus Augusto Roberto Hesselblad et Gisa Pettersdotter Dag in Suetia, in pago vulgo Fåglavik est nata. Sequenti mense in paroecia loci Hudene, in sinu Reformatae Ecclesiae Sueticae, baptismali lavacro est abluta. Primos vitae annos diversis in locis transegit, paupertatem perferens et incommoda valetudinis; crevit tamen aequo et aperto animo erga Deum et proximum. Inde ab infantia, sciens condiscipulos scholae ad diversas pertinere ecclesias, interrogare sese coepit quodnam verum esset ovile Christi, lumen simul ex alto precibus exquirens. Anno MDCCCLXXXV, summa fide ducta erga praesentiam Iesu in Eucharistia, primo ad sacrum accedit convivium. Sedecim annos nata de auxilio propinquis praestando curam adhibuit. Hac de causa in Civitates Foederatas Americae Septemtrionalis se contulit, ubi, plures patiens angustias, cotidianum victum honeste obtinuit. Novi Eboraci officium exercuit aegrorum ministrae, corporibus animisque adiumentum ferens. Laeto gratoque animo erga Dominum, qui eam duxerat ad quaerendam veritatem, die XV mensis Augusti anno MCMII Catholicae Ecclesiae fidem est amplexa. Romae in iisdem vixit aedibus Sanctae Birgittae, quam magis in dies mirata est et ardenter coluit. Difficiles post annos obtinuit ut Ordo Sanctissimi Salvatoris Romam transferretur, quod effecit ut novus enasceretur ramus ex vetere Birgittino stipite, signis temporum respondens, fidelitate tamen servata erga traditiones de contemplati va et liturgica vita. lnstituit enim Ordinem Sanctissimi Salvatoris a Sancta Birgitta, cuius regimen ad obitum usque suum sapienter, firmiter comiterque tenuit. Socias suas cultu imbuit erga sanctissimam Eucharistiam, veneratione erga Deiparam Virginem et fiducia in divina Providentia, quae iuvit eam ad difficultates et paupertatem profligandas. Quaerens tantummodo gloriam Dei animarumque salutem, activas habuit partes vitae ecclesialis et praesertim, humilitate compulsa, vires ad Christi regnum dilatandum insumpsit. Contemplatione, corporis afflictatione et evangelico testimonio, ad christianorum unitatem quod attinet, communionem Lutheranos inter et Eclesiam Catholicam ardenter provexit. In Suetia et in India suum implantavit 0rdinem. Altero mundiali saeviente bello, pacem diffundendam curavit et caritatis opera explevit pro Sororibus, pro Romano populo et pro Hebraeis, qui ob improbas leges persecutionem patiebantur. Ad lumen suae fidei ignemque caritatis inflammandum, artam assidue coluit consuetudinem cum Christo Ipsique cogitatione, verbo et opere se aptavit. Verbum Dei, liturgia, vita contemplationis, caritas erga proximum, votorum religiosorum regulaeque observantia sustinuerunt eam in itinere sanctitatis, quod perseveranti, assiduo laetaque animo percucurrit. Usque ad martem singulis in mumis adimplevit voluntatem Dei, qui anno MCMLVII die XXIV mensis Aprilis eam ad se vocavit. Sanctitatis fama, qua vivens fruebatur, post mortem increbruit, hac de re Vicarius Romanae dioecesis anno MCMLXXXVII beatificationis et canonizationis Causam incohavit. Nosmet Ipsi die XXVI mensis Martii anno MCMXCIX sollemniter declaravimus Servam Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse.

Promulgato decreto de mira sanatione, intercessioni Servae Dei adscripta, statuimus ut Romae die IX mensis Aprilis hoc anno Magni Iubilaei beatificationis ritus ageretur. Hodie igitur, in foro Basilicam Sancti Petri Apostoli Vaticanam prospiciente, inter sacra hanc ediximus formulam:

Nos vota Fratrum Nostrorum Iairi Jaramillo Monsalve, Episcopi Sanctae Rosae de Osos, Francisci Bible Schulte, Archiepiscopi Novae Aureliae, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, et Iacobi Pazhayattil, Episcopi Irinialakudensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Marianus a Iesu Euse Hoyos, Franciscus Xaverius Seelos, Anna Rosa Gattorno, Maria Elisabeth Hesselblad et Maria Teresia Chiramel Mankidiyan Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Mariani a Iesu Euse Hoyos die decima tertia Iulii, Francisci Xaverii Seelos die quinta Octobris, Annae Rosae Gattorno die sexta Maii, Maria Elisabeth Hesselblad die quarta Iunii et Mariae Teresiae Chiramel Mankidiyan die sexta Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

 In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem hasce per Litteras decrevimus, nunc et in posterum vim habere volumus, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die nono mensis Aprilis, anno Magni Iubilaei bismillesimo, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis

+ANGELUS card. SODANO

 Loco+Sigilli

In Secret. Status tab., n. 482.624

 

 

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top