The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

 EUNTES IN MUNDUM*

VENERABILI SERVO DEI FRANCISCO XAVERIO SEELOS
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Euntes in mundum Universum praedicate evangelium omni creaturae» (Mc 16, 15). Missionali studio penitus inspiratus Servus Dei Franciscus Xaverius Seelos suam insumpsit vitam Verbo Dei nuntiando, ut animae magis derelictae amorem Dei experiri nec non secundum Evangelium vitam gerere possent.

Franciscus Xaverius Seelos primum vidit lumen die XI mensis Ianuarii anno MDCCCXIX in Germania, in urbe vulgo Fussen. Eodem die in paroeciali templo sancti Magni baptismali lavacro est ablutus. Inde a iuvenili aetate sacerdotium appetiit. Philosophicis studiis expletis, anno MDCCCXLII Seminarium dioecesanum ingressus est. Cum vero missionarios nosceret Congregationis Sanctissimi Redemptoris, cuius est Evangelium tenuioribus tradere, consilium cepit se illis sociandi atque explicandi ministerium pro immigratis Germanis morantibus in Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis. In Congregationem receptus est die XXII mensis Novembris anno MDCCCXLII. Sequenti anno a Gallica urbe Portu Gratiae Neo-Eboracum se contulit. Noviciatu peracto studiisque theologicis persolutis, Baltimorae in templo suae Congregationis Deo in honorem Sancti Iacobi dicato die XXII mensis Decembris anno MDCCCXLIV sacro presbyteratus ordine est insignitus. Deinde, Pittsburgi novem per annos ministerium explicavit in paroecia sanctae Philomenae, sociam praestans operam sancto Ioanni Neumann, superiori communitatis; munus deinde explevit superioris eiusdem communitatis et magistri noviciorum. De habitudine cum Ioanne Neumann, ipse Franciscus affirmavit: « In vitam activam me edocuit et uti moderator spiritus me duxit ». Propria ex eius comitate et proclivitate ad proximum excipiendum eiusque necessitates sublevandas orta est fama experti ministri sacramenti reconciliationis et moderatoris spiritus, ita ut christifideles ex dissitis quoque locis adirent eum. Ab omnibus missionarius habebatur semper subridens et vitae segreges munifico animo instructus. Fidelitatem servans erga suum Institutum, simplicitate vitae loquebatur. Sermones eius, biblicis citationibus ornati, iucunde audiebantur et a gentibus etiam indoctis intellegebantur. Inter opera apostolatus catechesis eminebat ad pueros, quam censebat fundamentum esse ad christianum ecclesialis communitatis incrementum. Anno MDCCCLIV, ab urbe Pittsburgo Baltimoram translatus est, deinde in urbes Cumbriam et Annapolim, ubi paroeciale exercuit ministerium et officium simul implevit institutoris iuvenum sodalium suae Congregationis. Quo in munere pastorem benignum et de eorum doctrinali institutione semper sollicitum se ostendit. Eos maxime imbuere nitebatur alacritate, spiritu sacrificii et apostolico studio pro suae gentis utilitate. Anno MDCCCLX inter candidatos relatus est ad episcopatum Sedis Pittsburgensis; obtinuit tamen a Pio IX ut a tali munere exoneraretur. Inter annos MDCCCLXIII-MDCCCLXVI apostolatui missionali itineranti se dedit, nuntiando Verbum Dei linguis Anglica et Germanica in variis regionibus Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis. Mense Septembri anno MDCCCLXVI, fatigatus ex apostolatu inter aegrotos flava febri correptos, ipsemet in eandem incidit. Morbum aequo animo pertulit: post breve tempus, nempe die IV mensis Octobris anno MDCCCLXVII, duodequinquaginta annos natus, de hac vita ad aeternam transiit. Divulgata eius sanctitatis fama, Causa beatificationis et canonizationis incohata est per Processum Informativum, qui habitus est inter annos MCM et MCMIII. Servatis de iure servandis, die XXVII mensis Ianuarii anno MM declaravimus Servum Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in gradum exercuisse.

Interea apud Curiam Archidioecesanam Novae Aureliae, annis MCMLXXIII- MCMLXXIX, instructa erat investigatio canonica de praesumpta mira sanatione cuiusdam mulieris, maligno carcinomate hepatico affectae, habita anno MCMLXVI et intercessioni Servi Dei Francisci Xaverii adscripta.

 Mira haec sanatio suetis inquisitionibus medicis et theologicis apud Congregationem de Causis Sanctorum est subiecta et felici quidem cum exitu. Ita Nobis coram die XXVII mensis Ianuarii anno MM decretum super mirum est evulgatum. Itaque statuimus ut ritus beatificationis Romae perageretur die IX mensis Aprilis hoc anno.

Hodie igitur in foro Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam prospiciente, inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iairi Jaramillo Monsalve, Episcopi Sanctae Rosae de Osos, Francisci Bible Schulte, Archiepiscopi Novae Aureliae, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, et Iacobi Pazhayattil, Episcopi Irinialakudensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Marianus a Iesu Euse Hoyos, Franciscus Xaverius Seelos, Anna Rosa Gattorno, Maria Elisabeth Hesselblad et Maria Teresia Chiramel Mankidiyan Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Mariani a Iesu Euse Hoyos die decima tertia Iulii, Francisci Xaverii Seelos die quinta Octobris, Annae Rosae Gattorno die sexta Maii, Mariae Elisabeth Hesselblad die quarta Iunii et Mariae Teresiae Chiramel Mankidiyan die sexta Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Aprilis anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 11, pp. 741-743

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top