Ad perpetuam rei memoriam. — « Quod perierat, requiram, quod eiectum erat,
reducam » (Ez
34, 16).
In Christo Iesu quae antiquitus sunt repromissa adimplentur. Ipse namque
bonus est pastor, quem Deus misit ut deperditos homines ad Patris domum referret
(cfr Lc 15, 4-7). Divini Redemptoris missio in apostolorum opera
producitur, qui missi sunt mundum ad evangelizandum. Venerabilis Dei Servus
Marianus a Iesu Euse Hoyos, humiliter ac studiose simul ipsam Christi missionem
in se recepit atque apostolorum exempla sectans, animosus atque pastorali
caritate incitatus, ministerium suum sacerdotale absolvit. In oppido Yuramal
Antioquiensis dioecesis in Columbia die XIV mensis Octobris anno MDCCCXLV Petro
Iosepho Euse Bustamante et Rosalia de Hoyos Echeverri parentibus natus est, ex
quibus pientissimis primam humanam christianamque institutionem necnon operis
amorem recepit. Familia ipsa agrestis et christiana effecit ut ad sacerdotium is
alliceretur. Sollicitudini commissus est avunculi Firmini Hoyos, parochi
scilicet Girardotae, quo duce se ad presbyteratum comparavit. Anno MDCCCLXIX in
Medellense seminarium ingressus est, ubi acriter ac studiose se ad
sacerdotium paravit, quo die XIV mensis Iulii anno MDCCCLXXII auctus est. Primum
adiutor fuit avunculi in paroecia Sancti Petri Girardotae, anno vero
MDCCCLXXVI, coadiutor Angosturae, ubi anno MDCCCLXXXII parochus renuntiatus est.
Cotidie homines conveniens pauperes et indigentes, eosdem evangelizare ac in
corporis spiritusque profectum iuvare studuit (cfr Mc 6, 34). Non sine
incommodis et aerumnis L fere annos paroeciae huic humili se devovit, ad Dei
gloriam animarumque bonum impigre operando. Evangelium verbo nuntiavit itemque
Christum per continuatum fratrum famulatum est testatus. Eandem quam ceteri
homines egit vitam: familias invisebat, dum singulorum angores laetitiasque
participabat. Peculiarem in modum aegrotos pauperesque adamavit, quos « Christi
nobiles » vocare solebat. Pueros iuvenesque praestabiliter docuit et instituit.
Agricolas potissimum dilexit, quorum operam adulescens communicavit. Multum
temporis ad reconciliationis spiritalisque moderationis ministerium sacerdos et
parochus contulit, quod ministerium precatio vitaeque rigor sustentabant. Solida
fides, quae in vita proximo addicta innitebatur, usque eum duxit. Dei iuvantis,
providentis, miserentisque fidens operatus est. In Christo caritatem agens, suam
ipsius sanctificationem affectavit, qui in proximo, potissimum patiente,
agnoscitur atque humiliter amabiliterque iuvatur. Maxime sacram Eucharistiam et
Virginem Mariam coluit. « Agrestis » voluit esse sacerdos, humilis usque et
simplex. Pauper castusque Ecclesiae eiusque Magisterio oboediens fuit. Pie die
XII mensis Iulii anno MCMXXVI morte occubuit. Sanctitatis opinio, quam vivus
obtinuit, magis in dies increbruit. Sanctae Rosae de Osos Episcopus anno
MCMLXXXII beatificationis canonizationis Causam incohavit. Die III mensis Martii
anno MCMXC Nos declaravimus Ipsi Dei Servum virtutes heroum in modum exercuisse.
Exinde Nobis coram die XXVI mensis Martii anno MCMXCIX Decretum super miraculo,
eiusdem intercessioni adscripto, prodiit. Statuimus igitur ut sollemnis
beatificationis ritus die IX mensis Aprilis iubilaris anni MM Romae
celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano, inter Missarum sollemnia formulam hanc
protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iairi Jamarillo Monsalve, Episcopi Sanctae Rosae
de Osos, Francisci Bible Schulte, Archiepiscopi Novae Aureliae, Camilli
Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, et Iacobi Pazhayattil,
Episcopi Irinialakudensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem opportunam facimus ut
Venerabiles Servi Dei Marianus a Iesu Euse Hoyos, Franciscus Xaverius Seelos,
Anna Rosa Gattorno, Maria Elisabeth Hesselblad et Maria Teresia Chiramel
Mankidiyan Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Mariani a
Iesu Euse Hoyos die decima tertia Iulii, Francisci Xaverii Seelos die quinta
Octobris, Annae Rosae Gattorno die sexta Maii, Mariae Elisabeth Hesselblad die
quarta Iunii et Mariae Teresiae Chiramel Mankidiyan die sexta Iunii in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Coram omnibus hominibus fulgens habetur exemplar praeclarus hic vir sacerque
minister, qui totam suam exegit vitam ad Dei hominumque profectum naviter
operando, quique humilioris ordinis potissimum dilexit cives atque inter ipsos
continenter amabiliterque versatus est, salutifera Domini dona et Evangelii
monitiones exhibens cunctis.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volu- mus
esse, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis
Aprilis, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 1, pp. 13-15