IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MANDATUM NOVUM
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE TERESIAE
CHIRAMEL MANKIDIYAN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam.— « Mandatum novum do vobis, ... sicut dilexi vos,
ut et vos diligatis invicem »(Io 13, 34).
Huic Domini praescripto suam vitam Venerabilis Dei Serva Maria Teresia
Chiramel Mankidiyan commodavit, quae, Iesu docente exemplumque praebente, alios
adamare ac potissimum pauperes, aegrotos, derelictos et humilioris ordinis
homines didicit et ipsa magis operibus quam verbis efficacem egit
evangelizationem. Filia haec Ecclesiae Syro-Malabarensis, quae a Thomae Apostoli
praedicatione trahit originem, in pago quodam Puthenchira, Trichuriensis
provinciae, Civitatis Keralae, die XXVI mensis Aprilis anno MDCCCLXXVI Thoma ac
Thanda Chiramel Mankidiyan parentibus orta est, cui apud Baptismatis fontem
Teresiam indiderunt nomen. Suam propter filialem in Christi Matrem pietatem
obtinuit ut Baptismatis nomini Mariam anteferret. In familia quadam
difficultatibus laborante instituta est apostolatus familiae haec futura
auctrix. Teresia tertia ex quinque liberis, matre comi magistra, in pietatem ac
sanctitatem adolevit. Iam puella omni ope Deum amare voluit, qui cardo fuit et
caput eius vitae. Ut perfectae caritatis donum obtineret, quater in hebdomada
ieiunabat et pluries in die rosarium Marialem edicebat necnon nocte precans
vigilabat. Christo patienti se addicens, Ipsi decem annos nata suam virginitatem
sacravit. Evangelicam perfectionem persequens, vitam absconditam, precationis et
paenitentiae conquisivit. Paroeciale interea templum tribus cum sociis adire
solebat, quae operam dabat ut illud mundaretur et altare exornaretur. Eadem
faciens quae Iesus in apostolatu pauperes iuvabat, homines derelictos invisebat
eosque firmabat. Aegrotos curabat ac minime leprosos ac vaiolis infectos
vitabat, qui saepe a familiaribus opibus carentibus deserebantur. Eorum post
obitum pupillos colebat. Sic effari potuit: « In hoc perfecta est
caritas Dei nobiscum » (Io 4, 17).
Aliquid prophetici fere demonstrans, Teresia super suetas consuetudines sola
indigentes familias invisebat, quod quidam clerici etiam, reprehenderunt. Divino
praesidio nisa, renovata fiducia ad Nazarethanam familiam se convertit, exemplar
scilicet familiarum, quas instaurare et aedificare veluti ecclesias domesticas
studebat. Pro peccatoribus orabat, eorum pro conversione ieiunabat, eos
invisebat atque cohortabatur ut mentem mutarent. Ipsius paenitentiae ascesisque
exercitia in memoriam antiquorum monachorum eremitarumque summas asperitates
revocabant. Ei in magnis corporis spiritusque aerumnis versanti complura tribuit
Deus mystica dona. « Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto »(Gal 6,
17): hoc cum S. Paulo dicere potuit. Dominus a maligno eam temptari, de fide etiam et
castitate, sivit. Ab anno MCMII usque ad mortem domino Iosepho Vithayathil,
parocho Puthenchirano, prudenti scilicet spiritali moderatore, usa est. Eo
iuvante, Congregationem Sacrae Familiae condidit, quae familiis inserviret atque
prima, die XIV mensis Maii anno MCMXIV, nuncupavit vota, nomen sibi imponens
Mariam Teresiam. Cum eius sociae in novam Congregationem tamquam postulantes
reciperentur, ipsa prima Antistita electa est. Mater ac nutrix effecit ut suum
Institutum adolesceret. Humana et christiana disciplina puellas instituendo,
fundamenta ad mulieres liberandas et promovendas iecit. Haud paucae fuerunt
iuvenes, quae, eius simplicitate, humilitate fulgidaque sanctitate pellectae,
Congregationem ingrederentur. L annos nata, sanctitatis fama perfusa, die VIII
mensis Iunii anno MCMXXVI ex hoc mundo demigravit. Miraculorum deinceps fama eam comitata est, quae complures, ipsa intercedente, devoti obtinuerunt.
Anno MCMLXXXIII Eparchia Trichuriensis beatificationis canonizationisque
causam incohavit. Omnibus a iure statutis perfectis rebus, Nos Ipsi, die XXVIII
mensis Iunii anno MCMXCIX, declaravimus Dei Servam virtutes theologales,
cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse. Die XXVII mensis Ianuarii
anni bismillesimi Decretum super miraculo, intercessioni Matris Mariae Teresiae
adscripto, prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die IX mensis Aprilis annis iubilaris ageretur.
Hodie igitur in foro Petriano, inter Missarum sollemnia formulam hanc
protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iairi Jamarillo Monsalve, Episcopi Sanctae Rosae
de Osos, Francisci Bible Schulte, Archiepiscopi Novae Aureliae, Camilli
Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, et Iacobi Pazhayattil,
Episcopi Irinialakudensis, necnon plurimorum, aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Marianus a Iesu Euse Hoyos, Franciscus Xaverius Seelos, Anna Rosa Gattorno,
Maria Elisabeth Hesselblad et Maria Teresia Chiramel Mankidiyan Beatorum nomine
in posterum appellentur eorumque festum: Mariani a Iesu Euse Hoyos die decima
tertia Iulii, Francisci Xaverii Seelos die quinta Octobris, Annae Rosae Gattorno
die sexta Maii, Mariae Elisabeth Hesselblad die quarta Iunii et Mariae Teresiae
Chiramel Mankidiyan.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Clara haec mulier commendabiles dedit religiosae pietatis fideique
testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit atque in Christi
Ecclesiaeque inibi beneficium complura patravit. Exoptamus igitur ut salutifera
illius exempla magno sint hominibus qui circa sunt emolumento, quo ipsi,
communibus de sententiis, collatis viribus, feliciorem aetatem consequantur.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus
esse, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die ix mensis
Aprilis, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
+ANGELUS card. SODANO
Loco+Sigilli
In Secret. Status tab., n. 473.091
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana