IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
DECRETALES
DOMINUS DEUS*
QUIBUS BEATAE MARIAE FAUSTINAE KOWALSKA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Dominus Deus, misericors et
clemens, patiens et multae miserationis» (Ex 34, 6), Ipse revelavit hominibus
divitias misericordiae suae per Iesum Christum, Agnum Dei qui tollit peccata
mundi (cfr Io l, 29), qui Ecclesiae suae concredidit missionem confitendi et
proclamandi misericordiam divinam. Sicut Nostris in Litteris Encyclicis «Dives
in misericordia» scripsimus, semper necesse est verax misericordiae vultus
discooperiatur. Quamquam praeiudicia varia obstant, videtur ea nostris summe
necessaria temporibus (cfr n. 6). Eiusmodi spirituale hominum postulatum repetit
Providentia quae etiam nunc revocat continenter mundi attentionem in mysterium
divinae misericordiae per beatam Mariam Faustinam Kowalska; scripsit illa in
libello suo: «Glorificatio misericordiae tuae, [Iesu], officium praecipuum est
vitae meae».
Haec humilis et insignis Ecclesiae filia nata est in pago
Głogowiec, in Polonia, die XXV mensis Augusti anno MCMV ex paupere familia
rustica, firma tamen in fide christiana. A pueritia quidem sensit vivum
desiderium vitam suam Deo consecrandi, nonnullos tamen annos exspectare debuit
antequam vocationem suam sequi posset. Nihilominus illico viam sanctitatis
percurrere coepit, sicut ipsa meminit: "A primis meis annis desideravi sancta fieri". Sedecim
annos nata domum patriam reliquit et veluti famula apud familias nobiles victum
sibi procuravit. Anno MCMXXV Varsaviae ingressa est in Congregationem Sororum
Beatae Mariae Virginis a Misericordia, quae praesto est institutioni puellarum
et assistentiae mulierum in moralibus difficultatibus versantium. Expleto
novitiato, vota religiosa emisit quae prompte ac fideliter servavit, conscia
sui muneris patefaciendi mysterium divinae misericordiae, quam ipsa in primis
experta est. Variis in domibus sui Instituti egregie, constanter ac
perseveranter explevit officia coquae, hortulanae et ianitricis. Plurimis
honestata est charismatibus quae celavit, vitam simplicem et humilem semper
ubique agens. Reapse Dominus elegit talem sororem, ingenuam et humilem,
litterarum expertem ut apostola fieret misericordiae divinae. "Dic animabus
— praecepit Iesus — ne obstacula ponant in corde suo misericordiae meae, quae
magnum habet desiderium operandi in eis. Misericordia mea agit in omnibus
cordibus quae ianuam aperiunt; sive peccator sive iustus egent misericordia
mea". Desiderio sponsali cupivit et studuit in se proprietatem misericordiae
Christi ingenerare, quodammodo fieri speculum Cordis miserentis Christi, nec
non vehiculum infinitae eius bonitatis. Instrumentum docile in manibus
superiorum in multis domibus Congregationis in laboribus humillimis constanti
alacritate excelluit vitamque suam Deo obtulit pro peccatoribus, praesertim pro
iis qui spem amiserant divinae misericordiae. Sanctitas Mariae Faustinae potest
illuminare iter hominum tertium millennium christianae aetatis ingredientium.
Qui acceperit eiusmodi nuntium, vocabitur non solum ut misericordiam
experiatur, sed etiam ut ipse in alios misericordiam exerceat atque coram
omnibus testificetur verbum Domini: Beati misericordes, quia ipsi misericordiam
consequentur (Mt 5, 7). Beata Maria Faustina, amore Dei allecta, Ipsi omnino
sese concredidit atque habitum usque congruentem servavit erga proximum. Voluit fieri speculum Cordis miserentis Christi, nec non vehiculum infinitae
bonitatis ipsius. Anno MCMXXXIV se Deo obtulit pro peccatoribus, praesertim pro
iis qui spem amiserant divini auxilii. Oblationem suam Deo aluit oratione,
sacrificiis atque perfecta oboeditione divino Sponso, Ecclesiae atque regulae
quam est amplexa. Fervidam coluit devotionem in Eucharistiam et Redemptoris
Matrem. Suam religiosam consecrationem suumque apostolatum locupletavit
spiritus corporisque doloribus, quos patienter hilariterque toleravit coniuncta
cum Victima divina. Phthisi attrita, XXXIII annos nata piissime obiit Cracoviae
die V mensis Octobris, anno MCMXXXVIII. Probe noscentes firmam sanctitatis
famam, qua soror Maria Faustina Kowalska in vita et post mortem
fruita est, Nos Ipsi, dum Cracoviensem gubernavimus archidioecesim,
beatificationis et canonizationis Causam incohavimus. Evecti deinde ad supremum
universalis Ecclesiae ministerium, postquam suetae iure praescriptae
inquisitiones felicem exitum habuerunt, Nos die XVIII mensis Aprilis anno
MCMXCIII magno cum gaudio eius celebravimus beatificationem. Aliquot post annis
promulgatum est coram Nobis Decretum de mira sanatione intercessioni eiusdem
Beatae adscripta. Favorabile excipientes votum Patrum Cardinalium et
Episcoporum in Consistorio coadunatorum die X mensis Martii Anno Iubilari MM,
decrevimus ut ritus sollemnis canonizationis ageretur die XXX insequentis
mensis Aprilis.
Hodie igitur, una cum ingenti multitudine Pastorum et
Christifidelium sollemnitatem celebrantes Divinae Misericordiae, invocato
Paracliti Spiritus auxilio, in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus
formulam:
«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatam Mariam Faustinam Kowalska Sanctam esse decernimus et definimus,
ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eam in universa Ecclesia inter
Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti. Amen.
Universos homines ex animo hortati sumus ad misericordiam divinam
constanter et fiducialiter implorandam secundum exemplum sanctae Mariae
Faustinae, quae tamquam lucis radium tutum iter omnibus indicat ad suavissimi
Cordis Iesu spiritales copias. Denique Nos primi novam Caelitem publice venerati
sumus eiusque intercessionem ferventer impetravimus pro Nobismet Ipsis cunctoque
pro humano genere, quandoquidem et Ipsi Nos saepius non tantum exempli eius
deprecationis vim sumus experti, verum etiam manifestis cultus singularis et
honoris erga eam signis et documentis comprobavimus, quanti personae eius
excellentiam faceremus sanctimoniamque pariter aestimaremus; ex quo intellegi
etiam potest quibus animi sensibus hodiernum peregerimus ritum et quanto studio
hanc sanctam Mariam Faustinam Kowalska, Divinae Misericordiae humilem nuntiam,
Ecclesiae cunctae sectandam commendemus.
Quae autem decrevimus, volumus nunc
et in futurum tempus vim habeat, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, die XXX mensis Aprilis, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus
Nostri vicesimo secundo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 9, pp. 585-588
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana